Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 3, Caput XIV
1 | (Vers. 1, 2.) Ecce dies veniunt [Vulg. venient] Domini, et dividentur spolia tua in medio tui. Et congregabo omnes gentes ad Ierusalem in praelium, et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur, et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe. LXX: Ecce dies Domini veniunt, et dividentur spolia tua in te, et congregabo omnes gentes super Ierusalem, ad bellandum, et capietur civitas, et diripientur domus, et mulieres polluentur, et egredietur media pars civitatis in captivitatem: reliqui autem populi mei non peribunt de civitate. Dies quos venturos Dominus comminatur, ut dividantur spolia Ierusalem in medio eius, et caetera quae prophetalis sermo comprehendit, hi sunt de quibus et in Isaia legimus: Dies Domini insanabilis veniet furoris et irae, ponere totum orbem in solitudinem, et peccatores auferre de eo [Isai. XIII, 9]. Quanta autem necessitas erit, ut spolia eius dividantur in medio illius? Solet hoc frequenter accidere, ut quae subito impetu in civitate direpta sunt, foris in agro aut in solitudine dividantur, ne forte hostes superveniant. |
2 | Hic autem tantum malorum pondus incumbet, ut quae direpta sunt, in civitatis medio dividantur pro securitate victoriae. Et non solum capietur Ierusalem, cunctis gentibus adversum eam in praelio concitatis; sed et vastabuntur domus habitantium Ierusalem, et mulieres violabuntur in dolorem dominorum et maritorum, qui nec populationem domorum, nec uxorum stuprum ab hostibus prohibere poterunt, iuxta illud quod alibi legimus: Qui congregati sunt in medio tui, gladio cadent et filios vestros in conspectu vestro allident, et domus vestras depraedabuntur, et uxores vestras habebunt [Isai. XIII], quo nihil crudelius nihilque miserius inveniri potest, ut timore mortis propriae, nec salutem filiorum, nec uxorum pudicitiam defendere audeant. |
3 | Hoc ipsum et Amos propheta ad Amasiam impium sacerdotem comminans loquitur: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur (Amos VII, 17). Et haec populo Iudaeorum universa contingent: Quia fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversum Dominum et adversum Christum eius [Psal. II, 1, 2]. Qui irrisit et subsannavit eos, et in furore suo conturbavit illos, intantum ut Apostolus quoque cernens eos annos qui ad poenitentiam dati fuerant, iam esse completos, et nihilominus illos in negatione persistere qui occiderunt Dominum, et prophetas et apostolos persecuti sunt, dixerit: Pervenit super eos [Al. nos] ira in finem [I Thess. II, 16]. Haec omnia plenissime Iosephus, qui Iudaicam scripsit historiam, et multo maiora quam legimus in prophetis, eos sustinuisse commemorat. |
4 | Cornelius quoque Tacitus, qui post Augustum usque ad mortem Domitiani Vitas Caesarum triginta voluminibus exaravit. Quomodo autem media pars capta sit civitatis, et reliquus populus in urbe permanserit, et illo tempore et aliis approbatur, septentrionalem urbis et inferiorem partem esse captam, montem autem templi, et Sion, in quo arx erat, integra remansisse. |
5 | Iudaei haec sub Gog dicunt esse complenda: alii temporibus Macedonum et Aegyptiorum, diversarumque gentium ex parte transacta. Nos temporis veritatem Domini sententiae relinquentes, quae scripta sunt, explicemus. |
6 | (Vers. 3, 4.) Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis. Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad Orientem, et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad Orientem et ad Occidentem, praerupto grandi valde. LXX: Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut in die commissionis, et in die praelii: et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad Orientalem plagam. |
7 | Et scindetur mons Olivarum, media pars eius ad Orientem, et media pars illius ad mare, voragine magna nimis. Egredi Deum, et pugnare contra gentes, et stare pedes eius super montem Oliveti, et caetera quae in Scripturis sanctis ἀνθρωποπάθως dicta, et carnaliter continentur, digne Deo debemus accipere. |
8 | Alioquin, cum loquatur Apostolus: Qui est imago Dei invisibilis [Coloss. I, 15]. Et rursum: Regi autem saeculorum incorruptibili, invisibili Deo [I Tim. I, 17]. Et in Evangelio scriptum sit: Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit [Ioan. I, 18]. Et iterum: Non quia Deum vidit quisquam, praeter eum qui est de Patre [Ioan. VI]: sicut iram eius et poenitentiam, et animam, et manus, et pedes, et ventrem, et oculos, et caetera corporis membra, pro varietate causarum et sensuum interpretationis accipimus: sic et hoc quod scriptum est, Egredietur Dominus, et praeliabitur, iuxta illud accipiendum quod in Abacuc legimus: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo [Abac. III, 13]. Et in Michaea: Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendit et calcabit super excelsa terrae, et consumentu montes subtus eum, vallesque scindentur [Mich. I, 3, 4]. In Isaia quoque: Dominus virtutum egredietur, et conteret bellum, et suscitabit zelum, et clamabit super hostes suos cum fortitudine [Isai. XLII, 13]. Egredietur ergo Deus de loco suo, quando quietem et mansuetudinem et clementiam suam pro emendatione peccantium rumpere cogitur: qui cum per naturam dulcis sit, vitio nostro παραπικραίνεται, id est, amarus efficitur: non sibi, sed patientibus, quibus amara tormenta sunt. |
9 | Iste qui alibi loquitur per prophetam: Ego sum Deus, et non commutor [Malach. III, 6]. Et ad ipsum dicitur: Tu autem idem es, et permanes [Ps. CI, 28]. Et in epistola Iacobi: Apud quem non est commutatio [Iacob. I, 17]: nunc egreditur et praeliatur sicut in die certaminis, quando Pharaonem in mari submersit Rubro, et pro Israelitico populo dimicavit [Exod. XIV]. Et stabunt pedes eius his quorum misertus fuerit, et nequaquam movebuntur, ut rursum de eo dici possit: Et Dominus tuba canet; et ambulabit in comminatione irae suae [Zach. IX]. Nec ambulabit, declinante iam sole, et vicinis tenebris post meridiem, quod super Adam eum fecisse legimus [Gen. III]. Cumque steterit, non stabit in valle et in locis humilibus, sed in monte, qui non infructuosas arbores habeat, et silvam sterilem; sed ubi oliveta nascuntur, quibus alitur lumen aeternum, et solvuntur infirmitates, et requies lassis tribuitur. |
10 | Et ipse Olivarum in quo stant pedes Domini, contra Ierusalem est et ad Orientem, unde oritur sol iustitiae, illisque olivis consitus est, de quibus dicitur: Filii tui sicut novellae olivarum, in circuitu mensae tuae [Ps. CXXVII, 3]. Cuius media pars scindetur ad orientem, in qua sunt arbores plantatae de gentibus, de quibus una loquitur: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei [Ps. LI, 10]. Et altera media pars scindetur ad Occidentem et mare, praerupto grandi valde, qui circumcisionis est populus, ad quem Deus loquitur per prophetam: Quid dilecta mea in domo mea fecit abominationem? Numquid vota et carnes sanctae auferent a te malitias [Ier. XI, 15]; aut in his effugies? Haec dilecta in domo Dei fecit abominationem, ut Dei Filium crucifigeret, et audiret: Olivam umbrosam, et nemorosam pulchritudinem vocavit Dominus nomen tuum; et inutiles facti sunt rami tui, qui fracti sunt de bona radice, ut nos in locum eorum insereremur. |
11 | Et animadverte mysteria Scripturarum, quando [Al. quomodo] media pars quae vergit ad Occidentem, et salsis atque amaris fluctibus tunditur, non simpliciter in mari esse dicatur, sed in praerupta maris voragine et magna nimis, de qua et Michaeas loquitur: Detraham in vallem lapides eius (haud dubium quin Ierusalem), et fundamenta eius revelabo [Mich. I, 6]. Haec ut in locis difficillimis et valde obscuris, pro tenuitate virium nostrarum diximus. |
12 | Caeterum Iudaei occidentem sequentes litteram, conantur ostendere, stantem Dominum super montem Oliveti, et ipsum montem in duas partes esse divisum, ut contra orientem unius partis habeat scissura principium, et altera pars finem tendat ad Occidentem: et in medio valde [Al. valle] praecipiti, alia pars ad Aquilonem, ad Austrum alia dividatur. |
13 | (Vers. 5) Et separabitur medium montis ad Aquilonem, et medium eius ad Meridiem. Et fugietis ad vallem montium meorum: quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum, et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Osiae regis Iuda, et veniet Dominus Deus meus: omnesque sancti cum eo. LXX: Et inclinabit media pars montis ad Aquilonem, et media pars eius ad Austrum. |
14 | Et obturabitur vallis montium meorum, et adiungetur vallis montium usque ad Asael: et replebitur sicut repleta est a facie terraemotus in diebus Osiae regis Iuda, et aderit Dominus Deus meus, et omnes sancti cum eo. Pro eo quod nos diximus, fugietis, LXX et reliqui interpretes ἐμφραχθήσεται, id est, obturabitur, sive replebitur, transtulerunt. |
15 | Et pro eo quod nos posuimus, quoniam coniungetur vallis montium usque ad proximum; pro proximo, LXX Asael transtulerunt: Aquila ipsum verbum Hebraicum posuit ASEL per e bre vem litteram (ἀζέλ), Theodotio per extensam (ἀζὴλ); solus Symmachus proximum interpretatus est, quem et nos secuti sumus. |
16 | Dicamus παραφραστικῶς ut possint patere quae scripta sunt: Cum mons Oliveti grandi voragine praeruptus fuerit, ita ut una pars voraginis ad Orientem, altera ad Occidentem respiciat, repente et in ipsa voragine excelsa ex utraque parte praerupto, alia vorago rumpetur ad Aquilonem, alia ad Austrum, et praeruptum quadrangulum fiet, ut quadrifariam in quatuor plagas Orientis et Occidentis, Aquilonis et Austri vorago tendatur. |
17 | Et fugietis, inquit, ad vallem quae est inter templum et Sion. Hi enim templi et Sion duo montes, Dei montes appellantur; quia vallis illa montis Oliveti, quae praeruptis hinc atque inde montibus cingitur, usque ad templi montem qui sanctus est, suam voraginem trahet. Terraemotus autem in diebus Osia regis Iuda, illius temporis traditur, quando Osias, qui altero nomine Azarias dicitur, illicitum sibi sacerdotium vendicare conatus, lepra percussus in fronte est [II Par. XXVI], de quo terraemotu et in Amos principio (Amos I) legimus: Verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecue, quae vidit super Israel in diebus Osiae regis Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, ante duos annos terraemotus [Isai. I]. Denique postquam hic mortuus est rex scelestus, ad cuius impietatem omnis terra commota est, vidit Isaias visionem magnam, quam suo volumini intexuit. Transeamus ad intelligentiam spiritualem. |
18 | Postquam mons Olivarum ad Orientem et Occidentem vocatione Gentium et abiectione Iudaeorum fuerit separatus, rursum alia scissura fiet Aquilonis et Austri. Aquilo iungetur Occidenti, Auster Orientali plagae; ad sinistram stabit Circumcisio, ad dextram populus Christianus. De his duobus ventis Ecclesia loquitur: Surge, Aquilo, et veni, Auster [Cant. IV, 16], ut Aquilone vento frigidissimo recedente, qui interpretatur diabolus, Auster calidus ventus adveniat, quem sponsa perquirens, ait: Ubi pascis, ubi cubas, in meridie [Cant. I, 16]? De quo et Abacuc mystice loquitur: Deus de Themam veniet [Abac. III, 3], pro quo in Hebraico scriptum est: Deus ab Austro, id est, a luce plenissima. De qua alibi Psalmista conclamat: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis [Psal. LXXVI]. Cum autem tanta fuerit duorum populorum in toto orbe divisio, ut alii ad Orientem et Austrum, id est, ad dextram: alii ad Aquilonem, et Occidentem, ad sinistram videlicet separentur, tunc quicumque sanctus est, fugiet ad vallem montium Dei, de quibus supra diximus, templi et Sion, duo videlicet Testamenta: quoniam vorago illa quae prius fuerat utriusque montis, tendetur usque ad Asael, hoc est, usque ad domum Dei, quae vicina est paradiso, et coelesti Ierusalem, et monti sancto, in quo templum situm est. |
19 | Et sicut eo tempore quo sub Osia rege leproso vehementissimus terraemotus mortalium corda perterruit, et territos huc illucque dispersit: ita duorum populorum separatio, et rursum credentium in una fide societas, inter duos montes placabili sede requiescet: quoniam et vetus et novum Instrumentum sibi utrumque iungetur. Quod autem dicitur, usque ad Asael, id est, usque ad proximum, hoc significat, iuncta quidem sibi esse duo Instrumenta Legis et Evangelii; sed ita iuncta ut magis vicina sint quam unita: multa enim veteris Legis amisimus, et novae gratiae suscepimus. |
20 | Cum autem hoc fuerit ratione perfectum: tunc veniet, inquit, Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo. Sin autem voluerimus pro eo quod nos diximus, fugietis, sequi illud quod alii Interpretes transtulerunt, obturabitur, sive replebitur vallis montium eorum: hoc dicemus, quod adventus Domini Salvatoris, duobus inter se populis separatis, obturet et re pleat eam voraginem quae duos populos dividebat, ut plana via ad se mutuo gradiantur. |
21 | (Vers. 6, 7.) Et erit in die illa, non erit lux, sed frigus et gelu. Et erit dies una, quae nota est Domino, non dies neque nox, et in tempore vesperi erit lux. LXX: In die illa non erit lux, sed frigus et gelu erit una die, et dies illa nota erit Domino: et non dies neque nox, et ad vesperam erit lux. Manifeste de secundo Salvatoris praedicatur adventu, de quo et Ioannes in Apocalypsi sua [Al. sic] loquitur: Ecce veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum compunxerunt [Apoc. I, 7]. Et Dominus in Evangelio pronuntiat venturum Filium hominis in nubibus coeli cum fortitudine et gloria multa [Matth. XXIV]. Veniet cum nubibus, id est, angelis, qui sunt ministri spiritus, et ad diversa mittuntur officia, et cum prophetis atque apostolis, de quibus scriptum est: Veritas tua usque ad nubes [Psal. XXXV, 6]. Cumque dies adventus eius fuerit impletus, non erit lux, sed frigus et gelu, refrigerata omnium charitate, et prae multitudine malorum quae superventura sunt, frigescentibus cunctis, et calorem pristinae fidei perdentibus. |
22 | Postquam autem omnes peccatores frigus suum geluque contraxerit, una dies erit atque perpetua: nequaquam sibi luce et tenebris, die et nocte succedentibus; sed ipse Dominus erit lux omnium: de quo Isaias plenius: Non erit, inquit, tibi sol in lucem diei, neque ortus lunae illuminabit te per noctem; sed erit tibi Dominus lux aeterna, et Deus tuus gloria tua [Isai. LX, 19]. Qui et in alio loco clamat ad Ierusalem: Illuminare, illuminare, Ierusalem: venit enim lux tua super te, et gloria Dei tui super te orta est. |
23 | Ecce enim tenebrae et caligo operient terram super gentes: super te autem apparebit Dominus, et gloria eius in te videbitur. Et ibunt reges in lumine tuo, et gentes in splendore tuo (Vers. 1 et seqq.). Si caligo et tenebrae operient terram super gentes, quomodo rursum gentes ambulabunt in splendore Domini? Sed illae gentes erunt in tenebris quas frigus geluque contraxerit: et illae ambulabunt lumine Domini, quae secutae fuerint reges, apostolos et prophetas, de quibus scriptum est: Cor regis in manu Domini [Prov. XXI, 1]. Denique in tempore vesperi, hoc est, tenebrarum et tristitiae omnium peccatorum, sanctis lux erit, et una et aeterna dies, quae si nota erit Domino (neque enim ignorare poterit quam creavit), considerandum est quomodo dicat in Evangelio, quod diem illam nec angeli, nec Filius noverit, nisi solus Pater [Matth. XXIV]. |
24 | (Vers. 8.) Et erit in die illa, exibunt aquae vivae de Ierusalem, medium earum ad mare Orientale, et medium earum ad mare Novissimum: in aestate et in hieme erunt. Et erit Dominus rex super omnem terram. LXX: In die illa egredietur aqua viva de Ierusalem, media eius pars ad mare primum, et media pars ad mare novissimum: in aestate et in vere erit sic: et erit Dominus in regem super omnem terram. In illo tempore (hoc enim significat dies quae soli nota est Domino, in qua sibi non succedent lux et tenebrae; sed erit lumen perpetuum, iuxta illud quod in Apocalypsi legimus: Et civitas non habebit necessariam lucem solis, quoniam Dominus Deus omnipotens lumen eius erit , egredientur aquae viventes de Ierusalem, de quibus supra [Zach. XIII] ponentes Ezechielis testimonium, disputavimus, quarum media pars ibit ad mare Orientale; quod Graecorum libri λίμνην Ἀσφαλτῖτιν [Mss. gr|Ἀσφαλτίτην]|gr vocant, et vulgo mare appellatur Mortuum, ex eo quod nihil in aquis eius possit vivere. |
25 | Et media pars ad mare novissimum, quod ducit ad Aegyptum, et facit littora Palaestinae. In aestate, inquit, et in hieme ita erit, ut aquae istae quae exibunt de Ieruslaem, nec gelu constringantur hiemis, nec aestatis nimio fervore siccentur: quamquam pro hieme vernum tempus Septuaginta transtulerint, quod ad distinctionem aestatis non convenit. |
26 | Cumque vitales aquae utrumque mare fuerint ingressae, et amaras aquas dulci flumine mitigarint: tunc erit Dominus rex super omnem terram. Aqua quae egreditur de Ierusalem, hoc est, de Ecclesia, doctrinam indicat Salvatoris: De Sion enim egreditur lex, et verbum Domini de Ierusalem [Isai. II, 3]; iuxta illud quod alibi scriptum est: Repleta sunt omnia scientia Domini, sicut aqua multa operiens mare [Isai. XI, 9]. Harum aquarum media pars ibit ad mare Orientale, populum Circumcisionis, qui in apostolis et per apostolos est electus; et medium earum ad mare Novissimum, ut de Oriente et Occidente veniant qui accumbent cum Abraham; Isaac et Iacob. |
27 | Vel certe Orientale mare et mare Novissimum, intelligamus vetus Instrumentum et novum, quod nisi flumine Salvatoris et spirituali eius intelligentia fuerit dulcoratum, amarissimum est; occidente littera, et spiritu vivificante [Matth. VIII]. Quodque sequitur: In aestate et in hieme erunt, subauditur aquae vivae quae egrediuntur de Ierusalem, ut et in pace et in persecutionibus istae viventes aquae manare non cessent. |
28 | Sive quia LXX transtulerunt, In aestate et in vere ita erit, hoc dicamus, quod illo tempore non sit hiems, sed ver, aestasque perpetua, quando vox turturis audietur in terra nostra, et ficus afferent grossos suos, et vineae florebunt, et hiems pertransibit, et pluvia recedet, et abibit sibi [Cant. II]. In quo [Al. illo] tempore ideo ver necessarium erit, quia flores apparebunt in terra nostra ut celebremus Pascha et Pentecosten, in quibus de terrenis transeamus ad coelestia, et omnes fructus nostros offeramus Deo. In Phase enim hiemis finis, veris exordium est; in Pentecoste aestatis principium, quando labores manum nostrarum et fructuum offerimus Deo. |
29 | De hac aestate et vere perpetuo iustus loquitur ad Dominum: Tu fabricatus es auroram et solem, aestatem et ver tu plasmasti [Ps. LXXIII, 16, 17]. Tunc erit Dominus rex super omnem terram, quando dicemus: Dominus regnavit, exsultet terra [Ps. XCVI, 1]. Et iterum: Dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur [Ps. XCV, 10]. Aquam autem vivam recte a nobis doctrinam Salvatoris expositam, sciet ille qui biberit, et qui Salvatorem audierit praedicantem: Si quis biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae viventis, et salientis in vitam aeternam [Ioan. IV, 14]. Et rursum: Qui credit in me (sicut dixit Scriptura) de ventre eius egredientur flumina aquae viventis [Ioan. VII, 38]. Sicut enim qui biberit de doctrina eius, habebit in se fontem viventem: sic qui crediderit in eo, iuxta id quod Scripturarum vocibus continetur, flumina aquae viventis egredientur de ventre illius. |
30 | Aquas viventes multi ad baptismum referunt, quae in vere et in aestate, hoc est, in Pascha et Pentecoste, sitientibus largiendae sunt, quando implebitur quod scriptum est: Lavamini, mundi estote [Isai. I, 16]. |
31 | (Vers. 9 seqq.). In die illa erit Dominus unus, et erit nomen eius unum: et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle Remmon ad Austrum Ierusalem: et exaltabitur, et habitabitur in loco suo, a porta Beniamin usque ad locum portae prioris, usque ad portam angulorum: et a turre Ananeel usque ad torcularia regis, et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Ierusalem secura. LXX: In die illa erit Dominus unus, et nomen eius unum: circuiens omnem terram, et desertum a Gabaa usque Remmon ad Austrum Ierusalem: Rhama vero in loco permanebit, a porta Beniamin, usque ad portam primam, usque ad portam angulorum, et usque ad turrem Anamael, usque ad torcularia regis habitabunt in ea, et anathema ultra non erit, et habitabit Ierusalem confidens. Exstructionem urbis Ierusalem, et aquarum egressum de medio eius, quae ad utrumque defluant mare, Iudaei et Christiani iudaizantes, ultimo sibi tempore repromittunt, quando rursum exercenda circumcisio sit, et immolandae victimae, et omnia Legis praecepta servanda, ut non Iudaei Christiani, sed Christiani Iudaei fiant. |
32 | In die, inquiunt, illa, quando Christus in Ierusalem aurea atque gemmata sederit regnaturus, non erunt idola nec divinitatis cultura diversa, sed erit Dominus unus, et revertetur omnis terra usque ad solitudinem, id est, in antiquum statum. Ponitque locorum vocabula a quo loco usque ad quem locum aedificanda sit Ierusalem: de colle Remmon (hoc enim Gabaa sonat, ubi arbor maligranati est) usque ad australem plagam Ierusalem. |
33 | Quodque sequitur: Rhama autem in loco suo permanebit, melius interpretatus est Aquila et caeteri, qui posuerunt, exaltabitur: Rhama quippe exaltatio dicitur, iuxta illud prophetale et Evangelicum: Vox in Rhama audita est, hoc est, in excelsis sonuit [Matth. II, 18]. Exaltabitur itaque Ierusalem, et aedificabitur in loco pristino, a porta Beniamin, usque ad portam quae dicitur angulorum, et a turre Ananeel (non ut Graeci et Latini male legunt Anamael) usque ad torcularia regis: quod Hebraice scriptum est AMMELECH [Al. Amalech]. Et habitabunt, inquit, in ea, hoc est, in Ierusalem: et anathema amplius non erit: nullus videlicet metus hostilis impetus, nulla formido; sed sedebit vel habitabitur Ierusalem aeterna pace requiescens. |
34 | Haec Iudaei iuxta litteram somniant, et nostri χιλιασταὶ, qui rursum audire desiderant: Crescite et multiplicamini, et replete terram [Gen. I, 28], et pro huius vitae continentia brevique ieiunio, bulbos sibi, et vulvas, et aves Phasidis, et attagenem, nequaquam lonicum, sed Iudaicum repromittunt, de quibus vere potest Dominus dicere: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia carnes sunt [Gen. VI, 3]. Caro enim pugnat contra spiritum, et spiritus contra carnem [Galat. V, 17]. Nec opponant nobis Ioannis Apocalypsim [Apoc. XX], quia et ipsa spiritualiter disserenda est. |
35 | Nos autem coelestem Ierusalem interpretemur Ecclesiam, quae, in carne ambulans, non vivit secundum carnem, cuius municipatus in coelo est [Philipp. III]. Postquam enim Dominus Iesus rex fuerit super omnem terram, de quo ad Patrem Spiritus sanctus loquitur per Prophetam: Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis [Psal. LXXI, 1]: tunc unus Dominus erit, de quo scriptum est: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus [Deut. IV, 35]: Et unum nomen eius, omni prava religione calcata, iuxta illud quod Propheta decantat: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra [Ps. VIII, 1]! Et rursum: Magnificasti super omnes nomen sanctum tuum [Ps. CXXXVII, 3]. Et alibi: Sicut nomen tuum, Deus, ita et laus tua in universa terra [Ps. XLVII, 11]: de quo et Abacuc loquitur: Laudis eius plena est terra [Abac. III, 5]. De cuius gloria nominis ipse Deus loquitur: Absque me non scies Deum, et praeter nomen meum, quod magnificatum est super omnes [Isai. XLIV, 8]. Tunc revertetur omnis terra, in qua habitavere Iudaei usque ad desertum, id est, usque ad populum gentium, qui prius desertus erat, et Legis notitiam non habebat: a Gabaa usque ad Remmon, hoc est, a colle usque ad excelsum, quia de terra et de deserto ad colles, et de collibus ad montana consurgimus. |
36 | Unde et sponsus in Cantico canticorum transilit colles qui minores sunt, et salit super montes excelsos [Cant. I], de quibus scriptum est: Montes excelsi cervis [Ps. CIII]. Sin autem Remmon, malogranatum accipere volumus (utrumque enim apud Hebraeos interpretatur), hoc dicamus, quod fines Ecclesiae de collibus incipiant, ut omnis ordo Ecclesiasticus construatur, de quo supra diximus, quando interpretati sumus planctum unigeniti, et planctum sicut Adadremmon. |
37 | Nec hoc est Ecclesia fine contenta; sed perveniet usque ad Austrum in luce plenissima, super quo dudum exposuimus. et nunc idcirco reticemus, ne eadem saepius inculcantes, lectori simus fastidio. Et exaltabitur Ecclesia quae coepit a collibus, et pervenit ad meridiem; et habitabit in loco suo, de quo scriptum est: In loco pascuae ibi me collocavit [Ps. XXII, 1]. A porta Beniamin, qui interpretatur filius dexterae, et non filius dierum, ut male quidam suspicantur: aliud est enim si in NUN litteram, aliud si in MEM finiatur. |
38 | Et perveniet usque ad locum portae orientalis et prioris, usque ad portam angulorum. A virtute incipimus: hoc quippe dextera significat; et pervenimus usque ad portam priorem, ut per eam ingrediamur ad caeteras: statimque nobis occurrit porta angulorum, ubi angularis lapis est, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli [Ps. CXVII, 22]. Qui angularis lapis parietem utrumque connectit, et duos populos in unum redigit [Ephes. II], de quo et Deus loquitur per Isaiam: Ecce ponam in Sion lapidem angularem, electum et pretiosum in fundamentis eius: et qui crediderit in eum, non confundetur [Isai. XXVIII, 16]. Hic lapis angularis et caeteros lapides angulares superaedificari sibi voluit, ut apostolus Paulus posset libere dicere: Aedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu [Ephes. II, 20]. Hos lapides non imitantur haeretici, qui omnia gloriae et lucri causa faciunt, et orant in angulis platearum, rectam semitam relinquentes. Omnis enim angulus rectam lineam frangit: et idcirco meretrix in Proverbiis [Prov. VII], utcumque eam accipere voluerimus, cuius non quiescunt pedes domi, sed aut foris vagatur, aut in omnibus insidiatur angulis platearum, cum viderit iuvenem insipientem (non invitat enim quem senserit esse prudentem et maturum senectute, de quo scriptum est [Sap. IV, 8]: Cani hominis sapientia eius), statim apprehendit, et osculatur atque blanditur, et ducit ad lupanar, et invitat ad coitum. |
39 | Relinquamus igitur simulatos angulos, et ad firmos atque robustos Christi angulos transeamus, ad quos cum pervenerimus, statim nobis occurrit turris Ananeel, quod interpretatur, gratissimus Dei. Quid enim turre Salomonis gratius est? de qua ad sponsam dicitur: Sicut turris David cervix tua, quae aedificata est in Thalphioth: mille scuta pendent super illam: omnia iacula potentium [Cant. IV, 4]. Hanc turrem Dominus in Evangelio [Cant. XIV] aedificari vult, expensis prius et sumptibus supputatis: et de qua dicitur ad Ierusalem: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis [Ps. CXXI, 7], de qua et sanctus ad Dominum loquitur: Deduxisti me, quoniam factus es spes mea: turris fortitudinis a facie inimici [Ps. LX, 4]. De turre Ananeel pervenimus ad regis torcularia, pro quibus et tres psalmi titulum habent. |
40 | Et Dominus dicit in Isaia: Torcular calcavi solus [Isai. LXIII, 3], ut exuberet in illis nostra vindemia, et exprimamus botros, et rubentia in Christi sanguine musta calcemus; ut bibamus vinum quod laetificat cor hominis [Ps. CIII]; et sponsa desiderat sponsi sodalibus loquens: Inducite me in cellam vini, ponite super me charitatem [Cant. II, 4]. Si nos istiusmodi inebriarint torcularia, habitabimus in Ierusalem, in qua anathema ultra non erit, maledictio videlicet et abominatio. |
41 | Unde dicit et Apostolus: Si quis non amat Dominum, sit anathema [I Cor. XVI, 2]. Et in alio loco: Nemo in spiritu Dei loquens, dicit anathema Iesu [I Cor. XII]. Et pro fratrum salute anathema esse cupit, imitari volens Dominum suum, qui et ipse cum non esset maledictio, pro nobis factus est maledictio [Rom. IX]. Ablato autem omni anathemate, habitabit Ierusalem secura atque confidens, et illud in se exprimens: Qui confidit in Domino, beatus est. Et: Melius est confidere in Domino, quam confidere in homine [Ps. CXVII, 8]: de qua securitate et confidentia Ieremias propheta commemorat: Benedictus erit homo, qui confidit in Domino [Ierem. XVII, 7]. |
42 | (Vers. 12.) Et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes, quae pugnaverunt adversum Ierusalem. Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suos, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo [Vulg. eorum]. LXX: Et haec erit ruina qua percutiet Dominus omnes populos qui militaverunt contra Ierusalem. |
43 | Tabescent carnes eorum stantium super pedes suos, et oculi illorum defluent de foraminibus eorum, et lingua eorum tabescet in ore eorum. Quae passurae sint gentes quae contra urbem Domini dimicabunt, praesens Scriptura testatur: Stabunt, inquit, super pedes suos, et caro eorum tabescet et defluet, et oculi eorum computrescent, et de suis foraminibus excident; lingua magniloqua, quae Dei populum blasphemabat, solvetur in saniem, et intra vallum dentium computrescet. Haec passos non esse Romanos qui Ierusalem subverterunt, cunctis perspicuum est: nisi forte Iudaei illas nationes asserunt [Al. asserent] perpessuras, quae contra auream et gemmatam dimicaturae sunt Ierusalem. |
44 | Nos autem dicemus, omnes persecutores, qui afflixerunt Ecclesiam Domini, ut taceamus de futuris cruciatibus, etiam in praesenti saeculo recepisse quae fecerint. Legamus Ecclesiasticas historias, quid Valerianus, quid Decius, quid Diocletianus, quid Maximianus, quid saevissimus omnium Maximinus, et nuper Iulianus, passi sint: et tunc rebus probabimus etiam iuxta litteram, prophetiae veritatem esse completam, quod computruerint carnes eorum, et oculi contabuerint, et lingua in pedorem et saniem dissoluta sit. |
45 | Porro si ex hoc dicto haereticis crudelitas Dei videtur ostendi, audiat haec universa fieri, ut deficientibus malis succrescant bona. Qui enim in Domino et cum Domino steterit, defluent eius carnalia, ut oriantur spiritualia, et oculi qui male videbant, cadent de foraminibus suis, ut alii reponantur, qui possint Dominum suscipere cum propheta dicente: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis [Ps. CXXII, 1]. Et lingua blasphemans ideo computrescet, ut altera lingua nascatur, quae glorificet Deum, et possit dicere: Lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam [Ps. LXX, 15]. Unde et Simeon suscipiens in ulnis Infantem, et futura praenuntians, ait: Ecce hic positus est in ruinam et resurrectionem multorum [Luc. II, 34], ut mala cadant, et optima suscitentur. Unde et Dominus: In iudicium, inquit, ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant [Ioan. IX, 39]. Non videbat gentilium populus, et post fidem Christi coepit veritatis lumen aspicere, quae loquitur per prophetam: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, praedicare captivis remissionem, et caecis ut videant, et illuminentur sapientia [Isai. LXI, 1, 2], de qua scriptum est: Sapientia hominis illuminat faciem eius [Eccl. VIII, 1]. Et in Psalmis legimus: Dominus illuminat caecos, sive sapientes facit [Ps. CXLV]. Hoc enim magis significat σοφοῖ. Videbant Iudaei; et quia lumen recipere noluerunt, aeterna caecitate cooperti sunt. |
46 | (Vers. 13, 14.) In die illa erit tumultus Domini magnus in eis: et apprehendet vir manum proximi sui, et conferetur manus eius super manum proximi sui. Sed et Iudas pugnabit adversum Ierusalem, et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu: aurum, et argentum, et vestes multae satis. LXX: Et erit in die illa stupor Domini magnus super eos: et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et adhaerebit manus eius in manu proximi sui: et Iudas praeparabitur in Ierusalem, et congregabit robur omnium populorum per circuitum: aurum, et argentum, et vestes multas nimis. Cum haec fuerint expleta miracula, ut caro hostium defluat, tabescant oculi, et lingua in ore blasphemantium computrescat: tunc erit magnus tumultus, sive stupor in eis; hoc enim significat ἔκστασις quam LXX transtulerunt: Et apprehendet unusquisque manum proximi sui, et conferetur manus cum alterius manu, prae formidine, et malorum pondere, quae supervenient. |
47 | Iudas quoque pugnabit contra metropolim, de quo et supra [Zach. XII] diximus, et a Domino concessa victoria: congregabuntur divitiae omnium gentium quae militaverunt contra Ierusalem, aurum et argentum, et vestium multitudo, quae in rebus pretiosissima sunt. Haec sibi infelix Iuda promittit, aurum accipere sperans, quae triginta argenteis Dominum appretiavit. |
48 | Nos autem coeptum sequentes ordinem, omnia ista referamus ad Ecclesiae beatitudinem, quod cuncti qui in ea fuerint admirentur subiectionem hostium, et suam felicitatem, et unusquisque apprehendat manum proximi sui, ut conserant dexteras, et mutua fide ac necessitudine copulentur. Quod autem in Hebraico legimus: Et Iudas pugnabit adversum Ierusalem; pro quo LXX transtulerunt: Et Iudas praeparabitur in Ierusalem, utroque modo accipiamus, quod Iudas qui quondam Domini confessus est nomen, et in persecutionibus coactus, Christi populum persecutus est, et ipse vertatur ad laetitiam. |
49 | Vel certe Iudas, omnis confitens et fidelis, non adversum Ierusalem pugnet, sed praeparet se in Ierusalem, ut contra adversarios dimicet. Et congregabit ipse Iudas divitias omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multas nimis, Aurum et argentum in sensu et sermone intelligi saepe diximus: unde et vestes aeque debemus accipere, quibus Christi decoratur Ecclesia, de qua scriptum est: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate [Ps. XLIV, 10]. Quibus vestibus indutam se credentium turba laetatur et dicit: Exsultabo in Domino, quia induit me vestimentis salutis, et tunica laetitiae [Isa. LXI, iuxta LXX]. Dixerat enim ei Dominus: Vestivi te τριχάπτοις et byssinis [Ezech. XVI]. In τριχάπτοις vestes tenues accipiamus, quae tam pulchrae sunt atque subtiles, ut capillorum similes esse videantur. |
50 | Has vestes Ecclesia congregat, ut habeat quibus induat populum suum, cui a vero concionatore praeceptum est: In omni tempore sint vestimenta tua candida [Eccl. IX, 8]. |
51 | (Vers. 15.) Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium iumentorum quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec. LXX: Et haec erit ruina equorum et mulorum, camelorum et asinorum, et omnium iumentorum, quae fuerint in castris illis, iuxta ruinam hanc. Et haec Iudaei sub ἠλειμμένω suo carnaliter explenda contendunt. |
52 | Grandis revera Domini fortitudo, ut corruant in castris hostium equi, et muli, cameli, et asini, et omnia iumenta eorum sicut et homines corruerant [Al. corruent]. Magnus triumphus, gloriosa victoria, bruta animalia Deo pugnante superari. Dicamus ergo iuxta coeptam tropologiam: quod idcirco omnia mala corruant, quae prius contra Ecclesiam dimicaverunt, ut bona repente consurgant. Denique qui prius equus fuerat hinniens ad uxorem proximi sui [Ierem. V], et impatiens ad libidinem ferebatur, et iacebat in turpitudine voluptatum: cum sequi coeperit castitatem, dicetur ad cum: Surge, eamus hinc [Ioan. XIV, 31]. Et: Surge, veni, proxima mea [Cant. II, 10]. Et in Apostolo: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Cumque surrexerint qui ante ceciderant equi, et mollia terga Domino praebuerint ad sedendum, dicent ad Deum: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus [Abac. III, 8]. Iuxta hunc sensum mulos accipiamus, qui steriles sunt, et non procreant filios; sed voluptate lasciviunt: de quibus Psalmista commemorat: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus [Ps. XXXI, 9]. Sicut ergo qui proni sunt ad libidinem, equi apellantur: sic mulos iuste vocabimus, qui virgines sunt carne et non spiritu: qui eunuchizantur non propter regna coelorum, sed propter hominum voluptatem [Al. voluntatem]. Cum igitur isti muli, et isti eunuchi, versi fuerint in progeniem, et spirituales filios procrearint, audient per Isaiam; Et ne dicat eunuchus, quoniam sum lignum aridum. |
53 | Haec enim dicit Dominus eunuchis, qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea et in muro meo locum nominatum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis quod non deficiet [Isa. LVI, 3 seqq.]. Tales mulos et mulas habebant reges Israel, et maxime David, qui refertur ad Christum [II Reg. XIII, ] [et III Reg. I]. Si intelleximus qui sint equi et muli ruentes et consurgentes, transeamus ad camelos, animal ruminans, ungulamque non findens [Levit. XI]: et dicamus, camelum esse omnes peccatores terrae, qui gravi peccatorum sarcina deprimuntur, et videntur sibi sanctas Scripturas legere, sed ungulam non findunt, ruminantes eloquia divina, et ea quae scripta sunt negligentes. |
54 | Rectius autem camelus dici potest populus Iudaeorum, qui et ipse Legem Dei meditatur, et eam ruminat et volvit in pectore, sed non dividit ungulam, ut credat in Patrem, et in Filium: et in eo immundus est, quod nequaquam separat litteram a spiritu, umbram a veritate, et portat Legis onera, et audit per prophetam: Vae, gens peccatrix, populus plenus delictis [Isai. I, 4]. De istiusmodi camelo qui ruminat, ungulamque non findit, et in Proverbiis quasi ad filium dicitur: Qui relinquit custodire disciplinam patris, meditabitur eloquia mala [Prov. XXI]. Post camelum transeamus ad asinum, qui quondam ferebatur infrenis, et immundus erat, et multos habebat dominos, et per praecipitia labebatur, ut corruens repente consurgeret, et portaret Dominum Salvatorem, et ingrederetur in sanctam Ierusalem, et eum parvulorum turba credentium susciperet triumphantem [Matt. XXI ] [et Ioan. XII]. Hunc asinum ad vitem et vineam Salvator dicitur alligasse [Gen. XLIX, 11], de qua in Psalmis scriptum est: Vineam transtulisti ex Aegypto, et eiecisti gentes, et plantasti eam [Ps. LXXIX, 9]. Ad quam ipse vinitor loquitur: Ego plantavi te vineam frugiferam totam veram [Ier. II, 21]. Omnia quoque iumenta et animantia, quae uno nomine propheta comprehendit, pro singulorum naturis interpretanda sunt, et hoc magis Dei Filio convenit, quam ea quae stulta populus Iudaeorum vaticinatione praesumit. |
55 | (Vers. 16.) Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerint contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. LXX: Et erit, quicumque derelicti fuerint de cunctis gentibus, quae venerint contra Ierusalem, ascendent per annos singulos, ut adorent regem Dominum omnipotentem, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. Omnes, inquit, qui relicti fuerint de gentibus quae venerint contra Ierusalem, ascendent per singulos annos, ut adorent regem Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. |
56 | Haec quoque Iudaei cassa spe in mille annorum regno futura promittunt, cuius solemnitatis istud exordium est: Egressus populus Israel de Aegypto per vastam et terribilem ac latam solitudinem, in qua non erat domus, villa, oppidum, specus, faciebat sibi tabernacula atque tentoria (quae nunc a similitudine parvulae avis papiliones vocantur) in quibus cum coniugibus morarentur ac liberis, et cibum caperent, et per diem solis ardores, per noctem humorem, et frigus, et roris iniuriam devitarent: iussumque est ut in mense septimo quinta decima die mensis fieret tabernaculorum solemnitas: Et cum te, inquit, interrogaverit filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt haec tabernacula? respondebis ei: Multo tempore peregrinati sumus in Aegypto, de qua eduxit nos Dominus in solitudinem, et idcirco tabernacula suscitamus, ut beneficiorum Dei omni tempore recordemur, cum coeperimus habitare in urbibus [Deut. VI, 20, 21, ] [et Lev. XXIII, 43]. Praecepit quoque ut facerent tabernacula de ligno pulcherrimo, quod Iudaei citrum vocant, et de palmarum ramis ac frondibus ligni densissimi, et salicis, et populi. |
57 | Historiae iecimus fundamenta, ut ex his ad spiritualia transeamus. Quamdiu in profectu sumus et in cursu atque certamine, habitamus in tabernaculis, hoc omni mente nitentes, ut de tabernaculis ad firmam et stabilem sedem transeamus, id est, domum Dei. Unde et sanctus David dicit in Psalmo: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est [Ps. CXIX, 5]! Et: Advena ego sum, et peregrinus sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 31]. Hoc loquitur qui in Aegypto est, et adhuc in saeculo constitutus. |
58 | Qui autem egreditur de Aegypto, quae Hebraice dicitur MESRAIM, et interpretatur tribulatio; et ingreditur vitiorum solitudinem, carpit iter suum, et dicit in psalmo: Pertransibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei [Ps. XLI, 5]. Admirabile est enim nolle habitare cum Aegyptiis; sed submerso Pharaone, terram cupere repromissionis intrare [Exod. XIV]. Unde et alibi loquitur: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini [Ps. LXXXIII, 1]. Et post paululum; Beati omnes qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te [Ps. LXXXIII, 5]. Vox enim exsultationis et salutis in tabernaculis iustorum [Ps. CXVII, 15]. Et in Proverbiis scriptum reperimus: Domus iustorum permanent, et tabernacula eorum, qui recte agunt, stabunt [Prov. II, 21]. De domibus, quod permaneant; de tabernaculis, quod statura sint, pollicetur. |
59 | Dicit et in alio loco sanctus vir: Unum petivi a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae, et videam delectationem Domini, et visitem templum eius [Ps. XXVI, 4]. Qui in istiusmodi habitat tabernaculis, et de tabernaculis ad atria, et de atriis ad domum, et de domo ad templum Domini ire festinat, debet celebrare solemnia tabernaculorum in ligno sapientiae pulcherrimo, de quo in Proverbiis dicitur: Lignum vitae est omnibus qui appropinquant ei, et qui reclinantur super eum, quasi super domum firmitatis [Prov. III, 18]. Et in ramis palmarum, in quibus signum victoriae, et virtutis praemium continetur, et in frondibus densissimae arboris quam myrtum Iudaei intelligunt, propter mortificationem carnis ac libidinum. Unde et Domino Salvatori a magis myrrha offertur in munere [Matt. II]. Et in ramis, inquit, salicis et populi, quam quidam unam arborem vocant; ipsumque ligni nomen quod Graece dicitur ἁγνὸς, indicat castitatem. |
60 | Aiunt medici, et hi qui de arborum et herbarum scripsere naturis, quod si quis florem salicis, sive [Al. et] populi mixtum aqua [Al. aquae] biberit, omnis in eo frigescat calor, et libidinis vena siccetur, ultraque filios generare non possit. Qui talium arborum ramis protectus fuerit, exerceat festivitatem tabernaculorum, sextum mensem transiens, qui refertur ad mundum, et septimo agens sabbatum spirituale, in quinta decima die mensis eiusdem, quando noctis luna plenissima est, et omnes eius tenebrae claro lumine resolvuntur. |
61 | Haec breviter diximus, olim animo contemplantes librorum magnitudinem, ut ad reliqua transeamus. |
62 | (Vers. 17.) Et erit, qui non ascenderint de familiis terrae ad Ierusalem, ut adorent regem Dominum exercituum, non erit super eos imber. LXX: Et erit, qui non ascenderint de familiis terrae ad Ierusalem, ut adorent regem Dominum omnipotentem, et isti illis apponentur. Pro eo quod Septuaginta transtulerunt, et isti illis apponentur, in Hebraico scriptum est, ULO ALEHEM EIE GESEM, quod Aquila et Symmachus et Theodotio similiter interpretati sunt, et non erit super eos imber. Ecclesia Domini Iesu appellatur coelestis Ierusalem, de qua Apostolus scribit: Quae autem sursum est Ierusalem, libera est, quae est mater omnium nostrum [Galat. IV, 26]; et: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem [Heb. XII, 22]. Et haec Ierusalem non est in locis humilibus sita, sed in monte excelso, de quo [Al. qua] Salvator loquitur: Non potest civitas abscondi super montem posita [Mat. V, 14]. Unde qui adoraturus est Dominum exercituum in Ierusalem, debet ad montana conscendere. |
63 | Qui autem de familiis ac tribubus terrae est, et idcirco Dominum non potest adorare, non erit super eum imber temporaneus, et serotinus, nec terra illius pluviis coeli rigabitur. Sive, ut verterunt Septuaginta, qui non ascenderint de familiis terrae ad Ierusalem, ut adorent regem Dominum omnipotentem, cum illis reputabuntur, qui pugnaverunt adversum Ierusalem, et quorum tabescet caro, et oculi defluent, et lingua putrescet. |
64 | (Vers. 18, 19.) Quod et si familia Aegypti non ascenderit, et non venerit: nec super eos erit, sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. LXX: Sin autem Aegypti tribus non ascenderit, nec venerit illuc: et super eos erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes, quae non ascenderunt ut agerent solemnitatem scenopegiae. Hoc erit peccatum Aegypti, et peccatum omnium gentium quae non ascenderint ut celebrent festivitatem scenopegiae. Qui Aegyptius est, et gentium caeterarum, quamdiu Aegyptius et ethnicus permanet, non ascendet in Ierusalem; et quia ascendere non potest, nec gradum ad excelsa subrigere, ideo non erit super eum imber Dominicae benedictionis. |
65 | Et hoc peccatum erit maximum Aegyptio, Assyrio, Chaldaeo, Syro, Moabitae, et Ammonitae, si noluerint egredi de terris suis, et ascendere Ierusalem, ut per tabernacula transeant in Ierusalem, et inveniant aeternam domum, aliarumque gentium homines esse desistant, et efficiantur Israelitae in quibus dolus non est [Ioan. I]. Haec omnia quae nos celeri sermone perstringimus, Iudaei, et iudaizantes nostri, immo non nostri, quia iudaizantes, sperant futura corporaliter, utique et circumcisionem sibi, et coniugia in mille annorum imperio promittentes, ne impleatur in illis maledictio quae scripta est: Maledicta sterilis quae non facit semen in Israel; et: Beatus qui habet semen in Sion et domesticos in Ierusalem [Isai. XXXI, 9, sec. LXX]. Quod si verum est, omnes virgines quas mille annorum regnum invenerit, maledictioni et sterilitati perpetuae subiacebunt: aut certe nupturae sunt, ut maledictionem effugiant. |
66 | (Vers. 20.) In die illa erit, quod super frenum equi est, sanctum Domino: et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari. Et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctificatus Domino exercituum, LXX: In die illa erit, quod super frenum equi est sanctum Domino omnipotenti: et erunt lebetes qui in domo Domini sunt sicut phialae ante domum altaris: et erit omnis lebes in Ierusalem et in Iuda sanctus Domino omnipotenti. Verbum Hebraicum MESULOTH, Aquila et Theodotio βυθὸν interpretati sunt, id est, profundum: Symmachus περίπατον σύσκιον, id est, incessum umbrosum. Soli Septuaginta χάλινον, id est, frenum, transtulerunt; quos et nos in hoc loco secuti sumus, ne novum aliquid in quaestione vulgata videremur afferre. |
67 | Quod cum ab Hebraeo quaererem quid significaret, ait mihi, non debere nos legere MESULOTH, sed MESALOTH, quod significat phaleras equorum et ornatum bellicum, et excepto hoc loco, in nullo penitus sanctarum Scripturarum volumine hoc verbum reperiri. Frenum autem lingua Hebraica RESEN appellari, et non MESULOTH, quod LXX transtulerunt. |
68 | Et esse sensum: Tempore solemnitatis perpetuae, et regni Ierusalem, pacatis omnibus et tranquillis, nequaquam opus esse equitatu, quod genus bellantium fortissimum est; sed omnem ornatum, et decorem phalerarum ad cultum Domini conferendum. Hoc illi dixerint. Nos equorum profundum, et incessum σύσκιον, umbrosum, sive tenebrosum, referamus ad scientiam mysticam, quam et David quasi equus optimus se habere iactabat, dicens: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi [Ps. L, 8]. Et Apostolus: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Rom. XI, 33]! De hoc profundo propheta clamavit ad Dominum, et exaudivit eum. |
69 | In his profundis et tenebris posuit Deus latibulum suum [Ps. XVII]: has tenebras et sacramenta divina ingressus est Moyses in Sina montis caligine, ut videret Deum [Exod. XIX]: de quibus et David in Psalmo alio loquebatur: Iudicia Domini abyssus multa [Ps. XXXV, 9]. Haec arcana et ista mysteria sancta sunt Domino, quae noverat evangelista Ioannes, qui ausus est dicere, quod angeli forsitan nesciebant: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Et idcirco amatur a Domino, quia optimum habebat profundum; et recubuerat super pectus Iesu, unde et hauserat sapientiam [Ioan. XXI]. Sin autem voluerimus, ut LXX transtulerunt, frenum, accipere sermonem Dei, intelligamus in freno, eum qui equos insanientes libidine, et mulos steriles atque lascivos refrenat a vitiis, et coercet, et non patitur ire per praeceps, de quibus dicitur: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. |
70 | In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te [Ps. XXXI, 9, 10]. De hoc freno et Iacobus loquitur: In equorum ora mittimus frenos, et omne corpus eorum circumagimus [Iacob. III, 3], ut scilicet recto gradiantur itinere, et mollia ad sedendum Domino possint terga praebere. |
71 | Tale frenum et talis sermo auri et argenti varietate compositus, feros equos Salvatori praeparat ad sedendum; et sanctos facit, ac proprie illius cultui consecratos. Audivi a quodam rem, sensu quidem pio dictam, sed ridiculam. Clavos Dominicae crucis, e quibus Constantinus Augustus frenos equo suo fecerat, sanctum Domini appellari. Hoc utrum ita accipiendum sit, lectoris prudentiae relinquo. |
72 | Nos transeamus ad lebetes, qui futuri sunt in domo Domini, quasi phialae altaris. Erit enim omnis lebes in Ierusalem, et in Iuda sanctificatus Domino omnipotenti. Ament aeneos lebetes, qui amaverunt ollas Aegyptias, et carnes, et pepones, et allia, et caepe [Al. caepas], et cucumeres [Num. XI]. Nos Iudaicos lebetes in quibus coquebantur carnes victimarum, vertamus in phialas aromatum coram altari Domini, de quibus sponsa dicit ad sponsum: Fratruelis meus descendit in hortum meum ad phialas aromatum, pascere in hortis, et colligere lilia [Cant. VI, 1]. Hortus et paradisus in quem sponsus descendit ad sponsam, sanctarum lectio Scripturarum est: de quibus lilia, et violas et rosas et varia decerpit aromata, ut impleat phialas animarum credentium, et Domino ex eis liba diffundat. |
73 | Istiusmodi lebetes cum versi fuerint in phialas Domini, et dicere potuerint: Christi bonus odor sumus [II Cor. XV], et pro virulentia carnium, varios coeperint flores gestare virtutum: tunc erunt in Ierusalem, et in Iuda sanctificati Deo omnipotenti, de quibus frequentius diximus, quod Ierusalem visionem pacis, et Iudas exprimat confitentem. |
74 | (Vers. 21.) Et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis: et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo. LXX: Et venient omnes qui immolent et sument ex eis, et coquent in illis, et non erit Chananaeus ultra in domo Domini omnipotentis in die illo. Pro Chananaeo, Aquila interpretatus est mercatorem, quem et nos in hoc loco secuti sumus. |
75 | Cum lebetes fuerint versi in phialas, venient omnes in circuitu nationes, sive qui relicti fuerint de universis gentibus immolantes, et sument lebetes, et coquent in eis carnes victimarum, ut non crudas carnes agni comedant, sed omni carnium humore decocto, remaneat quod igne paratum fuerit ad vescendum. |
76 | Quae sint phialae coram altari Domini, in quas lebetes Israelitici convertantur, et supra diximus, et nunc ex parte dicemus. Laudat sponsa in Cantico canticorum sponsum suum: Maxillae eius sicut phialae aromatum [Cant. V]. In maxillis sermo accipitur, qui prolatus a Domino, varia unguenta depromit, et tanta erit boni odoris fragrantia ut faciat sibi Dominus flagellum de Scripturarum textum testimoniis, et eiiciat de templo vendentes et ementes, et dicat ad eos: Scriptum est, domus Patris mei, domus orationis vocabitur cunctis gentibus: vos autem fecistis eam domum negotiationis [Mat. XXI, 13]. Quidam illud quod in Daniele scriptum est, licet in Hebraico non legatur: Semen Chanaan, et non Iuda [Dan. XIII, 56]: et quod ab Osee propheta de Ephraim dicitur: Particeps idolorum Ephraim: posuit sibi scandala, provocavit Chananaeos: fornicantes fornicati sunt (Osee IV, 17, 18), huic coaptant loco, et omnem fornicatorem, Chananaeum et alienigenam appellari volunt, quem de domo Dei asserunt auferendum. |