monumenta.ch > Hieronymus > 28
Hieronymus, De viris illustribus, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Hieronymus, De viris illustribus, CAPUT XXVIII.

1 Pinytus Cretensis, Cnossiae urbis episcopus, scripsit ad Dionysium Corinthiorum episcopum valde elegantem epistolam: in qua docet, non semper lacte populos nutriendos, ne quasi parvuli ab ultimo occupentur die; sed et solido vesci debere cibo, ut in spiritalem proficiant senectutem.
2 Et hic sub M. Antonino Vero, et L. Aurelio Commodo floruit.
3 Πινυτὸς Κρήτης, Κνωσσοῦ τῆς πόλεως ἐπίσκοπος, ἔγραψε πρὸς Διονύσιον Κορίνθου ἐπίσκοπον πάνυ κομψὴν ἐπιστολὴν, ἐν ᾗ διδάσκει, οὐκ ἀεὶ δεῖν τοὺς λαοὺς γάλακτι τρέφεσθαι, μήπως ὡς νήπιοι τῇ ἐσχάτῃ καταληφθῶσιν ἡμέρᾳ, ἀλλὰ καὶ στερεῷ βρώματι, ἵνα εἰς πνευματικὸν προκόψωσι γῆρας.
4 Καὶ οὗτος ἐπὶ τῶν αὐτῶν ἤνθησεν.
Hieronymus HOME

bnf12161.74 bnf15085.137 hab79.83

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik