Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 26.
1 | Item librum Pelagii confutat. - Addis praeterea (Tit. XIII, al. XIV), Servum Dei nihil amarum de ore suo, sed semper quod dulce est et suave debere proferre; et quasi alius sit servus Dei, alius doctor et sacerdos Ecclesiae, prioris oblitus sententiae, ponis in alio titulo (Tit. XXVII, al. XXII), sacerdotem sive doctorem omnium actus speculari debere, et fiducialiter corripere peccantes ne, pro iisdem rationem reddat [Al. reddas], et eorum sanguis de suis manibus requiratur. |
2 | Nec semel dixisse contentus, idipsum replicas, et inculcas (Tit. XXXI) sacerdotem sive doctorem nemini adulari debere, sed audenter omnes corripere, ne et se et eos qui eum audiunt, perdat. |
3 | Tantane est in uno opere dissonantia, ut quid prius dixeris nescias? Si enim servus Dei nihil amarum de suo debet ore proferre, sed semper quod dulce et suave est: aut sacerdos et doctor servi Dei non erunt, qui fiducialiter debent corripere peccantes, et nulli adulari, sed audacter omnes increpare; aut si sacerdos et doctor, non solum servi Dei, sed inter servos eius principalem tenent locum, frustra servis Dei blanditias et dulcedines reservasti, cum hoc proprie haereticorum sit, et eorum qui decipere cupiunt audientes, dicente Apostolo: Huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri. |
4 | Et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium (Rom. XVI, 18). |
5 | Semper insidiosa, callida, blanda est adulatio. |
6 | Pulchreque adulator apud philosophos definitur blandus inimicus. |
7 | Veritas amara est, rugosae frontis ac tristis, offenditque correptos. |
8 | Unde et Apostolus loquitur: Inimicus vobis factus sum, veritatem dicens vobis (Galat. IV, 16)? Et Comicus: Obsequium amicos, veritas odium parit.
|
9 | Quapropter et Pascha cum amaritudinibus comedimus, et vas electionis docet Pascha celebrandum in veritate et sinceritate (I Cor. V); veritas in nobis sit sinceritas, et amaritudo illico consequetur. |