monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 3, Praefatio

1 Urget me frater Sisinius incompta et impolita transmittere ut non dicam emendandi, sed ne relegendi quidem habeam facultatem. Ille festinat in opus suum, nos in nostro opere minus facimus, dum eruditio incassum vertitur; et quidquid sensu concipimus, composito non licet ornare sermone. Rudes igitur, non mea culpa, sed studio portitoris suscipe libros: dum ipse tua festinat sanctis aera dividere, et nos non patitur nostra tibi aera numerare.
2 Quamvis enim elegans sit exercitatumque ingenium, et longo usu trita currat oratio: tamen nisi Auctoris manu curata fuerit et polita, redolet sordes negligentiae, et vel nimio verborum flore luxuriat, vel hiulca vocalibus fit, vel aspera consonantibus. Unde et de Virgilio traditum est, quod libros suos quasi ursorum fetus lingua composuerit, et lambendo fecerit esse meliores, qui durarent in memoriam sempiternam, et necessitatem metri libera oratione complerent.
3 Transimus ad Libanum, et ad duas virgas, tresque pastores, qui in uno mense succisi sunt, et ad triginta argenteos, de quibus emptus est ager figuli in sepulturam peregrinorum [Matth. XXVII], et ad stulti vasa pastoris, et caetera usque ad finem voluminis: quae tantis sunt contexta mysteriis, ut misericordia Dei et tuis indigeamus orationibus, ne cursus noster aliquo praepediatur errore, et malevolis iusta sit occasio detrahendi, qui ad hoc solum linguas habere se putant, ut proximos lacerent, et duritiam frontis attritae verborum rabie consolentur.
Hieronymus HOME