Hieronymus, De viris illustribus, CAPUT XIV.
1 | Iustus Tiberiensis, de provincia Galilaea, conatus est et ipse Iudaicarum rerum historiam texere, et quosdam Commentariolos de Scripturis componere: sed hunc Iosephus ( In Iust. Vita ) arguit mendacii. |
2 | Constat autem illum eo tempore scripsisse, quo et Iosephus. |
3 | Ἰοῦστος Τιβεριάδος, ἐπαρχίας Γαλιλαίας, ἐπεχείρησε μὲν καὶ αὐτὸς Ἰουδαϊκὴν ἱστορίαν συντάξαι, καὶ τινα ὑπομνήματα περὶ γραφῶν, ἁλλὰ τοῦτον Ἰώσηπος ἐλέγχει ψευσάμενον. |
4 | Καὶ γὰρ ἐν ἐκείνῳ τῷ καιρῷ συνέγραφεν ὅτε καὶ Ἰώσηπος. |