monumenta.ch > Hieronymus > 7.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 6. <<<     >>> 8.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 7.

1 Num ad tempus an in perpetuum abstinere homo a peccato possit.
2 - A. Non me pudet nescire quod nescio.
3 Et de quo futura est disputatio, debet inter utrumque convenire quem sensum habeat.
4 C. Ego hoc assero, qui potest uno die se abstinere a peccato, posse et altero: qui duobus, posse et tribus; qui tribus, posse et tringinta; atque hoc ordine posse et trecentis, et tribus millibus, et quamdiucumque se voluerit abstinere.
5 A. Dic ergo simpliciter posse hominem in perpetuum esse sine peccato si velit.
6 Possumusne omne quod volumus? C. Nequaquam.
7 Neque enim possum quidquid voluero; sed hoc solum dico, hominem sine peccato posse esse, si velit.
8 A. Quaeso ut mihi respondeas.
9 Hominem me putas, an belluam? C. Si de te ambigo, utrum homo, an bellna sis, ipse me bellnam confitebor.
10 A. Si ergo, ut dicis, homo sum, quomodo cum velim, et satis cupiam non peccare, delinquo? C. Quia voluntas imperfecta est.
11 Si enim vere velles, vere utique non peccares.
12 A. Ergo tu qui me arguis non vere cupere, sine peccato es, quia vere cupis? C. Quasi ego de me dicam, quem peccatorem esse confiteor, et non de paucis et raris, si qui voluerint non peccare.
Hieronymus HOME

hab179.226

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik