Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 15.
1 | Duplex perfectio, et iustitia. |
2 | - Ex quo perspicuum est, duas in Scripturis sanctis esse perfectiones; duasque iustitias, et duos timores. |
3 | Primam perfectionem et comparabilem veritatem perfectamque iustitiam, et timorem, qui est initium sapientiae, Dei virtutibus coaptandam; secundam autem, quae non solum hominibus, sed et omni creaturae competit, et fragilitati nostrae, iuxta illud quod in Psalmis dicitur: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Ps. CXLII, 2): eam iustitiam, quae non comparatione, sed Dei scientia, dicitur esse perfecta. |
4 | Iob quoque et Zacharias et Elisabeth iusti dicti sunt, secundum eam iustitiam, quae possit in iniustitiam aliquando mutari, et non secundum illam, quae numquam mutari potest, de qua dicitur: Ego Deus, et non mutor (Malach. III, 6.) Et hoc est quod Apostolus alio loco scribit: Etenim non est glorificatum, quod glorificatum est propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10), quod videlicet Legis iustitia ad comparationem Evangelicae gratiae, non videatur esse iustitia. |
5 | Si enim, ait, quod destruitur gloriosum est, multo magis quod permanet, erit in gloria (Ibid., 11). |
6 | Et iterum: Ex parte scimus, et ex parte prophetamus. |
7 | Cum autem venerit quod perfectum est, destruentur illa quae ex parte sunt (I Cor. XIII, 9). |
8 | Et, Videmus nunc per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. |
9 | Nunc cognosco ex parte, tunc cognoscam sicut et cognitus sum (Ibid., 11). |
10 | Et in Psalmis: Mirabilis facta est scientia tua ex me, confortata est, et non potero ad eam (Ps. CXXXVIII, 6). |
11 | Et iterum: Existimabam cognoscere hoc; labor est in conspectu meo, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum (Ps. LXXII, 16, 17). |
12 | Et in eodem loco: Ut iumentum factus sum apud te, et ego semper tecum (Ibid., 25). |
13 | Et Ieremias: Stultus factus est omnis homo a scientia (Ierem. X, 14). |
14 | Et idem Paulus apostolus: Fatuum, inquit, Dei sapientius est hominibus (I Cor. I, 25). |
15 | Et multa alia, quae studio brevitatis omitto. |