monumenta.ch > Hieronymus > 2.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., , 1. <<<     >>> 3.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER SECUNDUS., 2.

1 Exemplum e N. T. in Apostoli persona.
2 - C. Da testimonium novi Instrumenti, ubi error et ignorantia, et impossibilitas mandati teneatur in crimine.
3 A. Non necesse est multa proferre.
4 Unum proferam, cui certe contradicere non poteris.
5 Vas electionis perspicue loquitur: Consentio enim legi Dei iuxta interiorem hominem.
6 Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
7 Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.).
8 C. Protulisti testimonium, quod pro me facit.
9 Liberati ergo de corpore huius mortis per gratiam Domini nostri Iesu Christi, nequaquam ultra peccare debemus.
10 A. Liberati quidem sumus baptismo Salvatoris.
11 Sed id mihi edissere, quare dixerit: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae in membris meis est.
12 Quae est ista lex regnans in membris hominis, et repugnans legi mentis eius? Responde simpliciter.
13 Taces? Audi eumdem Apostolum apertissime praedicantem: Quod enim operor, non cognosco.
14 Non enim quod volo, operor: sed quod odi, illud facio.
15 Sin autem quod nolo, hoc facio, consentio legi, quoniam bona est.
16 Nunc autem nequaquam ego operor illud, sed quod in me habitat, peccatum.
17 Scio enim quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.
18 Velle enim adiacet mihi, operari autem bonum non invenio.
19 Non enim, quod volo, bonum, hoc ago: sed quod nolo, malum, hoc facio.
20 Si autem quod nolo, hoc ego facio, nequaquam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Ibid., 15 seqq.).
21 C. Miror te hominem prudentem sic intelligere Apostolum, ut eum ex persona sua, et non ex aliorum haec dicere sentias.
22 Qui enim conscientia in se loquentis Christi libere proclamat: An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus (I Cor. XIII, 3)? Et in alio loco: Cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi corona iustitiae (II Tim. IV, 7, 8): iste hoc de se dicere poterat, Operari bonum non invenio? et, Non quod volo, bonum, hoc facio: sed quod nolo, malum, hoc ago? Quid illud erat boni, quod volebat facere, et non poterat? Et quid illud erat mali, quod nolebat, et tamen vitare non poterat? Ergo non ex sua persona hoc dicit: sed ex persona generis humani, quae vitiis subiacet ob carnis fragilitatem.
Hieronymus HOME

hab179.258

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik