Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 14.
1 | Duo alia ex Veteri ac Novo Testamento. |
2 | - C. Dudum faciliora proposui, ut te ad maiora exercerem. |
3 | Quid ad illud dicere potes, quod quamvis sis ingeniosus, nulla valebis arte subvertere? Primum ponam de veteri Testamento, deinde de novo. |
4 | Veteris Testamenti princeps Moyses est; novi, Dominus atque Salvator. |
5 | Moyses loquitur ad populum: Perfecti estote in conspectu Domini Dei vestri (Deut. XVIII, 13). |
6 | Et Salvator ad Apostolos: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est (Matth. V, 48). |
7 | Aut enim possibile est audientibus facere quod Moyses et Dominus praeceperunt: aut si impossibile est, non est culpa eorum qui obedire non possunt, sed eius qui impossibilia praecepit. |
8 | A. Hic locus apud imperitos, et Scripturarum sanctarum meditationem usumque et scientiam non habentes, videtur opinioni tuae prima fronte blandiri. |
9 | Caeterum discussus facile solvitur. |
10 | Et cum testimonia Scripturarum aliis comparaveris testimoniis, ne sibi Spiritus sanctus pro qualitate locorum et temporum videatur esse contrarius, secundum illud quod scriptum est: Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum (Ps. XLI, 8), tunc veritas apparebit, hoc est, Christum possibilia praecepisse dicentem: Estote perfecti sicut Pater vester coelestis perfectus est; et tamen Apostolos non fuisse perfectos. |
11 | C. Non dico quid Apostoli fecerint, sed quid Christus praeceperit. |
12 | Neque enim culpa imperantis est, sed eorum qui audierunt imperium, quod utique potuisse fieri ex iustitia eius qui imperabat, agnoscitur. |
13 | A. Pulchre. |
14 | Nolo ergo mihi dicas posse hominem sine peccato esse si velit: sed posse hominem id esse quod Apostoli non fuerunt. |
15 | C. Tam stultum me putas, ut audeam hoc loqui? A. Licet non loquaris: tamen ex propositione tua, ipsa consequentia et rerum ordine invitus hoc loqueris. |
16 | Si enim potest esse homo sine peccato, quod Apostolos non fuisse perspicuum est, posset esse super Apostolos homo: ut taceam de Patriarchis et Prophetis, quorum in Lege non fuit perfecta iustitia, secundum illud Apostoli: Omnes enim peccaverunt, et indigent gloria Dei: iustificati gratis per Dei gratiam, per [Al. add. ipsius] redemptionem quae est in Christo Iesu: quem proposuit Deus propitiatorem (Rom. III, 23, 24). |