monumenta.ch > Hieronymus > 39.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 38. <<<    

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 39.

1 Ex libro dierum et Prophetis.
2 - In libro dierum legimus: Fuerunt filii Sobal patris Cariathiarim, qui prophetabant ex dimidio.
3 Et iterum: Filii autem Salma patris Bethleem et Netophathi corona domus Ioab, et qui prophetabant, ex dimidio Zarai, et caetera (I Paral. II, sec. LXX).
4 Similiter utique sancti erant qui prophetabant, et tamen perfectam non meruerunt accipere prophetiam: nequaquam de futuro secundum tropologiam: sed impraesentiarum iuxta historiam prophetantes.
5 Abacuc propheta Canticum suum hoc inscribit titulo: Oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus [Al. ignorantibus].
6 Locutus enim fuerat audacter ad Dominum, et dixerat: Usquequo, Domine, clamabo, et non audies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et iniustitiam? Contra me factum est iudicium et contradictio potentior: propter haec lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum (Abac. II, 2 seqq.).
7 Pro quo se ipse reprehendens quod per ignorantiam sit locutus, scribit Canticum poenitentiae.
8 Si peccatum non erat ignorantia, superfluo scribit librum poenitudinis, et inaniter voluit id lugere, quod peccatum non habet.
9 In Ezechiel extrema parte, ubi per aedificium Templi in monte siti, Ecclesiae multa post saecula futurae sacramenta narrantur, primo et septimo die mensis primi offeruntur victimae pro peccato [Al. peccatis] omnium, in quo per errorem, aut ignorantiam peccaverunt.
10 Septem quoque diebus Paschae, hircus semper pro peccato mactatur.
11 Septimi mensis quinta decima die, idem pro peccatis sacrificiorum ordo celebratur.
12 Et post alia plurima, quae non est istius temporis replicare, scriptum est: Erat autem ibi locus ad occidentem, dixitque ad me: Iste est locus, ubi coquere debent Sacerdotes hostiam pro peccato et pro ignorantia (Ezech. XLVI, 1).
13 Ieremias loquitur ad Deum: Scio, Domine, quod non est hominis via eius: nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos.
14 Ideoque pravum est cor hominis, et inscrutabile, et quis cognoscet illud (Ierem. X, 23)? In Proverbiis legimus: Est via quae videtur recta esse apud homines, et novissima eius veniunt in profundum inferni (Prov. XIV, 12).
15 Ecce et hic manifeste ignorantia condemnatur, cum aliud putat homo, et sub specie veritatis ad inferna delabitur.
16 Multae, inquit, cogitationes in corde hominis (Prov. XIX): sed non tamen illius voluntas, quae incerta et fluctuans atque mutabilis est, sed Dei consilium obtinet.
17 Quis, inquit, gloriabitur castum se habere cor (Ibid. XX, 9)? Et quis confidet mundum se esse a peccato? Dulcis est enim hominis panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo.
18 A Domino gressus hominis diriguntur, mortalis autem quomodo scire poterit vias suas? Omnis vir videtur sibi iustus, sed corrigit corda omnium Deus.
19 Filius malus iustum se facit, et non lavat exitum suum.
20 Filius malus excelsos habet oculos, et palpebris suis elevatur. Est enim iustus, qui perit in iustitia sua (Prov. XX, 16, seqq.).
21 Unde dicitur ad eum: Ne sis iustus multum, nec quasi per sapientiam quaeras superflua, ne forte obstupescas.
22 Quaecumque enim laboraverit homo ut requirat, non inveniet.
23 Si dixerit sapiens se intelligere, reperire non poterit.
24 Cor enim filiorum hominum repletum est malitia (Eccles. VII, 17 seqq.).
Hieronymus HOME

hab179.255

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik