monumenta.ch > Hieronymus > 20.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 19. <<<     >>> 21.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 20.

1 Quantum homo a Deo differat.
2 - C. Nimius es in una atque eadem quaestione, ut persuadere coneris hominem universa simul habere non posse, quasi aut inviderit aut non potuerit Deus praestare imagini et similitudini suae, ut in omnibus respondeat suo Creatori.
3 A. Egone nimius, an tu? qui soluta proponis; et non intelligis aliud esse similitudinem, aliud aequalitatem: illud picturam, hoc esse veritatem.
4 Verus equus camporum spatia transvolat, pictus parieti haeret in curru.
5 Ariani Dei Filio non concedunt, quod tu omni homini tribuis.
6 Alii non audent perfectum in Christo hominem confiteri, ne suscipere in eo hominis peccata cogantur: quasi potentior sit creatio Creatore; et idipsum filius tantum hominis, quod Dei Filius.
7 Aut igitur propone alia, quibus respondeam; aut desine superbire, et da gloriam Deo.
8 C. Immemor es responsionis tuae; et dum argumenta argumentis connectis, ac per Scripturarum latissimos campos, infrenis equi libertate baccharis, super fortissima quaestione, cui pollicitus es te in consequentibus responsurum, omnino tacuisti, oblivionem simulans, ut necessitatem responsionis evaderes.
9 Sed ego stultus ad horam tribui, quod petebas, existimans oblaturum sponte quod acceperas, et non admonitum reddere quod debebas.
10 A. Nisi fallor, de possibilibus mandatis dilata est responsio.
11 Pone igitur ut volueris.
Hieronymus HOME

hab179.233