Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 17.
1 | Id etiam in collatione peccatorum intelligi. |
2 | - Quid mirum in collatione Sanctorum, alios esse meliores, et alios inferiores, cum e contrario in collatione peccatorum hoc intelligi possit? Ad Ierusalem dicitur, quae multis peccatorum erat confossa vulneribus. |
3 | Iustificata est Sodoma ex te (Thren. IV): non quod Sodoma per se iusta sit, quae in aeternos collapsa cineres (Gen. XIX), audit per Ezechielem: Sodoma restituetur in antiquum (Ezech. XVI, 52): sed quod comparatione sceleratioris Ierusalem haec iusta videatur. |
4 | Illa enim Dei Filium trucidavit, haec propter abundantiam panis, et per luxuriae magnitudinem excessit modum libidinis. |
5 | Publicanus in Evangelio (Luc. XVIII), qui percutiebat pectus, quasi thesaurum cogitationum pessimarum, et conscientia delictorum, oculos non audebat attollere, superbientis Pharisaei collatione fit iustior. |
6 | Et Thamar sub specie meretricis fallit Iudam, et ipsius sententia qui deceptus est, meretur audire: Iustificata est Thamar magis quam ego (Gen. XXXVIII, 36). |
7 | Ex quibus omnibus approbatur, non solum ad comparationem divinae Maiestatis homines nequaquam esse perfectos, sed ne Angelorum quidem et caeterorum hominum, qui virtutum culmina conscenderunt; cum et tu qui melior es alterius collatione, quem imperfectum esse monstraveris, rursum ab alio te praeeunte vincaris: ac per hoc non habeas veram perfectionem, quae si perfecta sit, nulla re indiget. |