Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 8.
1 | Eius rei nullum exemplum. |
2 | - A. Interim ex meo tuoque iudicio, et ego qui interrogo, et tu qui respondes, peccatores sumus. |
3 | C. Sed possumus non esse si velimus. |
4 | A. Dixi me velle non peccare, te quoque hoc sentire non dubium est. |
5 | Quomodo ergo quod uterque volumus, uterque non possumus? C. Quia plene non volumus. |
6 | A. Da ergo qui maiorum nostrorum plene voluerint et potuerint. |
7 | C. Hoc quidem non facile est ostendere. |
8 | Neque enim quando dico hominem posse esse sine peccato si velit, aliquos fuisse contendo; sed simpliciter posse esse si velit. |
9 | Aliud namque est esse posse, quod Graece dicitur τῇ δυνάμει ( possibilitate ); aliud est esse, quod ipsi appellant τῇ ἐνεργείᾳ ( actu ipso ). |
10 | Possum esse medicus; sed interim non sum. |
11 | Possum esse faber; sed necdum didici. |
12 | Quidquid igitur possum: licet necdum sim, tamen ero si voluero. |