monumenta.ch > Hieronymus > 37.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 36. <<<     >>> 38.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 37.

1 Ex Iosuae libro.
2 - De Iesu filio Nave duo tantum ponam testimonia.
3 Peccavit Achan, et totus populus offendit.
4 Dixitque Dominus ad Iosue: Non poterunt stare filii Israel in conspectu inimicorum suorum; sed dorsa vertent adversariis suis, quia factum est anathema in eis.
5 Et non addam ut sim vobiscum, nisi contritum fuerit anathema de medio vestrum (Ios. VII, 12).
6 Cumque sacrilegium quaereretur, et sors latentem invenisset reum, interficiuntur cum Achan filii eius, et filiae, boves, asini, pecora; tabernaculum, et quaecumque habere potuit, igne deleta sunt.
7 Esto, ipse peccaverit: quid commisere filii? quid boves? quid asini? quid pecora? Fac Deo calumniam quare unus peccaverit, et pars populi trucidata sit? Cur et ipse lapidatur [Al. lapidetur], et omnia quae habere potuerit, ultrix flamma consumpserit? Dicamus et aliud: Non erat, inquit, civitas, quam non tradidit Dominus filiis Israel, absque Eveo qui habitabat in Gabaon: omnes pugnando ceperunt, quia a Domino factum erat, ut induraret cor eorum, et pugnarent contra Israel, ut interficerentur: et non fieret in eis misericordia, et perirent, sicut praecepit Dominus Moysi (Ios. XI, 11, 12).
8 Si Domini factum est voluntate, ut pacem non reciperent, nec susciperent Israel; dicamus iuxta Apostolum: Quid ergo queritur? Voluntati enim eius quis potest resistere (Rom. IX, 19)?
Hieronymus HOME

hab179.255