monumenta.ch > Hieronymus > 10.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 9. <<<     >>> 11.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 10.

1 Possibilia Dei mandata.
2 - C. Oro te, ut hoc mihi respondeas: possibilia Deus mandata dedit, an impossibilia? A. Cerno quo tua tendat assertio.
3 Sed de hoc in posterioribus disserendum est, ne dum miscemus quaestionibus quaestiones, obscuram audientibus intelligentiam relinquamus.
4 Reservato igitur hoc quod fatemur possibilia Deum dedisse mandata, ne ipse auctor iniustitiae sit, si id exigat fieri, quod fieri non potest: nunc illud imple quod proposueras, posse hominem sine peccato esse si velit.
5 Aut enim dabis eos qui potuerunt; aut si nullus potuit, liquido confiteberis hominem in perpetuum vitare peccata non posse.
6 C. Quoniam urges me, ut dem quod dare non debeo, illud, quaeso, considera, quod Dominus dixerit facilius camelum perforamen acus intrare posse, quam divitem in regnum coelorum (Mat. XIX et Marc. X).
7 Et tamen dixit fieri posse, quod numquam factum est.
8 Neque enim camelus umquam per foramen acus ingressus est.
9 A. Miror hominem prudentem proposuisse testimonium, quod contra se faciat.
10 In hoc enim non quod fieri possit, dictum est, sed impossibile impossibili comparatum.
11 Quomodo enim camelus non potest intrare per foramen acus, ita et dives non ingredietur in regna coelorum.
12 Aut si potueris ostendere, quod dives ingrediatur regna coelorum, sequitur ut et camelus intret per foramen acus.
13 Nec mihi Abraham et caeteros, quos in veteri Testamento divites legimus, exemplo proponas, qui divites ingressi sunt regna coelorum, cum ipsi [Al. ipsius] divitiis ad bona utentes opera, divites esse desierint; immo cum non sibi, sed aliis divites fuerint, et dispensatores magis Dei, quam divites appellandi sint.
14 Sed nobis Evangelica perfectio requirenda est, in qua praecipitur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21).
Hieronymus HOME

hab179.228