monumenta.ch > Hieronymus > 5.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 4. <<<     >>> 6.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 5.

1 Occurrit obiectioni ex Evangel.
2 Ioannis.
3 - Quod si illud Ioannis Apostoli opposueris, Mandata eius non sunt gravia (I Ioan. V, 3), et de Evangelio: Iugum meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 30); facillime revinceris: levia enim certum est dixisse Evangelii mandata ad comparationem superstitionis Iudaicae, in qua varia caeremoniarum genera quaerebantur, quae iuxta litteram, et Apostoli Petri sententiam, nullus potuit explere.
4 Unde et in Actibus Apostolorum scribitur: Nunc ergo quid tentatis imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus: sed per gratiam Domini Iesu salvari credimus, quemadmodum et illi (Act. XV, 10).
5 Iacobus Apostolus scribit: Si iudicas legem, non es factor legis, sed iudex (Iacob. IV, 11).
6 Ille iudicat legem, qui dicit, aliquid non iuste praeceptum, et ignorantiam non habere [Al. habet] peccatum; et frustra offerri victimas pro errore, quod peccati non habet conscientiam.
7 Neque enim in lege ratio quaeritur, sed auctoritas.
8 Idem in eadem dicit Epistola: Ira viri iustitiam Dei non operatur (Iacob. I, 20); et quis nostrum carere potest ira, de qua scriptum est: Ira perdit etiam sapientes (Prov. XV)? Significanterque non iram Dei, sed iram viri posuit.
9 Ira enim Dei iusta est: ira autem viri de perturbata mente procedit.
10 Unde et in Psalmo dicitur: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 26): qui versiculus quem sensum habeat, Apostolus docet: Sol non occidat super iracundiam vestram (Ephes. IV, 5); ut peccatum omnino sit vel leviter irasci: iustitia autem, iram celeri poenitudine mitigare.
11 Unde pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die iudicii.
12 Et in eodem Evangelio legimus: Qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio (Matth. V, 22).
13 Licet in plerisque codicibus antiquis, sine causa, additum non sit, ut scilicet ne cum causa quidem debeamus irasci.
14 Quis hominum poterit dicere, quod ira, quae absque iustitia est, in sempiternum vitio careat? Et iterum: Ne glorieris in crastinum, nescis enim quid adveniens pariat dies (Prov. XXVII, 1).
15 Unde scriptum est: Ne beatum dixeris quempiam ante mortem.
16 Quamdiu enim vivimus, in certamine sumus, et quamdiu in certamine, nulla est certa victoria, quae etiam Apostolo fortissime praelianti in futuro saeculo reservatur.
17 Dominus atque Salvator sub persona assumpti hominis loquitur: Insipientissimus enim omnium hominum sum, et non est hominis prudentia in me (Eccli. XI).
18 Et in sexagesimo octavo Psalmo: Deus, tu scis insipientiam meam: sed fatuum Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 23).
19 In Ecclesiaste quoque scriptum est: In multitudine sapientiae, multitudo scientiae: et qui addit scientiam, addit dolorem (Eccles. I, 18): intelligens quod perfectione careat, et ex eo quod novit, quanta non noverit.
20 Et odio, inquit, habui vitam, quoniam malum est opus quod operor super terram.
21 Omnia enim vanitas, et praesumptio spiritus.
22 Nemo scit quid futurum sit, quia sicuti est, quis annuntiabit ei? Sunt iusti ad quos pervenit quasi opus impiorum.
23 Et sunt impii, ad quos pervenit quasi opus iustorum (Eccles. VIII, 14).
24 Hoc idcirco dicitur, quia certum iudicium solius Dei est, et quos putamus iustos, saepe peccatores inveniuntur, et quos e contrario peccatores, apud Dei scientiam iusti sunt.
25 Quamtumcumque laboraverit homo, ut inquirat, non reperiet.
26 Et si dixerit sapiens nosse se, invenire non poterit.
27 Omnium enim unus occursus est, cordaque filiorum hominum repleta sunt malitia, et incerto statu (Eccles. X, 1), quae Graece περιφέρεια dicitur.
28 Muscae moriturae, sive, ut in Hebraico habetur, mortuae, demoliuntur atque corrumpunt suavitatem olei.
29 Quis mortalium aliquo errore non capitur? quem haereticorum et falsorum dogmatum venena non maculant? Tempus, inquit, est ut incipiat iudicium a domo Dei.
30 Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credunt Evangelio? Et si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18)? Certe iustus est, qui in die iudicii vix salvatur.
31 Salvaretur autem facile, si nihil in se haberet maculae.
32 Ergo iustus est in eo, quod floret multis virtutibus, et vix salvatur in eo, quod in quibusdam Dei indiget misericordia.
Hieronymus HOME

hab179.266

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 4. <<<     >>> 6.
monumenta.ch > Hieronymus > 5.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik