Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 6.
1 | Perturbationes humani generis. |
2 | - Quatuor sunt perturbationes, quibus genus vexatur humanum, duae praesentis, et duae futuri: duae bonorum, et duae malorum. |
3 | Aegritudo, quae Graece dicitur λύπη, et gaudium, quod illi χάραν vel ἡδονὴν, vocant: quamquam ἡδονὴ voluptas a plerisque dicatur: alterum mali, alterum boni. |
4 | Excedimusque mensuram, si gaudeamus super his, quae non debemus, divitiis, potentia, honoribus; inimicorum infelicitate, vel mortibus: aut e contrario praesentium malorum dolore cruciemur, adversis, exsiliis, paupertate, languore, et mortibus propinquorum, quod Apostolus fieri prohibet; et rursum si cupiamus ea quae arbitramur bona, haereditates, honores, prosperitates omnium rerum, et corporum sanitatem, et caetera quorum praesentia gaudio fruimur: et metuamus illa, quae putamus adversa; quibus ad perfectum carere iuxta Stoicos, Zenonem videlicet, et Chrysippum, possibile est: iuxta Peripateticos autem et difficile et impossibile est: cui sententiae omnis scripturae sanctae consentit auctoritas. |
5 | Unde et Iosephus Machabaeorum scriptor historiae, frangi et regi posse dixit perturbationes animi, non eradicari, et quinque Tusculanarum quaestionum Ciceronis libri, his disputationibus referti sunt. |
6 | Pugnant enim, iuxta Apostolum, adversum nos fragilitas corporis, et spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI, 12). |
7 | Manifesta sunt, dicente eodem, opera carnis et opera spiritus, et haec sibi invicem adversantur (Galat. V, 19), ut non quae volumus, illa faciamus. |
8 | Si non quod volumus, facimus, sed quod nolumus, illud operamur: quomodo dicitis, Posse hominem sine peccato esse, si velit? Ecce Apostolus, omnesque credentes, quod volunt, implere non possunt. |
9 | Charitas operit multitudinem peccatorum (I Petr. IV, 8), non tam praeteritorum quam praesentium, ne ultra, Dei in nobis manente charitate, peccemus. |
10 | Quamobrem de muliere peccatrice dicitur: Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit plurimum (Luc. VII, 47). |
11 | Ex quo intelligimus non nostrae solum esse potestatis facere quod velimus, sed et Dei clementiae, si nostram adiuvet voluntatem (I Ioan. I). |