Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 19.
1 | Quamdiu vivimus cunctas virtutes habere non possumus. |
2 | - C. Nullus ergo Sanctorum, quamdiu in isto corpusculo est, cunctas potest habere virtutes? A. Nullus, quia nunc ex parte prophetamus, et ex parte cognoscimus. |
3 | Nec enim possunt omnia esse in omnibus hominibus: quia non est immortalis filius hominis. |
4 | C. Et quomodo legimus: Qui unam habuerit, omnes videtur habere virtutes? A. Participatione, non proprietate. |
5 | Necesse est enim, ut singuli excellant in quibusdam; et tamen hoc quod legisse te dicis, ubi scriptum sit nescio. |
6 | C. Ignoras hanc Philosophorum esse sententiam? A. Sed non Apostolorum. |
7 | Neque enim mihi curae est quid Aristoteles, sed quid Paulus doceat. |
8 | C. Obsecro te, nonne Iacob apostolus scribit (Iacob. II, 10), qui in uno offenderit, eum esse omnium reum? A. Ipse locus se interpretatur. |
9 | Non enim dixit unde coeperat disputatio, qui divitem pauperi in honore praetulerit, reus est adulterii vel homicidii. |
10 | In hoc enim delirant Stoici, paria contendentes esse peccata. |
11 | Sed ita: Qui dixit, non moechaberis, dixit et, non occides; quod etsi non occidis, moecharis autem, factus es transgressor legis (Ibid.). |
12 | Levia cum levibus, et gravia cum gravibus comparantur. |
13 | Nec ferula dignum vitium, gladio vindicandum est; nec gladio dignum scelus, ferula coercendum. |
14 | C. Esto, ut nullus Sanctorum omnes virtutes habeat; hoc certe dabis, in eo quod potest facere, si fecerit, esse perfectum. |
15 | A. Non tenes quid supra dixerim? C. Quidnam illud est? A. Perfectum esse in eo quod fecit, et imperfectum in eo, quod facere non potuit. |
16 | C. Sed sicut perfectus est in eo quod fecit, quia facere voluit, ita et in eo, per quod imperfectus est, quia non fecit, perfectum esse potuisse, si facere voluisset. |
17 | A. Quis enim non vult facere quod perfectum est? Aut quis non cunctis cupiat florere virtutibus? Si totum requiris ab omnibus, tollis rerum diversitatem, et gratiarum distantiam, et Creatoris artificis varietatem, cuius sacro Propheta sonat carmine: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24). |
18 | Indignetur lucifer, quare fulgorem lunae non habeat. |
19 | Luna super suis defectibus et labore causetur, cur annum solis circulum singulis mensibus expleat. |
20 | Sol queratur, quid offenderit ut lunae cursu tardior sit. |
21 | Clamemus et nos homunculi, quid causae exstiterit, ut homines et non Angeli facti simus: quamquam magister vester, ὁ ἀρχαῖος, de cuius haec fonte procedunt, omnes rationales creaturas aequo asserat iure conditas, ut instar quadrigarum et curruum de carceribus exeuntes, in medio spatio vel corruant, vel praetervolent, et ad optata perveniant. |
22 | Elephanti tantae molis, et gryphes in sua gravitate causentur, cur quaternis pedibus incedant, cum muscae, culicesque, et caetera huiuscemodi animantia sub pennulis senos pedes habeant, et aliqui vermiculi sint, qui tantis pedibus scateant, ut, innumerabiles simul motus, nulla acies comprehendat. |
23 | Dicat haec Marcion et omnes haeretici, qui Creatoris operibus illudunt. |
24 | Vestrum decretum hucusque perveniet, ut dum singula calumniantur, manum iniiciant Deo, cur solus Deus sit, cur inviderit creaturis, ut non omnes eadem polleant maiestate. |
25 | Quod licet non dicatis (neque enim tam insani estis, ut aperte repugnetis Deo), tamen aliis verbis loquimini, rem Dei, homini copulantes, ut sit absque peccato, quod et Deus est. |
26 | Unde Apostolus super diversis intonans gratiis loquitur: Divisiones donationum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, sed idem Dominus: et divisiones operationum sunt; unus autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4, 5). |