monumenta.ch > Hieronymus > 1.
>>> Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, PROLOGUS., 2.

Hieronymus, Dialogus contra Pelagianos, PROLOGUS., 1.

1 Scribit motus fratrum expostulationibus.
2 - Scripta iam ad Ctesiphontem epistola (Epist. 233), in qua ad interrogata respondi, crebra fratrum expostulatio fuit, cur promissum opus ultra differrem, in quo pollicitus sum, me ad cunctas eorum qui ἀπάθειαν praedicant, quaestiunculas responsurum.
3 Nulli enim est dubium, quin Stoicorum et Peripateticorum, hoc est, veteris Academiae ista contentio sit, quod alii eorum asserant πάθη, quas nos perturbationes possumus dicere: aegritudinem, gaudium, spem, timorem eradicari et exstirpari posse de mentibus hominum: alii frangi eas, regi atque moderari, et quasi infrenes equos quibusdam lupatis coerceri.
4 Quorum sententias et Tullius in Tusculanis disputationibus explicat, et Origenes Ecclesiasticae veritati in Stromatibus suis miscere conatur, ut praeteream Manichaeum, Priscillianum, Evagrium Iberitam [Al. Hiboritam et Hyperboritam], Iovinianum, et totius pene Syriae haereticos, quos sermone gentili διεστραμμένως Massalianos, Graece εὐχίτας vocant; quorum omnium ista sententia est, posse ad perfectionem, et non dicam ad similitudinem, sed aequalitatem Dei humanam virtutem et scientiam pervenire: ita ut asserant se ne cogitatione quidem et ignorantia, cum ad consummationis culmen ascenderint, posse peccare.
5 Et quamquam superiori epistola, quam ad Ctesiphontem scripsi contra errores eorum pro angustia temporis pauca perstrinxerim, hic liber, quem nunc cudere nitimur, Socraticorum consuetudinem servabit, ut ex utraque parte quid dici possit exponat, et magis perspicua veritas fiat, cum posuerit [Al. proposuerit] unusquisque quod senserit.
6 Illud autem Origenis proprium est, et impossibile esse humanam a principio usque ad mortem, non peccare naturam: et rursum, esse possibile, cum se aliquis ad meliora converterit, ad tantam fortitudinem pervenire ut ultra non peccet.
Hieronymus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik