Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 11.
1 | Respondet obiectioni ex Domini sententia. |
2 | Diluit exempla de Iob, Zacharia et Elisabeth. |
3 | - C. Dum nescis, proprio captus es laqueo. |
4 | A. Quonam modo? C. Ex sententia Domini asseris posse hominem esse perfectum. |
5 | Quando enim dicit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, ostendit hominem, si voluerit, et fecerit quae praecepta sunt, posse esse perfectum. |
6 | A. Validissimo quidem pugno me percussisti, ita ut caligo mihi ante oculos obversari coeperit: sed tamen hoc ipsum quod dicit: Si vis perfectus esse, ei dicitur, qui non potuit, immo noluit: et idcirco non potuit. |
7 | Tu autem ostende mihi, qui et voluerit et potuerit, quod nunc pollicitus es. |
8 | C. Quae enim me cogit necessitas ostendere, qui perfecti fuerint, cum perspicuum sit posse esse perfectos, ex eo quod uni a Salvatore sit dictum, et per unum omnibus, si vis esse perfectus. |
9 | A. Tergiversaris: in eodem luto haesitas. |
10 | Aut enim quod potest fieri, aliquando factum est: aut si numquam factum est, fieri non posse concede. |