Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 18.
1 | Quomodo perfecti iubeamur esse. |
2 | - C. Et quomodo, Attice, ad perfectionem divinus sermo nos provocat? A. Hac ratione qua dixi, ut secundum vires nostras unusquisque quantum valuerit extendatur, si quo modo possit pervenire, et comprehendere bravium supernae vocationis. |
3 | Denique omnipotens Deus, cui docet Apostolus iuxta dispensationem carnis assumptae subiiciendum Filium, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV), perspicue demonstrat, nequaquam sibi cuncta esse subiecta. |
4 | Unde et Propheta subiectionem sui in finem praesumit dicens: Nonne Deo soli subiecta erit anima mea? ab ipso enim est salutare meum (Psal. LXI, 1). |
5 | Et quia in corpore Ecclesiae caput Christus est, quibusdam adhuc repugnantibus membris, videtur corpus quoque capiti non esse subiectum. |
6 | Namque si patitur unum membrum, compatiuntur omnia, et totum corpus dolore unius membri cruciatur. |
7 | Quod dico ita manifestius fiet. |
8 | Quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et fragili carne circumdamur, immo mortali et corruptibili, beatos esse nos credimus, si in singulis virtutibus, partibusque virtutum Deo subiecti simus [Al. sumus]. |
9 | Cum autem mortale hoc indutum fuerit immortalitate, et corruptivum hoc incorruptione vestitum, et absorpta mors fuerit in Christi victoria, tunc Deus erit omnia in omnibus: ut non sit tantum in Salomone sapientia, in David animi mansuetudo, in Elia et Phinees zelus, in Abraham fides; in Petro, cui dictum est: Simon Ioannis, amas me (Ioan. XXI, 15), perfecta dilectio; in electionis vase studium praedicandi, et in caeteris vel bina vel trina; sed totus in cunctis sit, et in omni virtutum choro Sanctorum, numerus glorietur, et sit Deus omnia in omnibus. |