monumenta.ch > Hieronymus > 2.
Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, PROLOGUS., , 1. <<<    

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, PROLOGUS., 2.

1 Non invidia motus.
2 - Adversum eos autem, qui me dicunt hoc opus inflammatum invidiae facibus scribere, breviter respondebo, numquam me haereticis pepercisse, et omni egisse studio, ut hostes Ecclesiae, mei quoque hostes fierent.
3 Helvidius scripsit contra sanctae Mariae virginitatem perpetuam.
4 Numquid ut ei responderem, ductus invidia sum, quem omnino in carne non vidi? Iovinianus, cuius nunc haeresis suscitatur, Romanam fidem, me absente turbavit, tam elinguis et sic sermonis putidi, ut magis misericordia dignus fuerit, quam invidia.
5 Illi quoque respondi ut potui.
6 Rufinus non uni urbi, sed orbi blasphemias Origenis et περὶ Ἀρχῶν libros, quantum in se fuit, intulit: ita ut Eusebii quoque primum librum Defensionis Origenis sub nomine Pamphili martyris ederet, et quasi ille parum dixisset, novum pro eo volumen evomeret.
7 Num invidemus ei, quia respondimus, et tanta in eo eloquentiae fuere flumina, ut me a scribendi atque dictandi studio deterrerent? Palladius servilis nequitiae, eamdem haeresim instaurare conatus est, et novam translationis Hebraicae mihi calumniam struere.
8 Num et illius ingenio nobilitatique invidemus [Al. invidimus]? Nunc quoque mysterium iniquitatis operatur, et garrit unusquisque quod sentit: ego solus sum, qui cunctorum gloria mordear; et tam miser, ut his quoque invideam, qui non merentur invidiam.
9 Unde ut omnibus probarem me non odisse homines, sed errores, nec aliquorum infamiam quaerere, magisque dolere vicem eorum, qui falsi nominis scientia supplantantur, Attici et Critobuli nomina posui, per quos et nostra pars et adversariorum quid sentiret, expromerem [Al. exprimerem].
10 Quin potius omnes qui catholicam sectamur fidem, optamus et cupimus damnari haeresim, homines emendari.
11 Aut certe si in errore voluerint permanere, non nostram culpam esse qui scripsimus, sed eorum, qui mendacium praetulerunt veritati.
12 Breviterque calumniatoribus respondemus, qui sua in eos maledicta conferunt, Manichaeorum esse sententiae, hominum damnare naturam, et liberum auferre arbitrium, et adiutorium Dei tollere.
13 Rursumque apertissimae insaniae, hoc hominem dicere, quod Deus est.
14 Et sic ingrediendum via regia, ut nec ad sinistram nec ad dextram declinemus; appetitumque propriae voluntatis, Dei semper credamus auxilio gubernari.
15 Si quis autem falso se infamari clamitat, et gloriatur nostra sentire; tunc verae fidei probabit assensum, cum aperte et absque dolo adversa damnaverit: ne audiat illud Propheticum, Et in omnibus his non est conversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda ex toto corde suo, sed in mendacio (Ierem. V, 7).
16 Minorisque peccati est, sequi malum quod bonum putaveris, quam non audere defendere, quod bonum pro certo noveris.
17 Qui minas, iniuriam, paupertatem ferre non possumus, quomodo flammas Babylonis [Al. Babylonias] vincemus? Quod bellum servavit, pax ficta non auferat.
18 Nolo timore perfidiam discere, cum veram fidem meae Christus reliquerit voluntati.
Hieronymus HOME

hab179.218

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik