Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 12.
1 | C. Quid ultra differo? Scripturarum auctoritate vincendus es. |
2 | Ut caetera intermittam, nonne his duobus testimoniis tibi imponetur silentium, in quibus Iob et Zacharias, Elisabethque laudantur? Nisi enim fallor in Iob ita scriptum est: Homo quidam erat in regione Ausitide [Al. Hus], nomine Iob, et erat homo ille verax et sine crimine, verus Dei cultor, abstinens se ab omni re mala (Iob. I, 1, sec. LXX). |
3 | Et iterum: Quis est qui arguit iustum sine peccato, et loquitur verbis suis per ignorantiam? In Evangelio quoque secundum Lucam: Fuit in diebus Herodis regis Iudae sacerdos quidam nomine Zacharias, de vice Abia, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen illius Elisabeth. |
4 | Erant autem ambo iusti ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, sine querela (Luc. I, 5 seqq). |
5 | Si verus Dei cultor est, et immaculatus, ac sine crimine: et qui ambulabant in cunctis iustificationibus Domini, iusti sunt in conspectu eius, puto quod peccato careant, et nulla re indigeant, quae ad iustitiam pertinet. |
6 | A. Proposuisti testimonia quae non de alterius Scripturae loco, sed de propriis libris absoluta sunt. |
7 | Nam et Iob postquam percussus est plaga multa adversus Dei sententiam, provocans eum ad iudicium, dixisse convincitur: Atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo (Iob. XVI, 22)! Et iterum: Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum omnipotens audiat, et librum scribat ipse qui iudicat (Iob. XXXI, 35)? Et rursum: Si enim fuero iustus, os meum impia loquetur, et si absque crimine, pravus inveniar: et si purificatus nive et lotus manibus, satis me sorde tinxisti. |
8 | Exsecratum est me vestimentum meum (Iob. IX, 20, 21). |
9 | Et de Zacharia scriptum est quod, Angelo nativitatem filii pollicente, dixerit: Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis; ob quae statim silentio condemnatur: Eris tacens et loqui non poteris usque ad diem, quo fient haec, quia non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo (Luc. I, 18, 20). |
10 | Ex quo perspicuum est, iustos quidem et immaculatos dici; sed si negligentia subrepserit, posse concidere, et semper hominem in meditullio positum, ut et de virtutum culmine ad vitia delabatur, et de vitiis ascendat ad sublimia; et numquam eum esse securum, sed semper metuere in tranquillitate naufragium: ac per hoc hominem sine peccato esse non posse, dicente Salomone: Non est homo iustus super terram, qui faciat bonum, et non peccet (Eccl. VII, 21). |
11 | Et eodem in Regum libro: Neque enim est homo qui non peccet (III Reg. VIII, 46). |
12 | Ac beato David: Delicta quis intelligit? ab oculis meis munda me et ab alienis parce servo tuo (Psal. XVIII, 13). |
13 | Et iterum: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). |
14 | Et multa alia quibus Scripturae sanctae plenae sunt. |