monumenta.ch > Hieronymus > 21.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 20. <<<     >>> 22.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 21.

1 Quomodo possibilia mandata Dei sint.
2 - C. Aut possibilia Deus mandata dedit, aut impossibilia.
3 Si possibilia, in nostra potestate est ea facere, si velimus.
4 Si impossibilia, nec in hoc rei sumus, si non facimus, quod implere non possumus.
5 Ac per hoc sive possibilia dedit Deus mandata, sive impossibilia, potest homo sine peccato esse, si velit.
6 A. Quaeso ut patienter audias; non enim de adversario victoriam, sed contra mendacium quaerimus veritatem.
7 Deus possibiles dedit humano generi omnes artes, quippe quas plurimi didicerunt ( Plato in Symposio ): ut taceam de his, quas Graeci βαναύσους vocant, nos ad opera manuum pertinere possumus dicere: verbi gratia, grammaticam, rhetoricam, philosophiae tria genera, physicam, ethicam, logicam, geometriam quoque, et astronomiam, astrologiam, arithmeticam, musicam, quae et ipsae partes philosophiae sunt: medicinam etiam, quae in tria dividitur, δόγμα, μέθοδον, ἐμπειρίαν: iuris quoque et legum scientiam.
8 Quis nostrum, quamvis sit ingeniosus, poterit omnia comprehendere, cum eloquentissimus Orator ( Cicero ) de rhetorica, et iuris scientia disputans, dixerit: « Pauci unum possunt, utrumque nemo.
9 » Vides ergo, quod Deus possibile iusserit, et tamen id, quod possibile est, per naturam nullum posse [Al. potuisse] complere.
10 Dedit itaque praecepta diversa, virtutesque varias, quas omnes simul habere non possumus.
11 Atque ita fit, ut quod in alio aut primum, aut totum est, in alio ex parte versetur: et tamen non sit in crimine, qui non habet omnia, nec condemnetur ex eo, quod non habet; sed iustificetur ex eo, quod possidet.
12 Definit Apostolus, qualis episcopus esse debeat, scribens ad Timotheum: Oportet episcopum esse irreprehensibilem, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, ornatum, hospitalem, docilem, non vinolentum, non percussorem; sed mansuetum, non litigiosum, sine avaritia, domum suam bene regentem, filios habentem subditos cum omni pudicitia (I Tim. III, 2 et seqq.).
13 Et iterum: Non neophytum, ne inflatus in iudicium incidat diaboli.
14 Oportet autem eum etiam testimonium deforis habere bonum, ne in opprobrium incidat, et laqueum diaboli (Ibid., 6, 7).
15 Tito quoque scribens discipulo, quales episcopos debeat ordinare, brevi sermone demonstrat: Ideo reliqui te Cretae, ut quae reliqua sunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut ego praecepi tibi.
16 Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, nec in accusatione luxuriae, aut non subiectos.
17 Oportet autem episcopum esse sine crimine, sive sine accusatione (hoc enim magis ἀνέγκλητος sonat), sicut dispensatorem Dei non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem; sed hospitalem, benignum, pudicum, iustum, sanctum, continentem, obtinentem doctrinae fidelem sermonem, ut possit exhortari in doctrina sana, et contradicentes coarguere (Tit. I, 5 seqq.).
18 Ut diversarum personarum varia praecepta nunc sileam, circa mandata episcopi me tenebo.
Hieronymus HOME

hab179.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik