monumenta.ch > Hieronymus > 2.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., , 1. <<<     >>> 3.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 2.

1 Num gratiae Dei tribuendum? A. - Nulli, o Critobule, dubium est, ex eius cuncta pendere iudicio, qui creator est omnium, et quidquid habemus, illius beneficio deputandum.
2 Sed quaero, hoc ipsum quod Dei asseris gratiae, utrum ad conditionis referas beneficium, an in singulis rebus putes esse quas gerimus, ut scilicet illius in omnibus utamur auxilio; an semel ab eo liberi arbitrii conditi, nostra voluntate vel viribus agamus quod volumus? Novi enim, plerosque vestrum ita ad Dei cuncta referre gratiam, ut non in partibus, sed in genere, hoc est, nequaquam in singulis rebus, sed in conditione arbitrii intelligant potestatem.
3 C. Non est ita ut autumas, sed a me utrumque dicitur, ut et Dei gratiae sit, quod tales conditi sumus, et per singula opera illius adminiculo fulciamur.
4 A. Constat ergo inter nos, in bonis operibus post propriam voluntatem, Dei nos niti auxilio, in malis diaboli.
5 C. Constat, et super hoc nulla contentio est.
6 A. Male ergo sentiunt, qui per singulas res quas agimus, Dei auferunt adiutorium, et illud quod Psalmista canit: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam.
7 Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Ps. CXXVI, 1, 2); et caetera huiuscemodi, perversis interpretationibus, immo risu dignis, ad alios sensus detorquere nituntur.
Hieronymus HOME

hab179.222

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik