Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 3.
1 | In singulis rebus Dei opus esse adiutorio. |
2 | - C. Quid mihi necesse est contra alios dicere, cum meum responsum habeas? A. Tuum responsum cuiusmodi? Eos bene sentire, an male? C. Et quae me cogit necessitas, ut contra alios promam sententiam? A. Disputationis ordo et ratio veritatis. |
3 | An ignoras omne quod dicitur, aut esse, aut non esse; et aut inter bona, aut mala debere numerari? Hoc ergo de quo interrogo, aut bene dici, aut male, ingratis tibi fatendum est. |
4 | C. Si in singulis rebus quas gerimus, Dei utendum est adiutorio, ergo et calamum temperare ad scribendum, et temperatum pumice terere, manumque aptare litteris, tacere, loqui, sedere, stare, ambulare, currere, comedere, ieiunare, flere, ridere, et caetera huiuscemodi, nisi Deus iuverit, non poterimus? A. Iuxta meum sensum non posse perspicuum est. |
5 | C. In quo igitur liberum habemus arbitrium, et Dei in nos gratia custoditur, si ne hoc quidem absque Deo possumus facere? |