Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 13.
1 | Explodit argumentum ex Evangelio Ioannis. |
2 | - C. Quid ergo respondebis ad illud exemplum quod ponit Evangelista Ioannes, Scimus quod omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum? Scimus quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est (I Ioan. III, 9). |
3 | A. Par pari referam, et parvam Evangelistae Epistolam, secundum sensum tuum docebo sibi esse contrariam. |
4 | Si enim omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen eius manet in eo, et non potest peccare, quia ex Deo natus est, qua consequentia idem in eodem loco loquitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est (I Ioan. I, 8)? Ignoras rationem, haesitas atque turbaris. |
5 | Audi eumdem Evangelistam: Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate (Ibid., 9). |
6 | Tunc ergo iusti sumus, quando nos peccatores fatemur, et iustitia nostra non ex proprio merito, sed ex Dei consistit misericordia, dicente sancta Scriptura: Iustus accusator sui est in principio sermonis (Prov. XVIII, 17). |
7 | Et in alio loco: Dic tu peccata tua, ut iustificeris (Isai. XLIII, 26, sec. LXX). |
8 | Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur (Galat. III, 22). |
9 | Et haec hominis summa est iustitia, quidquid potuerit habere virtutis, non suum putare esse, sed Domini qui largitus est. |
10 | Qui ergo natus est ex Deo, non peccat, quamdiu semen Dei manet in eo, et non potest peccare, quia ex Deo natus est. Sed quia in agro Dominico (Matth. XIII), dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminat, et frumento bono, dum nescimus, lolium avenasque steriles sator nocturnus interserit: ideo parabola ista Evangelici patrisfamilias formidanda est; qui purgat aream, et frumento horreis condito, paleas ventorum flatibus dispergendas et urendas ignibus derelinquit. |
11 | Unde et in Ieremia scriptum legimus: Quid paleis ad frumentum, dicit Dominus (Ierem. XXIII, 28)? Paleae autem a frumento in consummatione saeculi separantur. |
12 | Ex quo approbatur dum sumus in corpore isto mortali, mixtos esse cum tritico. |
13 | Quod si opposueris quare dixerit: Et non potest peccare, quia ex Deo natus est: audies, et ubi erit praemium voluntatis? Si enim ideo non peccat, quia peccare non potest, liberum tolletur arbitrium, et nequaquam nostrum fiet, sed naturae bonum, quae peccata non capiet. |