monumenta.ch > Hieronymus > 6.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 4. <<<     >>> 7.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 6.

1 Strangulat Pelagianorum dogma.
2 - C. Captiosa ista est conclusio, et de dialecticorum arte descendens.
3 Mihi autem nullus auferre poterit liberi arbitrii potestatem, ne, si in operibus meis Deus adiutor exstiterit, non mihi debeatur merces, sed ei qui in me operatus est.
4 A. Fruere liberi arbitrii potestate, ut contra Deum armes linguam tuam, et in eo te liberum probes, si tibi liceat blasphemare.
5 Verum super hoc quid sentias, nulli dubium est, et praestigia confessionis tuae apertissima luce claruerunt.
6 Nunc revertamur ad id, unde disserere coepimus.
7 Dic mihi, si tibi videtur, hoc quod cum Dei adiutorio paulo ante dicebas, posse hominem non peccare si velit, in perpetuum dicas, an ad tempus et breve? C. Superflua interrogatio est.
8 Si enim ad tempus et breve dixero: nihilominus referetur ad perpetuum.
9 Quidquid enim ad breve dederis, hoc concedes et in perpetuum.
10 A. Quid dicas, non satis intelligo.
11 C. Itane durus es, ut manifesta non sentias?
Hieronymus HOME

hab179.226