monumenta.ch > Hieronymus > 24.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 23. <<<     >>> 25.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 24.

1 Deus potest servare hominem sine peccato.
2 - C. Si non potest homo esse sine peccato, quomodo Iudas scribit Apostolus: Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato, et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos (Iud. I, 24)? Quo testimonio comprobatur posse hominem esse sine peccato, et maculam non habere.
3 A. Non intelligis, quae proposueris.
4 Neque enim homo potest esse sine peccato, quod tua habet sententia; sed potest, si voluerit Deus, hominem servare sine peccato, et immaculatum sua misericordia custodire.
5 Hoc et ego dico, quod Deo cuncta possibilia sunt.
6 Homini autem non quidquid voluerit possibile est; et maxime id esse, quod nullam legeris habere creaturam.
7 C. Non dico hominem esse sine peccato, quod tibi forsitan possibile videtur; sed posse esse si velit.
8 Aliud est enim esse, aliud posse.
9 Esse, quaerit exemplum; posse, ostendit imperii veritatem.
10 A. Nugaris, nec meministi illius proverbii: « Actum ne agas; et in eodem coeno volutaris, immo laterem lavas.
11 » Pro quo nihil aliud audies, nisi hoc, quod omnibus patet: rem te velle firmare, quae nec est, nec fuit, et forsitan nec futura est.
12 Atque ut ipso verbo utar, et stultitiam ἀσυστάτου [Mss. asystatae] ( non consistentis ) argumentationis ostendam, esse posse, te aio dicere, quod esse non possit.
13 Hoc enim, quod proposuisti, posse hominem sine peccato esse si velit, aut verum est, aut falsum est.
14 Si verum est, ostende quis fuerit: si falsum; quidquid falsum est, numquam fieri potest.
15 Verum haec quasi explosa taceantur, et in scriniolis vestris tantum mussitent, publicam faciem formidantia.
Hieronymus HOME

hab179.240

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik