Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 27.
1 | Omnia Dei voluntate regi. |
2 | - Illud vero quod in alio ponis loco (Tit. XXXI), Omnes voluntate propria regi, quis Christianorum potest audire? Si enim non unus, nec pauci, nec multi, sed omnes reguntur propria voluntate, ubi erit auxilium Dei? Et quomodo illud exponis? A Domino gressus hominis diriguntur (Psal. XXXVI, 23); et, Non est in homine via eius (Ierem. X, 22); et, Nemo potest quidquam accipere, nisi datum fuerit ei desuper. |
3 | Et in alio loco, Quid enim habes quod non accepisti? Et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? dicente Domino Salvatore: Non descendi de coelo, ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui me misit Patris (Ioan. V, 30). |
4 | Et in alio loco: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. |
5 | Verumtamen non quod ego volo, sed sicut tu (Luc. XXII, 42). |
6 | Et in Oratione Dominica: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 10). |
7 | Qua sententiae temeritate aufers Dei omne praesidium? Et quod in alio loco frustra conaris adiungere, Non absque Dei gratia, quomodo sentiri velis, ex hoc loco intelligitur, dum gratiam eius non ad singula refers opera, sed ad conditionis ac legis et liberi arbitrii potestatem. |