Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 23.
1 | Etiam in corporalibus non omnia omnes habere. |
2 | - Ex corporalibus consideremus spiritualia. |
3 | Alius velox est pedibus, sed non fortis manu. |
4 | Ille tardus incessu, sed stabilis in praelio est. |
5 | Hic pulchram habet faciem, sed raucae vocis est. |
6 | Alius tetram, sed dulci modulatione cantat. |
7 | Illum ingeniosum, sed obliviosum: hunc memorem, sed tardi videmus ingenii. |
8 | In ipsis controversiis, in quibus quondam pueri lusimus, non omnes similiter vel in prooemiis, vel in narrationibus, vel in excessibus, vel in argumentis, aut exemplorum copia, et epilogorum dulcedine se agunt: sed eloquentiae suae alia atque alia in parte dissimiles sunt. |
9 | De viris magis ecclesiasticis loquar. |
10 | Multi super Evangelia bene disserunt, sed in explanatione Apostoli impares sui sunt. |
11 | Alii cum in Instrumento novo optime senserint, in Psalmis et veteri Testamento muti sunt. |
12 | Hoc totum dico, quod non omnia possumus omnes (Virg. Ecl. VII): rarusque aut nullus est divitum, qui in omni substantia sua paria universa possideat. |
13 | Possibilia praecepit Deus, et ego fateor. |
14 | Sed haec possibilia cuncta singuli habere non possumus: non imbecillitate naturae, ne calumniam facias Deo; sed animi lassitudine, qui cunctas simul et semper non potest habere virtutes. |
15 | Quod et si in eo arguis Creatorem, quare te talem condiderit, qui deficias atque lassescas; dicam iterum, maior erit reprehensio, si eum volueris accusare, quare te Deum non fecerit. |
16 | Sed dices, Si non possum, ergo peccatum non habeo. |
17 | Habes peccatum quare non feceris, quod alius potuit facere. |
18 | Rursumque ille, cuius tu comparatione deterior es, vel tui in alia virtute, vel alterius erit collatione peccator: atque ita fit, ut quemcumque primum putaveris, minor sit eo, qui se in alia parte maior est. |