monumenta.ch > Hieronymus > 14.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 14. <<<     >>> 15.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 14.

1 Opponit testimonium Pauli ad Philipp.
2 - C. Haec argumentatio tortuosa est, Ecclesiasticam simplicitatem inter philosophorum spineta concludens.
3 Quid Aristoteli et Paulo? Quid Platoni et Petro? Ut ille enim princeps philosophorum, ita hic Apostolorum fuit, super quem Ecclesia Domini stabili mole fundata est, quae nec impetu fluminis, nec ulla tempestate concutitur.
4 A. Rhetoricaris, et dum mihi obiicis philosophiam, ad Oratorum castra transcendis.
5 Verum audi quid idem dicat Orator tuus: « Desine communibus locis: domi nobis ista nascuntur. » (Cic. lib. IV Acad. Quaest.).
6 C. Nulla hic eloquentia est, nullus Oratorum tumor, quorum definitio est, dicere ad persuadendum accommodate, sed puram puro sermone quaerimus veritatem: Aut Dominum non impossibilia praecepisse; ut sint in culpa qui possibilia non fecerint: aut si non possunt fieri, non eos qui impossibilia non faciunt; sed eum qui impossibilia praecepit, quod nefas dictu sit, convinci iniustitiae.
7 A. Video te contra mores tuos vehementer esse commotum, et propterea argumentari desinam.
8 Sed parumper te interrogabo, quid de illo Apostoli loco sentias, quem scribit ad Philippenses: Non quia iam accepi, aut iam perfectus sim.
9 Persequor autem si comprehendam: in quo apprehensus sum a Christo.
10 Fratres, ego me necdum arbitror comprehendisse.
11 Unum autem, posteriorum obliviscens, ad ea quae priora sunt me extendens, iuxta propositum sequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
12 Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc ergo quoque Deus vobis revelabit (Philipp. III, 12 seqq.), et caetera, quae te scire non dubito et nos brevitatis studio praeterimus.
13 Dicit se necdum comprehendisse, et nequaquam esse perfectum, sed instar sagittarii ad propositum et ad signum iacula dirigere, quem [Al. quod] significantius Graeci σκόπον nominant, ne sagitta ad partem declinans alteram, imperitum ostendat sagittarium.
14 Et asserit praeteritorum se semper oblivisci, et ad priora semper extendi: per quae docet praeterita negligenda, et futura cupienda; ut quod hodie perfectum putavit, dum ad meliora et priora extenditur, cras imperfectum fuisse convincat.
15 Atque ita per singulos gradus, dum numquam in statione, sed semper in cursu est, imperfectum doceat, quod homines putabamus esse perfectum: solamque perfectionem et veram iustitiam, Dei tantum virtutibus coaptandam.
16 Secundum propositum, inquit, persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
17 O apostole Paule, ignosce mihi quasi homunculo mea vitia confitenti, si audacter interrogem.
18 Dicis te necdum accepisse, et necdum comprehendisse, et necdum esse perfectum, et praeteritorum semper oblivisci, et ad priora te extendi; si quo modo possis occurrere in resurrectione mortubrum, et consequi bravium supernae vocationis.
19 Et quomodo statim infers: Quotquot ergo perfecti [Al. add. sumus], hoc sapimus, sive sapiamus? diversa enim sunt exemplaria: et quid sapimus, sive sapiamus, nos esse perfectos? comprehendisse quod non comprehendimus, accepisse quod non accepimus, esse perfectos qui nondum perfecti sumus? Quid ergo sapimus, immo quid sapere debemus qui perfecti non sumus? Imperfectos nos esse confiteri, et necdum comprehendisse, necdum accepisse.
20 HAEC EST hominis vera sapientia, imperfectum esse se nosse: atque, ut ita loquar, cunctorum in carne iustorum imperfecta perfectio est.
21 Unde et in Proverbiis legimus: Ad intelligendam iustitiam veram (Prov. I, 3, sec. LXX).
22 Nisi enim esset et falsa iustitia, numquam Dei vera iustitia diceretur.
23 Et in eodem Apostoli loco sequitur: Et si quid aliter sentitis et hoc vobis Deus revelabit (Phil. III, 13).
24 Rem novam audio.
25 Qui paulo ante dixerat, Non quia iam accepi, aut iam perfectus sum, et vas electionis, qui pro confidentia habitantis in se Christi audebat loqui: An experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? et tamen simpliciter fatebatur se non esse perfectum: nunc quod sibi proprie denegabat, mittit in turbam, iungitque se cum caeteris, et ait: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus.
26 Sed qua ratione hoc dixerit, exponit in sequentibus.
27 Hoc, inquit, sapiamus, qui volumus secundum humanae fragilitatis modulum esse perfecti, necdum nos accepisse, necdum comprehendisse, necdum esse perfectos.
28 Et quia necdum perfecti sumus, et forsitan aliter sapimus, quam poscit vera et perfecta perfectio: si quid aliter sapimus, et aliter intelligimus, quam Dei habet scientia; et hoc nobis Deus revelabit, ut precemur cum David, atque dicamus: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de Lege tua (Ps. CXVIII, 18).
Hieronymus HOME

hab179.232

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 14. <<<     >>> 15.
monumenta.ch > Hieronymus > 14.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik