monumenta.ch > Hieronymus > 4.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 3. <<<     >>> 6.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 4.

1 Quomodo datum liberum arbitrium.
2 Libertati non officit Dei gratia.
3 - A. Non sic donata est liberi arbitrii gratia, ut Dei per singula tollatur adminiculum.
4 C. Non tollitur Dei adiutorium, cum creaturae ex semel dati liberi arbitrii gratia conserventur.
5 Si enim absque Deo, et nisi per singula ille me iuverit, nihil possum agere: nec pro bonis me iuste operibus coronabit, nec affliget pro malis; sed in utroque suum vel recipiet, vel damnabit auxilium.
6 A. Dic ergo simpliciter, cur Dei auferas gratiam? Quidquid enim tollis in partibus, necesse est ut et in genere neges.
7 C. Non nego gratiam, cum ita me a Deo asseram conditum, ut per Dei gratiam meae datum sit voluntati, vel facere quid, vel non facere.
8 A. Dormitat ergo Deus in operibus nostris, semel data liberi arbitrii potestate: nec orandus est, ut in singulis operibus nos iuvet, cum voluntatis nostrae sit et proprii arbitrii, vel facere si volumus, vel non facere si nolumus.
9 5. C. Quomodo in caeteris creaturis conditionis ordo servatur: sic concessa semel liberi arbitrii potestate, nostrae voluntati omnia derelicta sunt.
10 A. Ergo, ut dixi, non debeo a Deo per singula auxilium deprecari, quod semel meo datum est iudicio? C. Si in omnibus ille cooperatur, non est meum, sed eius qui adiuvat, immo qui in me cooperatur: praesertim cum absque eo facere nihil possim.
11 A. Oro te, non legisti: Non enim volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16)? Ex quibus intelligimus nostrum quidem esse velle et currere; sed ut voluntas nostra compleatur et cursus, ad Dei misericordiam pertinere, atque ita fieri, ut et in voluntate nostra et in cursu, liberum servetur arbitrium, et in consummatione voluntatis et cursus, Dei cuncta potentiae relinquantur.
12 Scilicet nunc mihi Scripturarum testimonia replicanda sunt, quomodo per singula Dei a sanctis flagitetur auxilium et in singulis operibus suis, illo adiutore et protectore uti desiderent.
13 Lege totum Psalterium, omnes sanctorum voces, nihil erit, nisi ad Deum in cunctis operibus deprecatio.
14 Ex quo perspicue ostenditur, te aut Dei negare gratiam, quam tollis in partibus; aut si in partibus dederis, quod nequaquam te velle manifestum est, in nostram sententiam transire, qui sic liberum homini servamus arbitrium, ut Dei per singula adiutorium non negemus.
Hieronymus HOME

hab179.224

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik