Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 3, Caput XIII
1 | (Vers. 1.) In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Ierusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae. LXX: In die illa erit omnis locus apertus in domo David, et habitantibus Ierusalem: et in transmutationem et in aspersionem. De hoc fonte, qui egreditur de domo David, et in Ezechiele propheta scribitur [Ezech. XLVII], quod erumpat fons in domo Domini, et crescat in fluvium, qui appellatur aqua remissionis et indulgentiae; et pergat ad solitudinem et ad mare, quod nunc vocatur Mortuum, piscesque omnes vivificet, et ex utraque ripa Huminis varii generis consurgant arbores, per singulos menses semper novis fructibus abundantes. |
2 | Et ut sciamus domum, hoc est, templum Dei, ipsam esse domum David, quae in Ezechiele domus Dei, in Zacharia domus David appellatur: hic fons de domo Dei egrediens, refertur ad Ecclesiam et ad scientiam Scripturarum, ut omnes renascamur in Christo, et in aqua baptismatis nostra nobis peccata donentur. Nihil immundius menstruata, quae quidquid attigerit, immundum facit: et huius tamen sordes Christi abluentur baptismate. Pro ablutione peccatorum et menstruatae, LXX transtulerunt, transmutationem et aspersionem: quod de Lege transeamus ad Evangelium, de littera ad spiritum, de umbra ad veritatem, pro brevibus et praesentibus futura et aeterna succedant. |
3 | Aspersio autem sanguinem Domini significat, de quo et Petrus apostolus loquitur: Gratia vobis, et pax multiplicetur, in obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi [I Pet. I, 2]. Et rursum: Scientes quod non corruptibilibus argente et auro redempti estis, sed sanguine pretioso, ut agni immaculati et purissimi [I Pet. I, 18], quo qui aspersus fuerit et redemptus, dicere poterit cum propheta: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor [Psal. L, 9]. |
4 | (Vers. 2.) Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum, disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra, et prophetas [Vulg. pseudoprophetas], et spiritum immundum auferam de terra. LXX: Et erit in die illa, dicit Dominus Sabaoth, disperdam nomina idolorum de terra, et non erit ultra eorum memoria, et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra. In die illa quam crebro commemorat, omnia idola auferentur de terra, sive illa idola de quibus Psalmista dicit: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum [Ps. CXIII, 12], ut nulla sit alia religio, nisi tantum nominis Christiani, et de quibus in propheta scriptum est: Utulate, sculptilia in Ierusalem et in Samaria. |
5 | Sicut enim feci Samariae et sculptilibus illius: sic faciam Ierusalem et idolis eius [Ier. XXX]. Sive haec idola, de quibus Apostolus loquitur: Spiritus autem manifeste dicit: quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam suam [I Tim. IV, 1, 2]. Sicut enim idola fiunt manu artificis: ita haereticorum perversa doctrina, quodcumque simulaverit, vertit in idolum, et facit pro Christo adorari Antichristum. |
6 | Pro pseudoprophetis, in Hebraico absolute leguntur prophetae, id est, NEBIM , qui et ipsi pseudoprophetas significant; sed tamen et ab ethnicis sacerdotes idolorum vocantur prophetae. |
7 | (Vers. 3.) Et erit, cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini: et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum [Vulg. genitores eius], cum prophetaverit. LXX: Er erit, si prophetaverit homo ultra, dicet ad eum pater suus et mater sua, qui genuerunt eum: Non vives, quoniam mendacium locutus es in nomine Domini: et compedient eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. Nominibus idolorum de terra sublatis, et pseudoprophetis, atque immundo spiritu qui loquebatur in eis, si quis ultra tentare voluerit, et quippiam ex persona Domini prophetare, statim pater eius et mater obliviscentur parentum, ut Dei retineant servitutem, et proferent contra filium mortis sententiam: et tam piae erunt omnium in Deum mentes, ut non exspectetur publicum iudicium; sed pereant qui tales sunt, sententia propinquorum. |
8 | Pro eo quod nos diximus, configent eum, idem verbum est in Hebraeo quod supra, DACARU. Qua ergo ratione LXX interpretes ibi κατωρχήσαντο, id est, insultaverunt, sive illuserunt, et ut verbum de verbo exprimam, contra eum saltaverunt; et hic συμποδιοῦσιν transferre voluerunt, id est, compedient: cum et Aquila, et Symmachus, et Theodotio, et ibi et hic similiter verterint, confixerunt. Recte autem qui falsa prophetaverit, homo appellatus est, dicente Apostolo: Cum enim sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis [I Cor. III, 3]? Et in Psalmis: Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis [Psal. LXXXI, 7]. Et indigni spiritu Dei merentur audire: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis: quia carnales sunt [Gen. VI, 3]. |
9 | (Vers. 3 seqq.) Et erit in die illa, confundentur prophetae unusquisque ex visione sua, cum prophetaverit, nec operientur pallio saccino ut mentiantur: sed dicet, Non sum propheta: homo agricola ego sum: quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea. Et dicetur ei: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me. LXX: Et erit in die illa, confundentur prophetae unusquisque ex visione sua cum prophetaverit: et induentur pelle cilicina, qua mentiti sunt, et dicet: Non sum prophetes ego, quia homo genuit me a iuventute mea, et dicam ad eum: Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: Quibus percussus sum in domo diligentis me. Qui prophetare tentaverit, et parentum iudicio fuerit condemnatus, et vaticinii illius falsitatem rerum contrarius exitus approbaverit, confundetur ex visione sua, nec ultra operietur cilicio ut mentiatur. |
10 | Hic enim erat habitus prophetarum, ut quando populum ad poenitentiam provocabant, induerentur cilicio. Unde et Isaiae praecipitur, ut auferat saccum de lumbis suis, et nudus incedat [Isai. XX]: nequaquam enim tempus esse poenitentiae, sed imminentis captivitatis. Ergo et iste pseudopropheta nequaquam habitum accipiet prophetalem, ne sub alieno vestitu et operimento simplices quosque decipiat; sed magis terram findet vomere, et agriculturae deditus hominem se probabit, Deique subiacere sententiae, qui locutus est ad Adam: Maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi: et comedes herbas terrae: et in sudore vultus tui vesceris pane [Gen. III, 17 ] [et 18]. Cumque se ostenderit ad hoc natum, ut in sudore faciei suae comedat panem suum, interrogabit eum alter, et dicet: Quid sibi volunt istae plagae, et haec vulnera quae in medio manuum tuarum sunt? Et est sensus: Quare adhaeres patibulo? cur manus tuae transfixae sunt clavis? quid commisisti, ut huic poenae et cruciatui subiaceres? Et ille respondebit, et dicet: Haec vulnera et has accepi plagas, parentum meorum iudicio condemnatus, et eorum qui me non oderant, sed amabant. |
11 | Et intantum, fugato mendacio, veritas obtinebit, ut etiam ipse qui suo punitus est vitio, recte perpessum se esse fateatur. Hebraei hoc quod scriptum est: Nec operientur pallio saccino, ut mentiantur, sic edisserunt, et non replebuntur spiritu daemoniaco, quos τριχιῶντας, id est, pilosos, in Isaia legimus, ne per hanc occasionem ementiti habitus, Dei in se eloquia mentiantur, sive Dominum negent: CHAESU enim, et mentiantur et negent, interpretari protest. |
12 | (Vers. 7 seqq.) Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum. Percute pastorem, et dispergentur oves, et convertam manum meam ad parvulos. Et erunt in omni terra, dicit Dominus: partes duae in ea dispergentur, et deficient; et tertia pars relinquetur in ea. |
13 | Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum: et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum: dicam, Populus meus es: et ipse dicet, Dominus Deus meus. LXX: Framea, consurge super pastorem meum, et super virum civem eius, dicit Dominus omnipotens. Percute pastorem, et dispergentur oves: et inducam manum meam super pastores. |
14 | Et erit in die illa, dicit Dominus, duae partes peribunt et deficient, et tertia pars relinquetur in ea: et transducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse invocabit nomen meum, et ego exaudiam eum, et dicam, Populus meus iste est, et ipse dicet, Dominus Deus meus es tu. Pro framea quam LXX ῥομφαίαν transtulerunt in Hebraico AREB , apud Aquilam et Symmachum, μάχαιραν, id est, gladium sive mucronem reperimus. Et pro eo quod nos vertimus super virum cohaerentem mihi, id est, προσκεκολλημένον μοι, Aquila interpretatus est super virum contribulem meum, id est, σύμφυλό μου [Al. gr|μοι]:|gr Symmachus, super virum populi mei, quod Hebraice dicitur AMITHI ): LXX: super virum civem eius: Theodotio, super virum proximum eius: VAU in fine sermonis pro IOD legentes, quae litterae sola inter se distant magnitudine; et si IOD legatur, meum significat: si VAU, eius. Miror autem quosdam hanc prophetiam (quam evangelista Matthaeus retulit ad Dominum Salvatorem postquam in passione eius fugere discipuli, et tunc eam dicit esse completam) allegoricis interpretationibus velle tenuare, et dum plus cupiunt videri nosse quam caeteri, veritatis regulam non tenere. |
15 | Refert enim evangelista Matthaeus: Tunc dicit illis Iesus: omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Et iterum: Hoc autem totum factum est, ut implerentur Scripturae Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt [Matt. XXVI, 31 seqq.]. Nec putandum est de altero loco assumptum testimonium, quia in Evangelio Deus a se dicit pastorem esse percussum, et in praesenti loco, gladio atque mucroni legimus imperatum: Percute pastorem, et dispergentur oves. Hic gladius et haec romphaea est et framea, de qua et in vicesimo primo psalmo Dominus loquitur ad Patrem: Erue a framea animam meam, et de manu canis unicam meam [Psal. XXI, 12]. De hac romphaea et in Amos propheta scriptum est: In gladio morientur omnes peccatores terrae (Amos IX, 10). Quod iuxta litteram penitus stare non potest: multi enim peccatores naufragio pereunt: alii veneno: hi aquis suffocantur, illos consumit incendium. |
16 | Hoc autem gladio et hac romphaea omnes intereunt [Al. puniuntur] peccatores, et tetri coloris Aethiopes, de quibus Sophonias sacro ore testatur, dicens: Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis [Sophon. I, 12]. Postquam pastor bonus qui animam suam posuit pro ovibus suis [Ioan. X, 15], qui locutus ad Patrem est: Quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum adiiciebant [Ps. LXVIII, 27], Patris voluntate percussus est, et vir cohaerens Deo qui ait: Ego in Patre, et Pater in me [Ioan. XIII, 10], pependit in patibulo, et dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum [Luc. XXIII, 46]: statim dispersae sunt oves, omnis in Christo multitudo credentium. |
17 | Convertitque Dominus manum suam, ut in LXX legimus, ad pastores, quos multi male Iudaeorum principes interpretantur. Ut autem in Hebraeo scriptum est, ad parvulos, quibus Dominus dixerat in Evangelio: Ne timeas, grex parvule [Luc. XII]. Et in Isaia: Ecce ego et pueri, sive parvuli, quos mihi dedit Deus [Isai. VIII, 18]. Et duae partes factae sunt in omni terra Iudaeorum atque gentilium, qui pariter perierunt et defecerunt: in passione enim eius, vox Psalmistae completa est dicentis: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus [Psal. XI, 1]. Et: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Ps. XIII, 3]. Pereuntibus gentilibus et Iudaeis, tertia in orbe pars, hoc est, tertius Christianorum populus, repente succrevit. |
18 | Et pulchre ait: Tertia pars relinquetur in ea, hoc est, in terra: quia de Iudaeis atque gentilibus hi qui Dominum confessi sunt, soli vitae et habitationi terrae reservati sunt. Ipsa quoque tertia pars ne delicata esset, et secura confessione, quasi argentum et aurum per ignem ducitur et probatur, quem et Dominus in credentibus ardere cupit [Luc. XII], et Paulus fervere desiderat [Rom. XII]. Unde et apostoli in spiritu et igne Domini baptizati [Act. II] loquuntur in psalmo: Quoniam probasti nos, Deus, igne nos examinasti sicut examinatur argentum [Psal. LXV, 10, 11]. Et post paululum: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium: Et in alio loco dicitur ad credentem: Si transieris per ignem, flamma non comburet te: quia tecum sum [Isai. XLIII, 2]. Idcirco autem non consumit incendium, et flamma non devorat, quia vox Domini intercidentis flammam ignis [Ps. XXVIII, 7]. Cum sic probati fuerint parvuli, super quos Dominus convertit manum suam, et per vocationem eorum omnis nationum turba crediderit, tunc credentium populus vocabit Christum nomine suo, et illo dicente: Tu es populus meus, populus respondebit: Dominus Deus meus es tu. Iudaei haec ad Christum referunt: et in ultimo tempore futura contendunt; sed hoc inter nos et illos est, quod nos expleta iam dicimus, illi explenda commemorant. |