monumenta.ch > Hieronymus > 15
Hieronymus, De viris illustribus, XIV. <<<     >>> XVI.

Hieronymus, De viris illustribus, CAPUT XV.

1 Clemens, de quo Apostolus Paulus ad Philippenses scribens, ait, Cum Clemente et caeteris cooperatoribus meis, quorum nomina scripta sunt in libro vitae (Philip. IV, 3), quartus post Petrum Romae episcopus: siquidem secundus Linus fuit, tertius Anacletus, tametsi plerique Latinorum, secundum post Petrum Apostolum putent fuisse Clementem.
2 Scripsit ex persona Romanae Ecclesiae ad Ecclesiam Corinthiorum valde utilem Epistolam, quae et in nonnullis locis publice legitur, quae mihi videtur characteri Epistolae, quae sub Pauli nomine ad Hebraeos fertur, convenire.
3 Sed et multis de eadem Epistola, non solum sensibus, sed iuxta verborum quoque ordinem abutitur.
4 Omnino grandis in utraque similitudo est.
5 Fertur et secunda eius nomine Epistola, quae a veteribus reprobatur.
6 Et Disputatio Petri et Appionis longo sermone conscripta, quam Eusebius in tertio historiae Ecclesiasticae volumine coarguit.
7 Obiit tertio Traiani anno, et nominis eius memoriam usque hodie Romae exstructa Ecclesia custodit.
8 Κλήμης, περὶ οὗ Παῦλος ὁ Ἀπόστολος πρὸς Φιλιππησίους γράφων, λέγει· Μετὰ καὶ Κλήμεντος.
9 Τέταρτος μετὰ Πέτρον Ῥώμης Ἐπίσκοπος.
10 Δεύτερος γὰρ Λῖνος ἐγένετο, τρίτος Ἀνέγκλητος, εἰ καὶ πολλοὶ τῶν Ῥωμαίων ὐπολαμβάνουσι, δεύτερον μετὰ τὸν Ἀπόστολον γεγενῆσθαι Κλήμεντα.
11 Ἔγραψεν ἐκ προσώπου τῆς ἐκκλησίας Ῥώμης πρὸς τὴν ἐν Κορίνθῳ ἐκκλησίαν Ἐπιστολὴν πάνυ θαυμαστὴν, ἥτις ἐν φανεροῖς τόποις δημοσίᾳ ἀναγινώσκεται, τῷ χαρακτῆρι τῆς πρὸς Ἑβραίους Ἐπιστολῆς Παῦλου συνᾴδουσα οὐ μόνον νοήμασιν, ἀλλὰ καὶ λόγοις.
12 Καὶ ἁπλῶς μεγίστη ἐστὶν ἐν ἑκατέρᾳ ὁμοίωσις.
13 Φέρεται καὶ ἑτέρα ἐξ ὀνόματος αὐτοῦ εἶναι Ἐπιστολὴ, ἥτις παρὰ πάντων ἀποδοκιμάζεται.
14 Καὶ διάλογος Πέτρου καὶ Ἀπίωνος μακρῷ λόγῳ συνταγεῖσα, ἥντινα Εὐσέβιος εὐθύνει, ἐν τῷ τρίτῳ τῆς ἐκκλησιαστικῆς ἱστορίας τεύχει.
15 Τελευτᾷ τῷ τρίτῳ ἐνιαυτῷ Τραϊανοῦ, καὶ τὴν τούτου μνήμην ἄχρι τήμερον ἐν τῇ Ῥώμῃ οἰκοδομηθεῖσα ἐκκλησία φυλάττει.
Hieronymus HOME

bnf12161.56 bnf15085.137 hab79.78

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik