Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 22.
1 | Ab exemplo virtutum, quas habere iubentur episcopi. |
2 | - Vult certe Deus tales esse episcopos, sive presbyteros, quales vas electionis docet. |
3 | Primum quod dixit, irreprehensibilis, aut nullus, aut rarus est. |
4 | Quis est enim, qui non quasi in pulchro corpore aut naevum, aut verrucam habeat? Si enim ipse Apostolus dicit de Petro, quod non recto pede incesserit in Evangelii veritate, et intantum reprehensibilis fuerit, ut et Barnabas adductus sit in eamdem simulationem (Galat. II): quis indignabitur id sibi denegari, quod princeps Apostolorum non habuit? Deinde, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, ut reperias: illud certe, quod sequitur διδακτικὸν, qui possit docere: non ut interpretatur Latina simplicitas, docilem, cum caeteris virtutibus difficulter invenies. |
5 | Vinolentum quoque et percussorem, et turpis lucri cupidum, repudiat Apostolus: et pro his cupit mansuetum, absque iurgio, sine avaritia, et ut domum suam optime regat, quodque difficillimum est; ut filios habeat subiectos, cum omni pudicitia, vel filios carnis, vel filios fidei. |
6 | Cum omni, inquit, pudicitia. |
7 | Non ei sufficit propriam habere pudicitiam, nisi ea filiorum et comitum ac ministrorum pudore decoretur, dicente David: Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabit (Ps. C, 6). |
8 | Consideremus quoque ἐπίτασιν [Al. σύντασιν] pudicitiae, filios habentem subditos in omni pudicitia; ut non solum opere, sed sermone quoque et nutibus se abstineant ab impudicitiis: ne forte illud incidat Heli, qui certe increpavit filios suos dicens: Nolite, filii mei, nolite: non bonam famam audio ego de vobis (I Reg. II, 24). |
9 | Corripuit, et punitus est, quia non corripere debuit, sed abiicere. |
10 | Quid faciet, qui gaudet ad vitia, qui emendare non audet? qui conscientiam suam metuit; et quod cunctus populus clamitat, nescire se simulat? Quodque sequitur, ἀνέγκλητον: ut etiam a nullo accusetur: ut bonam opinionem ab his qui foris sunt habeat: ut etiam maledictis adversariorum careat; et quibus doctrina displicet, placeat conversatio: puto quod non facile sit reperire, maximeque illud, ut potens sit adversariis resistere, et perversas opprimere et superare doctrinas. |
11 | Vult ut non neophytus episcopus ordinetur, quod videmus nostris temporibus pro summa eligi iustitia. |
12 | Si baptismum statim iustum faceret, et omni plenum iustitia, nequaquam utique Apostolus neophytum refutaret; sed baptismus vetera peccata conscindit, novas virtutes non tribuit, dimittit e carcere, et dimisso, si laboraverit, praemia pollicetur. |
13 | Aut nullus, inquam, aut rarus est, qui omnia habeat, quae habere debet episcopus. |
14 | Et tamen si unum vel duo de catalogo virtutum episcopo cuiquam defuerint, non tamen [Al. statim] iusti carebit vocabulo: nec ex eo damnabitur, quod non habet, sed ex eo coronabitur, quod possidet. |
15 | Omnia enim habere, et nullo indigere, virtutis eius est qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius; qui cum malediceretur, non remaledixit (I Pet. II, 22): qui confidenter virtutum conscientia loquebatur: Ecce venit princeps mundi huius, et in me invenit nihil (Ioan. XIV, 30). |
16 | Qui cum esset in forma Dei, nequaquam rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. |
17 | Propterea donavit ei Deus nomen, quod est supra omne nomen, ut in nomine Iesu flectant genu coelestia, terrestria, et inferna (Philipp. II, 6 seqq.). |
18 | Si ergo in una episcopi persona pauca praecepta aut nequaquam, aut difficulter invenies; quid facies de omni homine, qui cuncta debet implere mandata? |