Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 36.
1 | Ex Deuteronomio. |
2 | - In Deuteronomio, qui liber praeteritorum enumeratio est, perspicue demonstratur, non in operibus nostris atque iustitia, sed Dei misericordia nos conservari, dicente Domino per Moysen: Ne dicas in corde tuo, cum subverterit eos Dominus Deus tuus a facie tua: In iustitia mea introduxit me Dominus, ut possideam terram hanc, quia in impietate gentium istarum Dominus consumet eos a facie tua: non in iustitia tua, et directione [Al. dilectione] cordis tui intrabis, ut possideas terram eorum: sed in impietate eorum Dominus Deus tuus consumet eos a facie tua, ut suscitet verbum quod locutus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. |
3 | Et scies quod non in iustitia tua Dominus Deus tuus dabit tibi terram optimam, ut possideas eam, quia populus durae cervicis es tu. |
4 | In eo autem quod dixit: Perfectus eris cum Domino Deo tuo, quo sensu dixerit, ex consequentibus approbatur. |
5 | Cum ingressus, inquit, fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, non disces facere abominationes gentium illarum, nec invenietur in te qui traducat filium vel filiam suam per ignem. |
6 | Divinationibus vel omnibus auguriis et maleficis artibus et incantationibus non servies, ut interroges magos et hariolos et mortuos. |
7 | Abominatio enim Domini est omnis qui facit haec. |
8 | Et propter has abominationes Dominus Deus tuus consumet eas a facie tua: perfectus eris cum Domino Deo tuo (Num. XVIII, 9, 10). |
9 | Denique infert: Quia gentes istae quas tu possidebis, hariolos et divinos audiunt. |
10 | Tibi autem non sic dedit Dominus Deus tuus. |
11 | Statimque subiungit: Prophetam unum ex te de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies. |
12 | Ex quo ostenditur perfectum hic dici non qui cunctas virtutes habeat, sed qui perfectum et unum sequatur Deum. |
13 | Narratque similiter de conditione exsulum qui per ignorantiam peccaverunt, quo confugere debeant, atque subiungit: Quando aedificaveris domum novam, facies loriculam tecto tuo in circuitu, ne sanguinis reus sis, cum aliquis ceciderit ex ea. |
14 | Et iterum: Si fuerit in te vir, qui non sit mundus a nocturno fluxu, egredietur extra castra, et non ingredietur medium castrorum, cumque advenerit vespera, lavabit se aqua, et post occubitum solis ingredietur medium eorum (Levit. XV, 16). |