Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 3, Caput XI
1 | (Vers. 1.) Aperi, Libane, portas tuas, et comedat [Al. comedet] ignis cedros tuas. Ulula, abies, quia cecidit cedrus: quoniam magnifici vastati sunt. Ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus. LXX: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas. Ululet pinus, quia cecidit cedrus, quia optimates contriti sunt. |
2 | Ululate, quercus Basanitidis, quoniam depositus est saltus nemorosus. Perspicue Libanus, ad quem prophetalis sermo convertitur, dicens: Aperi, Libane, portas tuas, templum intelligitur Iudaeorum, quod instauratum, immo aedificatum a Zorobabel, rursum a Vespasiano, et Tito canitur subvertendum. Et quia Libanum, templum appellaverat μεταφορικῶς, et in reliquis servat translationem, ut per cedros et abietes et quercus Basan saltumque nemorosum, principes ac sacerdotes et populum significet Iudaeorum. |
3 | Aperit autem Libanus portas suas, ut Romanus intret exercitus, et comedat ignis cedros eius, ut vel incendio cuncta vastentur, vel hostili impetu duces ac principes consumantur. Ululant abietes, quia cecidit cedrus, mutuo sacerdotes et principes sua populatione lugentes. Quodque prius dixit obscure, nunc ponit manifestius, quoniam magnifici vastati sunt. Cupio scire quae sint cedri Libani, quae combustae sunt: quae abietes, quibus ululatus indicitur: quae pinus, quae corruit: magnifici, inquit, vastati sunt. Ululate, quercus Bazan, id est, confusionis et ignominiae, quia saltus munitissimus, qui Hebraice dicitur BESOR, et a LXX translatus est, nemorosus, excisus est; quia templum, quod inexpugnabili creverat firmitate, et a diversis regibus et principibus, ac postea ab Herode constructum est, Romano oppugnante, deletum est. |
4 | Hunc locum quidam non intelligentes, Libanum et abietes et pinos et quercus Basan, et saltum nemorosum sive munitum, ad contrarias referunt fortitudines, de quibus et in Ezechiele sub nomine Assur, et Pharaonis dictum sit: Ecce Assur cypressus in Libano, et bonus ramis, et condensus umbraculo, et excelsus magnitudine, et in medio nubium factum est cacumen eius: aqua nutrivit eum: abyssus exaltavit illum [Ezech. XXXI, 3, 4], et caetera, quae tam de Assur, quam de Pharaone dicuntur, vel ad contrarias fortitudines, vel ad superbos quosque et principes dici arbitrantur, de quibus et in Psalmo legimus: Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani [Psal. XXVIII, 5]. Et in alio loco: Dies, Domini sabaoth super omnem contumeliosum et superbum, et super omnem excelsum atque sublimem [Isai. XXII, 12, 13]. Et post paululum: Et super omnem cedrum Libani excelsam (Al. excelsorum], et super omnem arborem quercus Basan. Et de hoc Libano asserunt prophetari: Libanus cum excelsis cadet. |
5 | Nos autem priorem interpretationem sequamur, praesertim cum et ea quae sequuntur, huic sensui congruant. |
6 | (Vers. 3.) Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quia vastata est superbia Iordanis. LXX: Vox lugentium pastorum, quoniam misera facta est magnificentia eorum. Vox rugientium leonum, quia afflictus est fremitus Iordadanis. Pars superioris capituli, et in his versiculis continetur. |
7 | Quos vocaverat cedros, abietes, pinos et quercus Basan, et exponens quae essent istae arbores intulerat, dicens: Quoniam magnifici vastati sunt, nunc per aliam μεταφορὰν dicit esse pastores, id est, principes atque doctores, et qui primi erant in populo, quod flere debeant et lugere, quia magnificentia eorum et pulchritudo et decus vastata sint, atque consumpta: templum videlicet, in quo sibi gloriabantur. Et vox, inquit, rugitus leonum, quos excelsas arbores, et rursum pastores, eosdem nunc leones appellat. |
8 | Et quia leones dixerat, servat translationem, ut inferat: Quoniam vastata est superbia Iordanis, sive fremitus et sonitus aquae decurrentis, qui Hebraice dicitur GAON. Et quomodo templi altitudinem iuxta situm terrae Iudaeae altitudini Libani comparavit (nihil enim Libano in terra repromissionis excelsius est, nec nemorosius atque condensius) sic Iordani fluvio, qui maximus in Iudaea est, iuxta quem morantur leones, fremitum iunxit leonum propter ardorem sitis, et ob deserti viciniam et latitudinem vastae solitudinis, et arundineta, et carecta. |
9 | Unde et per prophetam dicitur: Ascendit leo de Iordane [Ier. IV, 7], volens ostendere Nabuchodonosor se sedibus suis, quasi leonem de cubili exisse contra Ierusalem. Aliter: Vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Iordanis. Vox, inquit, optimatum, quia templum destructum est, unde sperabant semper auxilium, et quod iustos et bellatores ac potentes quondam nutriebat leones. |
10 | (Vers. 4, 5.) Haec dicit Dominus Deus meus: Pasce pecora occisionis, quae qui possederant, occidebant, et non dolebant, et vendebant ea dicentes: Benedictus Dominus, divites facti sumus, et pastores eorum non parcebant eis. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Pasce oves occisionis: quas qui possederunt, interficiebant, et non agebant poenitentiam, et qui vendebant eas, dicebant: Benedictus Dominus, et divites facti sumus, et pastores earum nihil patiebantur super eis. Ubi manifestissima prophetia est, et per translationem historiae verus ordo narratur, superflua est tropologiae interpretatio, ut alios bonos, alios malos dicamus esse pastores, et hoc tam ad veterem populum referri, quam ad novum, id est, tam ad Iudaeorum sacerdotes et principes, quam ad episcopos et presbyteros Christianorum, et quicumque pastores fuerint negligentes, et unum de minimis scandalizaverint, ipsos esse qui nutriant pecora occisionis, et non patiantur super eis quidquam nec doleant, nec possint dicere cum Apostolo: Quis scandalizatur, et ego non uror [I Cor. XI]? et vendant populos sibi creditos, de quibus scriptum est: Qui devorant populum meum sicut cibum panis [Ps. LII, 5], et ex aliorum mortibus divitias consequantur, laudantes eos, qui praedas agunt de miseris, et iniquis benedicentes. Haec alii interpretentur ut volunt: nos teneamus explanationis ordinem quem semel arripuimus. Quoniam apertus est Libanus, et cedri eius atque abietes flamma urente combustae sunt, ululatusque pastorum auditus est, et rugitus leonum, quia omnis pulchritudo et superbia Iordanis vastata est atque consumpta: idcirco haec mihi dixit Dominus Deus meus: O propheta Zacharia, ad te iste sermo confertur: Pasce gregem occisionis, hoc est, nunc interim nutriatur, et crescat, qui postea ab hostibus occidendus est, quas oves et pecora, principes Romanorum, qui possidebant ea, et obtinebant iure victoriae, interficiebant, et non miserebantur, sive immolabant, et non sentiebant dolorem, id est, nihil mali pro tanta crudelitate patiebantur, et vendebant ea quae non propter clementiam, sed propter pretium reservabant. |
11 | Legamus veteres historias, et traditiones plangentium Iudaeorum, quod in tabernaculo Abrahae (ubi nunc per annos singulos mercatus celeberrimus exercetur) post ultimam eversionem, quam sustinuerunt ab Adriano, multa hominum millia venundata sint, et quae vendi non potuerint, translata in Aegyptum, et tam naufragio et fame, quam gentium caede truncata. |
12 | Isti ergo victores, et Domini ultores qui occidebant, et non dolebant, et vendebant pecora atque dicebant: Benedictus Dominus, divites facti sumus, hanc habebant sententiam. Propter peccata sua offendere Iudaei: ideo eos oppressimus, et ex pretio eorum divites facti sumus. Nec mirum, inquit, si hostes iure victorum occidebant pecora, et non dolebant, vendebant, et in suo scelere gloriabantur; cum ipsi pastores eorum, atque doctores non pepercerint eis, et culpa eorum, grex lupis traditus sit. |
13 | (Vers. 6, 7) Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus: Ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et pascam pecus occisionis, propter hoc, o pauperes gregis. LXX: Ideo non parcam ultra super habitatores terrae, dicit Dominus. |
14 | Et ecce ego tradam homines unumquemque in manus proximi sui, et in manu regum eius, et concident terram, et non eruam de manu eorum, et pascam oves occisionis in Chananitide. Hoc quod LXX in extremo capitulo transtulerunt: Et pascam oves occisionis in terra Chanaan, non est in Hebraeo, et a nullo alio transfertur interpretum. Quia ergo pastores eorum non parcebant eis, et ipsi primum meum populum devoraverunt: idcirco, et ego non parcam ultra super habitatores terrae Iudaeae, dicit Dominus. |
15 | De hac enim terra loquitur, de qua ei sermo erat, et non de orbe terrarum, sicut Iudaei male interpretantes a se volunt in aliam partem Dei depravare sententiam. Post eversionem quippe templi (quae propterea eis accidit, quia per quadraginta et duos annos, postquam passus est Dominus, accepto spatio, poenitentiam agere noluerunt) dimittam, inquit, unumquemque contra proximum suum, et mutua se caede truncabunt, sive in ipsa obsidione templi, quando Ierusalem Romanus cinget exercitus: tanta enim inter ipsos Iudaeos erunt bella atque discordiae, ut in tres partes populus dividatur. |
16 | Legamus Iosephum et septem Iudaicae captivitatis libros, et hanc prophetiam esse completam, historiae veritate cernemus. Et concident, ait, terram, haud dubium quin Romani omnem terram et universas urbes destruxerint Iudaeorum. Et non eruam eos de manu eorum. Audi, Iudaee, qui tibi spes vanissimas repromittis, et non audis dicentem Dominum atque firmantem: Non eruam de manibus eorum, quod aeterna sit apud Romanos tua futura captivitas. |
17 | Et pascam pecus occisionis, ut semper Iudaei nutriantur ad mortem; propterea quia Dei est ista sententia: O vos qui estis pauperes gregis, hoc est, iusti de Israel, qui credidistis in Dominum Iesum, et Dei filium suscepistis, audite quae dicantur, et sequentis capituli sacramenta cognoscite. Quod autem secundum Septuaginta legimus: Et pascam oves occisionis in terra Chanaan, sic possumus intelligere; quod populum Iudaeorum, qui destinatus est morti, in toto orbe dispersum (hoc est, in terra Chanaan atque gentilium) pascat Dominus, et nutriat ad immolandum. |
18 | (Vers. 8, 9.) Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculos [Vulg. funiculum]; et pavi gregem. Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis; siquidem et anima eorum variavit in me. Et dixi: Non pascam vos; quod moritur, moriatur, et quod succiditur succidatur, et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui. LXX: Et assumam mihi duas virgas: unam vocari decorem, et alteram vocavi funiculum, et pascam oves. |
19 | Et auferam tres pastores in mense uno, et ingravescet anima mea super eos: siquidem et animae eorum rugiebant super me. Et dixi: Non pascam eos; quod moritur, moriatur, et quod deficit, deficiat, et reliqui devorent unusquisque carnes proximi sui. Supra dixerat: Propter hoc, o pauperes gregis, et facta ἀποσιωπήσει, subaudiebatur, attendite, quia Libani portae apertae sunt, et quercus Basan, abietes cedrique succisae, et intulerat comminans: Non parcam ultra super habitatores terrae, dicit Dominus. Et hoc de uno Iudaico populo dicere videbatur, quod interfectis prophetis, etiam in Filium Dei misissent manus, et voce temeraria conclamassent: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25]! Nunc Creator universitatis et Dominus mysteria sui orbis exponit, et dicit duas habuisse se virgas, quarum alteram decorem vocaverit, alteram funiculos, et in duabus virgis vinctum paverit gregem: tres quoque pastores in uno mense succiderit, et contracta sit, sive indignata, aut (ut Septuaginta transtulerunt) ingravescet anima mea super eos; haud dubium quin pastores significet, quos succidit in mense uno. |
20 | Redditque causam cur pastoribus indignatus sit intantum, ut eos in uno mense succiderit: Siquidem et anima, inquit, eorum variavit in me. Et est sensus: Non me pleno animo dilexerunt: nec pastores mercenarii verum amavere pastorem: Quia pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X, 11]. Quamobrem et ego indignatus sententiam protuli, et ad ipsos pastores, quos mea indignatione succideram, sive succisis pastoribus ad relictum [Al. reliquum] gregem locutus sum: Non pascam vos; sed quod mortem elegit, sua voluntate moriatur, et se alterutrum devorent, mutuaque caede dilanient. |
21 | Haec παραφραστικῶς diximus, ut futurae explanationis semitam sterneremus. Creator et pastor cuius oves cognoscunt vocem, et sequuntur eum, duas sibi assumpsit virgas, sive duas σκυτάλας, id est, baculos, qui Hebraice dicuntur MACALOTH, ut pastoris habitum demonstraret. |
22 | Unam virgam vocavit decorem, hoc est, sub Noe omne hominum genus sua benedictione protexit: quando instaurato mundo, necdum peccata sorduerant. Et idcirco vocatio cunctarum gentium appellatur decora et pulchra, quia nihil iustius est, quam universitatis parentem vocare omnes aequaliter, quos aequali conditione generavit. |
23 | Et alteram vocavit funiculos; quando enim dividebat Altissimus gentes, et disseminabat filios Adam, statuit terminos gentium, iuxta numerum angelorum Dei [Deut. XXXII]. Et facta est pars Domini populus eius Iacob; funiculus haereditatis eius Israel. Et pavi, inquit, gregem: sive ipsum Israelem, sive cum Israele omne hominum genus. Et succidi, inquit, tres pastores in uno mense. |
24 | Legi in cuiusdam Commentariis: Pastores Domini indignatione succisos, in sacerdotibus et falsis prophetis et regibus intelligi Iudaeorum; quod post passionem Christi, uno omnia succisa sint tempore, de quibus loquitur Ieremias: Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus. Tenentes legem meam, nescierunt me. |
25 | Et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetabant in Baal, et idola secuti sunt [Ier. II, 8]. Nec hac explanatione contentus, tres pastores in uno mense succisos, eos vult accipi, qui in Patrem et Filium et Spiritum sanctum peccaverunt; omnes enim haereticos, aut in unam, aut in duas, aut in tres simul peccare personas. |
26 | Dixerit ille quod voluit, neque enim alterius sensui detrahendum est. Nobis tres pastores qui in uno mense succisi sunt, Moyses videtur, et Aaron, et Maria [Num. 20]; quorum Maria in mense primo, qui vocatur NISAN, mortua est in deserto Sin, et in eodem loco propter aquam contradictionis, eodemque mense, Moyses et Aaron condemnati sunt, ne terram repromissionis intrarent. |
27 | Atque ita factum est, ut e tribus pastoribus, alia praesenti morte succideretur, alii sententia mortis futurae. Et contracta est, inquit, anima mea super eos: videlicet super tres pastores quos praeposueram gregi meo. Quia et illorum anima variavit in me, non enim glorificaverunt me ad aquam contradictionis. Si autem ad populum referimus, quod anima populi variaverit in Deum, sic exponendum est: Idcirco eis indignatus sum, quia et ipsi inter me et idola fluctuantes, variis contra me pugnaverunt modis. |
28 | Quamobrem indignatus dixi ad Moysen: Non pascam vos: dimitte me, et disperdam eos [Exod. XXXII, 10]. Quando autem dicit, cum irascitur, Dimitte me, provocat ad rogandum, et ostendit se ab eo posse retineri. Quod moritur, inquit, moriatur, et quod succiditur succidatur; omnium corpora ruant in solitudine, et versi in seditionem, instar bestiarum mutuis lacerentur morsibus, nullusque terram repromissionis introeat. |
29 | Quidam duas vocationes Iudaeorum et gentium, in primo Israel, et novissimo intellexere nomine Christianos. Sed quomodo vocatio Christiana ante proiecta sit, et Iudaei remanserint et pasti sint a Deo, non satis attenderunt. |
30 | (Vers. 10, 11.) Et tuli virgam meam quae vocabatur decus, et abscidi eam ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis. Et in irritum deductum est in die illa, et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est. LXX: Et assumam virgam meam pulchram, et proiiciam eam, ut dissipem testamentum meum quod disposui ad omnes populos, et dissipabitur in die illa, et cognoscent Chananaei oves, quae custodiuntur quia verbum Domini est. Post vocationem Israelis, et assumptionem virgae secundae, quae vocabatur funiculus, tulit Dominus virgam primam, totius orbis nationes, quae vocabatur decora, et abscidit eas a cultu suo, quia veneratae sunt idola, et omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt [Ps. XIII]. Manifestiusque exponens quae esset haec virga, intulit: Ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis: Statim enim ut Israel assumptus est, gentium turba proiecta est: et ut nata est filia Archisynagogi, quae postea in Evangelio, cum duodecim esset annorum, aegrotare et mortua esse narratur, αἰμοῤῥοοῦσα coepit sanguinem fluere, et perpetua infirmitate cruciari [Marc. V] [Matth. IX]. Et in irritum, ait, deductum est foedus meum quod cum omnibus inieram nationibus. |
31 | Et intellexerunt pauperes gregis, id est, populus Israel qui mea mandata custodit, quia verbum Domini est, id est, voluntatis est Domini abiicere gentes negantes, et in Abraham Israel assumere confitentem. Pro eo quod nos interpretati sumus, et cognoverunt sic pauperes gregis, Septuaginta transtulerunt, et cognoscent Chananaei oves, quae custodiuntur mihi, quod ita nonnulli edisserunt: Cognoscet populus Iudaeorum, ad quem dictum est: Semen Chanaam, et non Iuda [Dan. XIII, 56]; qui nunc meis caeremoniis custoditur: sive quia Chananaei interpretantur, parati ad humilitatem, cognoscent qui olim parati sunt ut humilientur a Domino, et relinquantur. |
32 | Cur autem pro eo quod nos interpretati sumus, sic pauperes, illi dixerunt, Chananaeos, causa manifesta est: apud Hebraeos enim, sic, CHEN dicitur: ANIE, pauperes; illi duo verba in unum copulantes, pro eo quod est, sic pauperes, hoc est, CHEN ANIE (, nomen Chananaeae gentis interpretati sunt. |
33 | (Vers. 12, 13.) Et dixi ad eos: Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, et si non, quiescite; et appenderunt mercedem meam, triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me, Proiice illos [Vulg. illud] ad statuarium, decorum pretium quod appretiatus sum ab eis: et tuli triginta argenteos, et proieci illos in domum Domini ad statuariunt. LXX: Et dicam ad eos: Sibonum est in conspectu vestro, date statuentes mercedem meam, aut renuite. |
34 | Et statuerunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Depone eos in conflatorium, et recogita si probatum est, sicut probatus sum pro eis. Et tuli triginta argenteos, et misi eos in domum Domini in conflatorium. Cognoscentibus Israelitici gregis pauperibus, qui mea mandata custodiunt, verbum esse Domini quod locutus sum, et vera quae dixi, ait ad eos, id est, ad pauperes gregis, si vobis placet (homines enim estis et semel libero arbitrio vos creavi, quibus et in eremo locutus sum: Si audieritis me, quae bona sunt terrae, comedetis [Isai. I]) pro hac assumptione, qua abieci universum hominum genus, et vos mihi in peculiarem elegi gregem, et Creator omnium volui parvum habere funiculum, reddite mihi mercedem meam, id est, mea praecepta servate. |
35 | Sin autem non vultis mercedem reddere, nec placet in oculis vestris meo censeri nomine, aperte renuite, et facite quod vultis. Qui tunc quidem responderunt Moysi: Omnia qaaecumque dicit Dominus, faciemus [Exod. XXIV, 3]. In fine autem temporum pro eo quod eos elegi de medio nationum, et liberavi de Aegypti fornace ferrea, appenderunt mercedem meam triginta argenteos, pro meo sanguine dantes Iudae proditori [Matt. XXVI]. Et dixit, inquit propheta, Dominus ad me, sive ipse Salvator, cuius priora sunt verba, patrem ad se locutum esse contestans: Proiice illud ad statuarium: pro quo in Hebraeo legitur IOSER, id est, τὸν πλαστὴν, quem nos, fictorem et figulum possumus dicere. |
36 | Et est sensus: Proiice pretium meum ad figulum, qui Creator et fictor est omnium. Nec dixit, depone; sed, proiice, ut fictoris plastaeque iudicio merces Domini penderetur. Et εἰρωνικῶς pretium suum, id est, divinae maiestatis, in triginta cernens argenteis, et tam vili mercede se proditum: Decorum, inquit, pretium quo appretiatus sum ab eis; hoc autem pressius est legendum cum irrisione et subsannatione dicentis: Tanto me populus meus et pauperes quondam gregis, et a me electi in filios, emendum atque vendendum pretio iudicarunt. |
37 | Et tuli, ait Dominus per prophetam, sicut mihi a Deo fuerat imperatum, triginta argenteos, et non eos deposui, sed proieci in domum Domini ad fictorem: in domo Domini feci eos a proditore reddi sacerdotibus et pharisaeis, ipso confitente, qui vendidit: Peccavi, tradens sanguinem iustum [Matth. XXVII, 4]. At illi quoniam pretium sanguinis erat, noluerunt illud reponere in corbonam, id est, in gazophylacio; sed emerunt ex eo agrum figuli in sepulturam peregrinorum. Nos enim omnes qui peregrini et advenae Legis fuimus, redempti pretiosissimo eius sanguine, in domo figuli Creatorisque omnium sepelimur et requiescimus. |
38 | Pro πλάστῃ atque fictore, statuarium olim interpretatus sum, verbi ambiguitate compulsus, quod statuarium fictoremque uno sermone significat. Iudaei istum locum malitiose interpretantes, triginta argenteos, triginta Legis mandata commemorant, quae facere iubeantur in Lege, et rursum triginta sex alia quae prohibeantur in Lege, et dici eis, ut argentum mandatorum Domini plastae suo atque fictori reddant Deo: quod quia facere noluerunt, esse proiectos. |
39 | Breviter indicare volui quid sentiant, alioquin explanationem eorum laciniosissimam taedet revolvere, ut ad reliqua transeamus. |
40 | (Vers. 14.) Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et [Vulg. addit inter] Israel. LXX: Et abieci virgam secundam, quae appellabatur funiculus, ut dissiparem testamentum quod erat inter Iudam et Israel. Et in hoc loco longam cuiusdam explanationem, immo tricas inextricabiles legisse me novi, duarum virgarum in unam societatem ex Ezechielis volumine proferentis, et omnia quae de concordia Iudae et Ephraim spiritualiter sentienda sunt, huic capitulo coaptantis. |
41 | Nos autem coeptum sequamur ordinem. Postquam a Iudaeis crucifixus est Dominus et triginta appretiatus argenteis, et pretium sanguinis eius in sepulturam proiecit gentium, quae peregrinae erant a Lege et mandatis Dei: statim Dominus sententiam suam ultra non differens, Praecidi, ait, virgam meam secundam, quae proprie mea erat, quae sic mihi haerebat, ut in Ieremia perizoma et cinctorium atque lumbare, sive, ut consueto verbo utar, coxale sit appellata: quae secunda virga quondam appellata funiculus et pars mea, a me ideo proiecta est, ut dissolverem foedus et germanitatem atque concordiam, quae inter Iudam fuerat et Israel, et fratres a se invicem separarem. |
42 | Ut in apostolorum et eorum qui egerunt poenitentiam numero, rursum Iudas appellaretur et confitens Deum suum: Israel autem et Ephraim et Ioseph vocarentur, qui in cordis duritia permanentes dixerunt: Non habemus regem, nisi Caesarem [Ioan. XIX, 15]. Unde non intulit: ut irritum facerem pactum, sive testamentum, quod habui cum Iuda et Israel (usque hodie enim poenitentibus porrigit manum) sed ut de uno populo credentes alios, et alios non credentes inter se divideret, dicens: Nolite arbitrari quia veni mittere pacem in terram: non veni mittere pacem, sed gladium. |
43 | Veni enim separare hominem adversum patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici eius [Matth. X, 34, ] [et X, 35]. |
44 | (Vers. 15 seqq.) Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti: Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit: et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet. O pastor, et idolum derelinquens gregem: gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius, brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur. LXX: Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoralia pastoris imperiti: Quia ecce ego suscitabo pastorem super terra, qui derelictum non visitet et dispersum non requirat, et fractum non sanet, et integrum non dirigat, et carnes electorum devoret, et talos eorum pervertat. |
45 | O qui pascitis vana, et qui dereliquistis oves, gladius super brachium eius, et super oculum eius dextrum, brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter eius caecitate obscurabitur. Quando dicit, Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti, illud significat quod supra assumpserit sibi virgas duas, unam decorem, et alteram funiculum. |
46 | Et quia illas suo vitio peccatoque proiecit, et soluta germanitate inter Iudam et Israel, nos inserti sumus in radicem bonae olivae, et caecitas ex parte facta est domui Israel, donec intraret plenitudo gentium [Rom. XI], nunc prophetae dicitur, ut gravissimum pastoris stulti, sive imperiti, assumat vaticinium. Pastor stultus, et imperitus, haud dubium quin Antichristus sit; qui in consummatione mundi dicitur esse venturus, et qualis venturus sit, indicatur. |
47 | Vasa autem pastoris, insignia illius et habitum debemus accipere, peram, baculum, fistulam, et sibilum. Et quomodo Isaias, ut captivitatem populi demonstraret, nudus ingreditur [Isai. L]: et Ieremias vadit ad domum figuli, ut ex dissipatione vasis quod currebat in rota, et manu fingebatur artificis, et interitum Israel, et Dei potentiam ostenderet [Ierem. XVIII]: et Ezechiel, ut subversionem Ierusalem et fugam Sedeciae, et onera captivorum, non solum voce, sed et habitu demonstraret, perfodit parietem, et in suis humeris excipitur [Ezech. XII]: sic Zacharias habitum stulti et imperiti pastoris assumit, ut eum nuntiet qui venturus est [Zach. XI]. Iste pastor ideo consurget in Israel, quia verus pastor dixerat: Iam non pascam vos. Qui alio nomine et in Daniele propheta [Dan. IX], et in Evangelio [Marc. XIII], et in epistola Pauli ad Thessalonicenses [II Thess. II], abominatio desolationis, sessurus in templo Domini prophetatur, et se facturus ut Deum, qui et per Isaiam magnus sensus dicitur [Isai. XXXII]. Et ad hoc venit, non ut sanet, sed ut perdat gregem Israel. Pastor enim bonus aegrotantia pecora visitat, dispersa inquirit, relicta affert, lassa sustentat. |
48 | Econtrario pastor malus omnia adversa agit, et carnes pinguium devorat, ungulas arietum et ovium dissolvit atque pervertit, ne recto ingrediantur pede. Hunc pastorem suscepere Iudaei, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et evacuabit illuminatione adventus sui, ut qui non crediderunt veritati, ne salvi fierent, credant mendacio, et iudicentur, quia consenserunt iniquitati. |
49 | Descripto autem pastore pessimo, stulto et imperito, ad ipsum pastorem prophetalis sermo convertitur: O pastor, et idolum. Tam sceleratus est pastor, ut non idolorum cultor, sed ipse idolum nominetur, dum se appellat Deum, et vult ab omnibus adorari. Qui dereliquit gregem a bestiis devorandum, quem Dominus tanto tempore custodierat. |
50 | Gladius super brachium eius, et robur, et super oculum dextrum eius, quo se acute Dei iactabat cernere sacramenta, et plus videre quam omnes retro prophetae viderant, intantum ut Dei Filium se vocaret. Gladius autem ille est, de quo et supra diximus, et nunc dicemus ex parte, de quo et Isaias loquitur: Inebriatus est gladius meus in coelo [Isai. XXXIV, 5]. Propterea autem gladius Domini super brachium eius, et super oculum dextrum illius erit: ut robur eius et omnis iactantia fortitudinis eius ariditate siccetur, et scientia, quam sibi falso nomine promittebat, aeternis tenebris obscuretur. |