monumenta.ch > Hieronymus > 28.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 27. <<<     >>> 29.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 28.

1 Impiorum et iniquorum diversitas.
2 - Illud vero quod in sequenti ponis capitulo (Tit. LXII, al. LXXII): In die iudicii iniquis et peccatoribus non parcendum, sed aeternis eos ignibus exurendos, ferre quis potest, et interdicere te misericordiam Dei, et ante diem iudicii de sententia iudicis iudicare, ut si voluerit iniquis et peccatoribus parcere, te praescribente, non possit? Dicis enim: « Scriptum est in centesimo tertio psalmo: Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint.
3 Et in Isaia: Comburentur iniqui et peccatores simul, et qui relinquunt Deum, consummabuntur.
4 » Et non intelligis comminationem Dei interdum sonare clementiam? Non enim dicit eos aeternis ignibus exurendos, sed a terra deficere, et iniquos esse cessare.
5 Aliud enim est ipsos a peccato et iniquitate desistere, et aliud ipsos perire in perpetuum, et aeternis ignibus concremari.
6 Denique Isaias de quo ponis testimonium, Comburentur, inquit, peccatores et iniqui simul: non addit, in aeternum.
7 Et qui relinquunt Deum, consummabuntur.
8 Proprie hoc de haereticis loquitur, qui rectum fidei tramitem relinquentes consummabuntur, si noluerint ad Dominum reverti, quem dereliquerunt.
9 Quae sententia et tibi parata est, si neglexeris ad meliora converti.
10 Deinde cuius est temeritatis, iniquos et peccatores impiis iungere; qui a nobis sic definiuntur.
11 Omnis impius iniquus est et peccator, nec reciprocatur, ut possimus dicere, omnis peccator et iniquus etiam impius est.
12 Impietas enim proprie ad eos pertinet, qui notitiam Dei non habent, vel cognitam transgressione mutarunt.
13 Peccatum autem et iniquitas pro qualitate vitiorum, post peccati et iniquitatis vulnera, recipit sanitatem. Unde scriptum est: Multa flagella peccatoris (Ps. XXXI, 10): et non interitus sempiternus.
14 Et per omnia flagella atque cruciatus emendatur Israel.
15 Quem enim diligit Dominus corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 6).
16 Aliud est caedere magistri et parentis affectu: aliud contra adversarios crudeli animo desaevire.
17 Quam ob causam, et in primo Psalmo canitur: Quoniam non resurgunt impii in iudicio.
18 Iam enim in perditionem sunt praeiudicati.
19 Neque peccatores in consilio iustorum (Psal. I, 5).
20 Aliud enim est gloriam perdere resurgendi, aliud perire perpetuo.
21 Veniet, inquit, hora, in qua omnes qui in sepulcris sunt, audient vocem eius, et egredientur, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem iudicii (Ioan. V, 5).
22 Unde et Apostolus eodem sensu, quia eodem et spiritu, loquitur ad Romanos: Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt.
23 Et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur (Rom. II, 12).
24 Sine lege impius est, qui in aeternum peribit.
25 In lege peccator credens in Deum, qui per legem iudicabitur, et non peribit.
26 Si peccatores et iniqui aeternis ignibus exuruntur, non times sententiam tuam, qui iniquum et peccatorem te esse dicis? Et argumentaris hominem non esse sine peccato, sed esse posse.
27 Ergo solus ille salvetur, qui numquam fuit, nec est, sed futurus est, aut forsitan nec futurus: et pereant omnes, quos retro fuisse legimus.
28 Tu ipse qui Catoniana [Al. Catoniaca] nobis inflaris superbia, et Milonis humeris intumescis, qua temeritate, peccator, magistri nomen assumis? Aut si iustus es, et humilitate simulas peccatorem, mirabimur atque gaudebimus habere te solum et possidere cum sociis, quod nec Patriarcharum, nec Prophetarum, nec Apostolorum quispiam habuit. Si [Al. Sin] autem Origenes omnes rationabiles creaturas dicit non esse perdendas, et diabolo tribuit poenitentiam, quid ad nos, qui et diabolum et satellites eius omnesque impios et praevaricatores dicimus perire perpetuo, et Christianos si in peccato praeventi fuerint, salvandos esse post poenas?
Hieronymus HOME

hab179.244

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 27. <<<     >>> 29.
monumenta.ch > Hieronymus > 28.