monumenta.ch > Hieronymus > 32.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 31. <<<     >>> 33.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 32.

1 Praecipuam Pelagianorum sententiam impugnat.
2 - Centesimus titulus est, Posse hominem sine peccato esse, et Dei mandata facile custodire, si velit, de quo abunde dictum est.
3 Cumque se imitatorem, immo expletorem operis beati Martyris Cypriani, scribentis ad Quirinum [Mss. Cirinum], esse fateatur, non intelligit se in eodem opere dixisse contraria.
4 Ille in quinquagesimo quarto titulo tertii libri, ponit neminem sine sorde et sine peccato esse, statimque iungit testimonia, in quibus scriptum est apud Iob: Quis enim mundus a sordibus? nec si unius etiam diei sit vita eius in terra (Iob. XIV, 14).
5 Et in Psalmo quinquagesimo (Vers. 6): Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
6 Et in Epistola Ioannis: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nosmetipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8).
7 Tu e diverso asseris, Posse hominem sine peccato esse: et ut hoc verum dixisse videaris, statim adiungis, Et Dei mandata facile custodire, si velit, quae aut rarus, aut nullus implevit.
8 Si enim facilia sunt, debent a pluribus custodiri.
9 Sin autem, ut concedamus tibi, rarus quisquam ea implere potest, manifestum est esse difficile quod rarum est.
10 Atque ut hoc augeas, et magnitudinem tuae virtutis ostendas, quod scilicet de bono conscientiae thesauro eructare credaris, ponis in titulo: Ne leviter quidem esse peccandum (Tit. CXXIII).
11 Et quid sit hoc leviter, ne forte in opere te aliquis dixisse existimaret, annectis.
12 Malum nec cogitandum (Tit. CXXXVI, al. CXXXI), neque illius sententiae recordaris: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13): cum Ecclesia etiam ea quae per ignorantiam delinquimus, et sola cogitatione peccamus, delicta esse fateatur: in tantum, ut hostias pro errore iubeat offerri (Hebr. II), et Pontifex qui pro cuncto populo deprecatur, ante pro se offerat victimas, qui certe numquam pro aliis iuberetur offerre, nisi iustus ipse esset, nec rursum pro se offerret, si peccato careret ignorantiae.
13 Scilicet nunc mihi latissima Scripturarum spatia peragranda sunt, ut doceam errorem et ignorantiam esse peccatum.
Hieronymus HOME

hab179.247

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik