monumenta.ch > Hieronymus > PRAEFATIO.
>>> Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, COMMENTARIUS.

Hieronymus, Commentarius in Ecclesiasten, PRAEFATIO.

1 Memini me ante hoc ferme quinquennium, cum adhuc Romae essem, et Ecclesiasten sanctae Blesillae legerem, ut eam ad contemptum istius saeculi provocarem, et omne quod in mundo cerneret, putaret esse pro nihilo; rogatum ab ea, ut in morem Commentarioli obscura quaeque dissererem, ut absque me posset intelligere, quae legebat.
2 Itaque quoniam in procinctu nostri operis subita morte subtracta est, et non meruimus, o Paula et Eustochium, talem vitae nostrae habere consortem, tantoque vulnere tunc perculsus obmutui: nunc in Bethleem positus, augustiori videlicet civitate, et illius memoriae, et vobis reddo quod debeo.
3 Hoc breviter admonens, quod nullius auctoritatem secutus sum; sed de Hebraeo transferens, magis me Septuaginta Interpretum consuetudini coaptavi: in his dumtaxat, quae non multum ab Hebraicis discrepabant.
4 Interdum Aquilae quoque et Symmachi, et Theodotionis recordatus sum, ut nec novitate nimia lectoris studium deterrerem, nec rursum contra conscientiam meam, fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectarer.
Hieronymus HOME