monumenta.ch > Hieronymus > 3.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 2. <<<     >>> 4.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 3.

1 Ex cuius persona Paulus locutus sit aliudque eius testimonium.
2 - A. Parum mihi tollis, ut totum tribuas.
3 Ego enim unum hominem, licet Apostolum, intelligo [Al. intelligebam] subiacere peccato, tu totum humanum genus asseris.
4 Quod si verum est in genere, tenemus et speciem.
5 Nam et Apostolus homo est; et si homo est, vel de aliis, vel de se quasi homo loquitur: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Et: Quoniam non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum (Rom. VII, 24).
6 Corruptibile enim corpus aggravat animam, Deprimit terrena habitatio sensum multa curantem (Rom. IX, 15).
7 C. Sic loqueris, quasi ego hoc ex persona generis humani accipiam, et non ex persona peccatoris [Al. peccatorum] A. Et quis tibi hoc concedet, ut ex persona peccatoris hoc loquatur Apostolus? Si enim ex persona peccatoris hoc accipis, debebat dicere: Miser ego peccator, et non, miser ego homo.
8 Homo quippe naturae est, peccator voluntatis.
9 Nisi forte et illud, quod scriptum est: Vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccles. I, 2), ad peccatores refertur, et non ad omnes homines.
10 Et iterum: Verumtamen in imagine perambulabat homo (Ps. XXXVIII, 7); ac deinde: Homo vanitati assimilatus est, dies eius velut umbra pertranseunt (Ps. CXLIII, 4).
11 Si hoc Pauli testimonio non moveris, audi aliud eiusdem cui contradicere non potes: Nihil mihi conscius sum, et caetera (I Cor. IV, 4).
12 Mire: nec meipsum iudico: nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc iustificatus sum.
13 Qui hoc dicebat, nullius utique peccati sibi conscius erat. Sed quia legerat, Delicta quis intelligit (Ps. XVIII, 13)? Et: Sunt viae quae videntur viro iustae, novissima autem earum respiciunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12).
14 Et iterum: Omnis vir videtur sibi iustus, Deus autem corda hominum dirigit (Prov. XXI, 4); idcirco temperabat sententiam, ne forte per ignorantiam deliquisset, maxime cum Scriptura testetur: Est iustus, qui perit in iustitia sua (Eccl. VII, 16).
15 Et alibi: Iuste quod iustum est sectaberis (Deut. XVI, 20), ne opinione veritatis a iustitia declinemus, recordantes Saulis et Agag.
Hieronymus HOME

hab179.260

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik