monumenta.ch > Hieronymus > 31.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 30. <<<     >>> 32.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 31.

1 An regnum coelorum in veteri Test.
2 repromissum.
3 - Addis praeterea, Regnum coelorum etiam in Testamento veteri repromitti (Tit. CXXIII): ponisque testimonia de apocryphis, cum perspicuum sit, regnum coelorum primum in Evangelio praedicari per Ioannem Baptistam, et Dominum Salvatorem, et Apostolos.
4 Lege Evangelia.
5 Ioannes Baptista clamat in deserto: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 1).
6 Et de Salvatore scriptum est: Ex eo tempore coepit praedicare et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. IV, 17).
7 Et iterum: Circuibat Iesus civitates et vicos, docens in synagogis [Al. synagoga] eorum, et praedicans regnum Dei (Matth. IX, 35).
8 Et Apostolis praecipit: Ite et praedicate, dicentes, quoniam appropinquavit regnum coelorum.
9 Tu autem illos Manichaeos vocas, quia Legi Evangelium praeferentes, in illa umbram, in hoc veritatem esse dicamus, et non intelligis stultitiam tuam impudentiae copulatam. Aliud esse [Al. est] damnare Legem, quod Manichaeus facit; aliud Legi praeferre Evangelium, quae apostolica doctrina est.
10 In illa enim servi, in hoc praesens Dominus loquitur; ibi promittitur, hic impletur; ibi initia, hic perfectio est; in illa operum fundamenta iaciuntur, hic fidei et gratiae culmen imponitur.
11 Hoc posuimus, ut egregii praeceptoris doctrina monstraretur.
Hieronymus HOME

hab179.246

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik