monumenta.ch > Hieronymus > 38.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 37. <<<     >>> 39.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 38.

1 Ex Regum libris.
2 - De Samuel et Malachim.
3 Ionathas favum mellis gustavit in sceptro, et illuminatis oculis, periclitatur, quod nesciens fecerit.
4 Hoc enim Scriptura testatur, quod ignoraverit a patre esse praeceptum, ne quisquam gustaret, donec victoria Domini compleretur.
5 In tantum autem iratus est Dominus, ut sors inveniret occultum, et ipse fateretur dicens: Gustavi in summitate sceptri, quod est in manu mea, parum mellis, et ecce ego morior.
6 Et postea intercessione et precibus populi liberatus est, dicentis ad Saul: Num Ionathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Absit.
7 Vivit Dominus: si ceciderit de capillis capitis eius in terram, quia cum Domino fecit diem hanc: et liberavit populus Ionathan, et non est mortuus (I Reg. XIV, 45 seqq.).
8 Samuel irascitur Sauli, et non vult ire cum rege (I Reg. XVI, 6, 7): postea precibus vincitur, ut ostendat humani animi in diversum mutationem.
9 Pergit Bethleem, singulos filiorum Iesse putat ipsos esse, quos Dominus requirebat.
10 Cumque vidisset Eliab: ait: Ecce in conspectu Domini Christus eius.
11 Et ait Dominus ad eum: Ne respicias ad vultum eius, et ad staturam corporis illius, quoniam abieci eum.
12 Aliter enim videt homo, aliter Deus.
13 Homo enim videt in facie, Deus in corde.
14 Atque in hunc modum per omnes errat, per omnes corrigitur, ut pateat humanae mentis infirmitas.
15 Isboseth Saul filius interficitur dolo a Rechab et Baana filiis Remmon Berotitae.
16 Cumque nuntiassent David, et caput adversarii demonstrarent, occisi sunt a David, dicente: Viri impii occiderunt virum iustum in domo sua et in lectulo suo.
17 Certe Isboseth iustus non erat, et tamen in eo iustus appellatur, quod absque noxa interfectus est.
18 Oza levites, cum Arca Domini transferretur Ierusalem, et lascivientes boves plaustrum in partem alteram declinassent, misit manum ut sustentaret inclinatam Arcam.
19 Statimque sequitur: Iratus est furor Domini in Ozam, et percussit eum Deus ibi pro ignorantia, et mortuus est iuxta Arcam Dei.
20 Contristatusque David, quod percusserat Dominus Ozam, timuit Dominum in illa die, et ait: Quomodo ingredietur ad me Arca Domini (II Reg. VI, 7, 8)? David iustus et propheta et unctus in regem (Ps. LXXVII), quem elegit Dominus secundum cor suum, ut faceret cunctas voluntates eius, ut videt ignorantiam Domini furore punitam, terretur atque tristatur, nec quaerit causam a Domino, quare [Al. qua] percusserit ignorantem, sed similem sententiam pertremiscit.
21 Praecepit David principi exercitus Ioab, ut numeret populum; statimque Scriptura commemorat: Et percussit cor suum David, et dixit ad Dominum: Peccavi vehementer, quia hoc feci (II Reg. XXIV, 10).
22 Cum iuberet ut fieret, utique quid diceret, ignorabat; et tamen se ipse reprehendit, et pro hac culpa septuaginta millia hominum Angeli gladio trucidantur.
23 Salomon completis templi caeremoniis, utrasque palmas tetendit ad Dominum, et ait: Cum peccaverit tibi populus, non est enim homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46).
24 Ahia propheta Silonites nesciebat ad se venire uxorem Ieroboam; dixitque [Al. add. ei] Dominus: Ecce uxor Ieroboam ingredietur, ut quaerat verba a te pro filio suo qui aegrotat, iuxta hoc et iuxta hoc loqueris [Al. loquaris] ad eam (III Reg. XIV, 5).
25 Eliseus sedebat in monte, venit ad eum mulier, cuius filius mortuus erat, et amplexata pedes eius, vociferatur.
26 Repellente autem eam Giezi, dixit ad eum vir Dei: Dimitte eam, quoniam anima eius in amaritudine est, et Dominus celavit a me, ut non annuntiaret mihi (IV Reg. IV, 27).
Hieronymus HOME

hab179.255

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 37. <<<     >>> 39.
monumenta.ch > Hieronymus > 38.