monumenta.ch > Hieronymus > 7.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 6. <<<     >>> 8.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 7.

1 Deus solus immortalis, sapiens, perfectus, per naturam.
2 - Deus lux appellatur, et tenebrae in eo non sunt ullae.
3 Quando dicit nullas tenebras in Dei lumine reperiri, ostendit omnia aliorum lumina aliqua sorde maculari.
4 Denique et Apostoli appellantur lux mundi.
5 Sed non est scriptum, quod in Apostolorum luce nullae sint tenebrae.
6 Et de Ioanne scribitur: Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
7 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
8 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Ioan. I, 7, 8).
9 Unde et de eo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16).
10 Et certe legimus immortales Angelos, immortales Thronos et Dominationes, caeterasque Virtutes.
11 Sed solus Deus est immortalis, quia non est per gratiam, ut caetera, sed per naturam.
12 Quam ob causam idem Apostolus scribit (Rom. XVI), Deum solum esse sapientem, cum et Salomon, et multi alii Sancti sapientes vocentur, et dicatur iuxta Hebraicum ad principem Tyri: Sapientior Daniele es tu (Ezech. XXVIII, 3)? Quomodo ergo solus lux, solus immortalis, et solus sapiens appellatur, cum multi immortales, et luces, et sapientes sint; sic perfectio hominis non ex natura: sed ex gratia veniens, imperfectos eos qui perfecti videntur esse, demonstrat.
13 Quod autem scriptum est: Et sanguis Iesu filii eius mundat nos ab omni peccato (I Ioan. I, 7), tam in confessione baptismatis, quam in clementia poenitudinis accipiendum est.
14 Sed aliud est mundari a Deo, aliud per se esse sine vitio.
15 Si enim iuxta Iob: Luna non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu eius, quanto magis homo, putredo, et filius hominis, vermis (Iob. XXV, 5, 6)! Omne enim os obstruitur, et obnoxius est omnis mundus Deo: Quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram eo (Rom. III, 19, 20).
16 Nullaque distantia est personarum.
17 Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: iustificati gratis per gratiam ipsius (Ibid., 23, 24).
18 Si autem scribit: Existimamus fide iustificari hominem sine operibus legis, siquidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex lege, et praeputium ex fide (Ibid., 28, 30): manifeste ostendit, non in hominis merito, sed in Dei gratia esse iustitiam, qui sine legis operibus credentium suscipit fidem.
19 Unde sequitur: Peccatum vestri non dominabitur.
20 Cur? Quia non estis sub lege, sed sub gratia (Rom. VI, 14).
21 Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16).
22 Unde et gentes quae non sectabantur iustitiam, comprehenderunt iustitiam, iustitiam autem ex fide.
23 Israel autem sequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit, quoniam non ex fide, sed ex operibus.
24 Offenderunt enim in lapidem offensionis (Ibid., 30, seqq.).
25 Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti (Rom. X, 4).
Hieronymus HOME

hab179.271

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 6. <<<     >>> 8.
monumenta.ch > Hieronymus > 7.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik