Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, LIBER PRIMUS., 1.
1 | Num possit homo sine peccato, si velit, esse. |
2 | - ATTICUS. Dic mihi, Critobule, verumne est quod a te scriptum audio: Posse hominem sine peccato esse si velit: et facilia Dei esse praecepta? CRITOBULUS. Verum, Attice, sed non eodem sensu ab aemulis accipitur, quo a me dictum est. |
3 | A. Quid enim ambiguitatis in dicto est, ut diversae intelligentiae tribuatur occasio? Nec quaero ut de utroque pariter respondeas. |
4 | Duo enim a te proposita sunt. |
5 | Unum, posse hominem sine peccato esse, si velit: alterum, facilia Dei esse praecepta. |
6 | Licet ergo simul dicta sint, tamen per partes singulas disserantur, ut quorum una videtur fides, nulla sit in sententiarum diversitate contentio. |
7 | C. Ego, Attice, dixi hominem absque peccato posse esse, si velit, non ut quidam maledici calumniantur, absque Dei gratia (quod etiam cogitare sacrilegium est), sed simpliciter posse, si velit, ut subaudiatur cum Dei gratia. |
8 | A. Ergo et malorum in te operum auctor est Deus? C. Nequaquam ita ut autumas. |
9 | Sed si quid in me boni habeo, illo suggerente et adiuvante completur. |
10 | A. Non de natura quaero, sed de actu. |
11 | Quis enim dubitat Deum omnium Creatorem? Hoc mihi respondeas velim: quod agis bonum, tuum est, an Dei? C. Meum est, et Dei; ut ego operer et ille adiuvet. |
12 | A. Et quomodo haec omnium opinio est, quod Dei auferas gratiam, et quidquid homines agimus, propriae tantum asseras voluntatis? C. Miror, Attice, cur erroris alieni a me causam rationemque flagites, et id quaeras quod scriptum non est, cum perspicuum sit quod scripserim. |
13 | Dixi hominem sine peccato esse posse, si velit. |
14 | Numquid addidi, absque Dei gratia? A. Sed ex eo quod non addidisti, videris negare. |
15 | C. Immo ex eo quod non negavi, dixisse existimandus sum. |
16 | Neque enim quidquid non dicimus, negare arbitrandi sumus. |
17 | A. Confiteris ergo, posse hominem sine peccato esse, si velit, cum Dei gratia? C. Non solum fateor; sed et libere proclamo. |
18 | A. Errat ergo qui Dei gratiam tollit? C. Errat. |
19 | Quin potius arbitrandus est impius, cum Dei nutu omnia gubernentur, et hoc quod sumus et habemus appetitum propriae voluntatis, Dei conditoris sit beneficium. |
20 | Ut enim liberum possideamus arbitrium, et vel ad bonam, vel ad malam partem declinemus propria voluntate; cuius est gratiae, qui nos ad imaginem et ad similitudinem sui tales condidit. |