Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 34.
1 | Opponit Scripturarum testimonia. |
2 | - Audi ergo breviter testimonia Scripturarum, ut stulta, immo impia sciscitatio tua in perpetuum conticescat. |
3 | Loquitur Deus in Genesi, Non adiiciam ultra maledicere terrae propter opera hominum, quia apposita est mens hominis diligenter ad mala a pueritia (Gen. VIII, 21). |
4 | Abraham et Sara, audita repromissione filii Isaac, rident in corde suo, et tacita cogitatio non latet scientiam Dei. |
5 | Arguuntur in risu, et ipsa cogitatio, quasi pars infidelitatis reprehenditur. |
6 | Attamen non ex eo quod risere, diffidentiae condemnantur, sed ex eo quod postea crediderunt, iustitiae palmam acceperunt. |
7 | Lot nescit in concubitu filiarum quid fecerit, et inebriatus ab eis non habet crimen conscientiae, et tamen error in vitio est. |
8 | Argue sanctum virum Iacob, quare Rachel formosam dilexerit, pro qua et servivit multo tempore, et in Liae primo concubitu fuerit contristatus; et acquiesce tamdem humanae fragilitati, quae etiam pulchra corpora diligit, et deformia detestatur. |
9 | Luget Iacob mortem filii sui Ioseph, et multo tempore consolationem non recipit filiorum, respondetque: Lugens et gemens, vadam ad infernum (Gen. VIII, 35): et probat se hominem, dum iustus ignorat quid actum sit de iusto filio Ioseph. |
10 | In Exodo scriptum est: Si percusserit aliquis quempiam, et mortuus fuerit, morte moriatur. |
11 | Sin autem non volens, sed Deus tradidit eum in manibus eius, dabo tibi locum, ad quem confugiat qui occiderit (Exod. XXI, 12, 13). |
12 | In quo notandum est, quod Deus tradidit hominem in manus eius, et ille qui occidit per ignorantiam, exsilio condemnatur. |
13 | In Levitico lex ponitur: Anima si peccaverit in conspectu Domini non sponte, ex omnibus praeceptis Domini, quae non oportet fieri, feceritque unum ex eis, sive Pontifex fuerit, sive omnis synagoga, et reliquus populus, et postea didicerit peccatum suum, quod peccavit per ignorantiam, offeret munus, hircum de capris, masculum immaculatum: et ponet manus suas super caput eius, interficietque illum in loco ubi mactantur holocausta coram Domino, quia pro peccato est (Levit. IV, 2, 13 et seqq.). |
14 | Statimque in sequentibus: Si tetigerit aliquid immundum, quod non liceat tangere, et fecerit per ignorantiam, et postea didicerit, sive promiserit aliquid, et fuerit oblitus, pronuntiabit peccatum suum, in quo peccasse se perspicit, et offeret Domino pro his quae peccavit, agnam sive capram pro peccato suo quod peccavit, et precabitur pro eo sacerdos super peccato, et dimittetur ei peccatum. |
15 | Sin autem non praevaluerit manus eius, ut offerat ovem pro peccatis suis quibus peccavit, duos turtures, aut duos pullos columbarum offeret Domino, unum pro peccato, et unum in holocaustum: et portabit ea ad sacerdotem, et offeret sacerdos id quod pro peccato est primum, et in ipso reconciliabitur pro peccato quod peccavit, et dimittetur ei (Levit. V, 3 seq.). |
16 | Caeteraque his similia, quae studio brevitatis omitto, ne fastidium stomacho tuo faciam. |
17 | In consequentibus quoque narrat Moyses (Ibid., VIII) quod in consecratione Aaron et filiorum eius obtulerit vitulum pro peccato et posuerit Aaron et filii eius manus super eum, super caput videlicet vituli, qui erat pro peccato, et mactaverit eum, et tulerit de eius sanguine, et posuerit super cornua altaris in circuitu digito suo, atque altare mundaverit. |
18 | Similiter in ariete fecerit, et de sanguine eius tetigerit auriculam eius dexteram, et manum dexteram, et summitatem pedis dextri. |
19 | Et post multa alia, quae narrare longissimum est, enumeratis diebus septem ita legimus: Factum est quoque die octavo, et vocavit Moyses Aaron, et filios eius, et omnes seniores Israel, et dixit ad Aaron: Tolle vitulum de bobus pro peccatis [Al. peccato], et arietem in holocaustum immaculatum, et offeres eos in conspectu Domini: et senioribus Israel loquere, dicens: Tollite hircum de capris unum pro peccato, et vitulum immaculatum anniculum in holocaustum. |
20 | Dixitque Moyses ad Aaron: Accede ad altare et fac pro peccato tuo, et reliqua. |
21 | Rursumque elevavit Aaron manus suas super populum, et benedixit eis. |
22 | Descenditque cum fecisset pro peccato et holocausto et salutari (Levit. IX, 1 seqq.). |
23 | Mulier generat liberos lege naturali et immunda est, si masculum pepererit, diebus quadraginta; si feminam, diebus octoginta. |
24 | Accusa Creatorem, cur immundum quidquam nominet quod ipse condidit. |
25 | Et non solum ipsa immunda est, sed et omne quod tetigerit. |
26 | Cumque dies, inquit, purgationis eius completi fuerint super filio aut filia, offeret agnum anniculum immaculatum, et pullum columbarum, et turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii sacerdoti, qui offeret ea in conspectu Domini, et expiabit pro ea sacerdos (Levit. XII, 6 et seqq.). |
27 | De leproso quoque dicitur, quod in die purgationis eius offeratur pro eo victima pro peccato, duoque turtures et duo pulli columbarum: unus pro peccato, alius in holocaustum (Ibid., 13). |
28 | Et qui fluxum seminis patitur, eodem sacrificii ordine pro peccato et holocausto liberatur. |
29 | Et ad extremum infertur: Timoratos facite filios Israel ab immunditiis suis, et non morientur pro peccato suo, si contaminaverint tabernaculum testamenti (Levit. XV, 31). |
30 | Ipsi quoque Aaron praecipitur, ut non omni tempore ingrediatur in Sancta Sanctorum, ne forte moriatur. |
31 | Cumque, ait, voluerit intrare, offerat vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, duosque hircos accipiat ab universo populo; unum ex eis offerat pro peccato suo, et unum pro peccato populi, et arietem in holocaustum (Levit. XVI, 3). |
32 | Alter hircorum cuncta peccato suscipit populi in typum Domini Salvatoris, et effert in solitudinem: et sic placatur Deus omni multitudini. |
33 | Ad extremum dicitur. |
34 | Si comederit homo de sanctificatis per ignorantiam, imputatur ei iniquitas atque delictum, et voti reus erit. |
35 | Unde et Apostolus monet eucharistiam Domini cum cautione sumendam, ne in condemnationem nobis sumamus atque iudicium (I Cor. XI). |
36 | Si damnatur in lege ignorantia, quanto magis in Evangelio conscientia! |