monumenta.ch > Hieronymus > 10
Hieronymus, in Zachariam, , IX <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 2, Caput X

1 (Vers. 1 seqq.) Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives, et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro. Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium, et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabuntur: idcirco abducti sunt [Al. adducti] quasi grex: affligentur, quia non est eis pastor. LXX: Petite pluviam a Domino opportunam, temporaneam et serotinam: Dominus fecit phantasias, et pluviam hiemalem dabit eis, unicuique herbam in agro: quoniam hi qui loquebantur, locuti sunt labores: et divini visiones falsas, et somnia falsa locuti sunt, vane consolabantur: ideo arefacti sunt sicut oves, et afflicti sunt, quia non erat qui sanaret. Ita felicitas quae in Machabaeorum tempore promissa est, quando sancti lapides elevati sunt super terram, et res Israelitica crevit in maius, intantum ut rursum frumento Legis populi vescerentur, et vino sancti Spiritus inebriarentur virgines vestrae, ex parte promittitur.
2 Caeterum quia iam extremum tempus est prophetarum, et mundus declinat ad finem, et omnia quae praedicta sunt, sui terminum praestolantur: Petite a Domino ut det vobis pluviam serotinam: ut Christus qui promissus est, veniat et tribuat vobis rores et nives, pro quibus scriptum est in Hebraeo AZIZIM. Et nescio quid volentes LXX phantasias interpretati sunt, nisi forte magnitudinem gratiae admirationemque donorum, nomine phantasiae voluere describere.
3 Dominus ergo qui facturus est nives et siccitatem omnis terrae, evangelicae praedicationis irrigaturus est pluviis: ipse dabit imbres credentibus, et ubertate omnia complebuntur, ut postquam in Christo crediderint nationes, intelligant vana esse quae ante coluerunt. Sive ipse Israel intelligat, qui quondam deceptus idololatriae erroribus tenebatur, frustra se coluisse simulacra, et divinorum audisse mendacia, et acquievisse somniis, quibus Scriptura praecipit non credendum [Deut. XIII]. Et ob hanc causam ducti sunt quasi grex in captivitatem, et afflicti absque pastore Deo, quia Legis notitiam non habebant.
4 Omnis hic locus obscurus et dubius est, et debet nobis lector ignoscere, si in his quae ambigua sunt, et nos pendulo incedimus gradu. Possumus autem iuxta spiritualem intelligentiam dicere, quod credentes in Christo Dominus adhortetur ut petant serotinam pluviam in consummatione mundi, quando plenitudo donanda est gratiae, et singulis in agro suo herba succrescet, ita ut possint dicere: Dominus regit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me [Ps. XXII, 1, 2]. Omnia enim simulacra, et divini et somniatores frustra locuti sunt, et vane consolabantur.
5 Quae de haereticis loquitur, qui sub nomine Christiano non intelligunt, nec de quibus dicant, nec de quibus affirment, et attendunt spiritibus erroneis, et magistris daemoniorum in hypocrisi mendacia loquentium, et cauteriatam habentes conscientiam [I Tim. IV]: ut nequaquam credentes eorum consolationibus abducantur qui vana promittunt, et propterea traditi sunt Satanae in interitum carnis [I Cor. V], et abducti in captivitatem regis Babylonii, et affligentur, quia Christum pastorem non habent, quem sibi falso nomine repromittunt.
6 (Vers. 3 seqq.) Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo, quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum Iuda: et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello. Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul, et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio, et bellabunt, quia Dominus cum eis. LXX: Super pastores concitatus est furor meus, et super agnos visitabo: et visitabit Dominus Deus omnipotens gregem suum domum Iuda, et ponet eos sicut equum decorem suum in praelio, et ex ipso respexit, et ex ipso posuit, et ex ipso arcus in furore, [In Regin. ms. qui egreditur: in Graeco est ἐξελαύνων, aut ἐλαύνων, et ἐξερευνῶν.] egredietur omnis qui educit simul, et erunt quasi bellatores conculcantes lutum viarum in praelio, et praeparabuntur, quia Dominus cum eis est. Et in hoc loco duplex Iudaeorum expositio est.
7 Alii enim arbitrantur in adventu Christi universa complenda: alii sub Machabaeis iam esse completa. Est autem eorum quae Dominus pollicetur, ista explanatio: Super pastores et principes ac sacerdotes iratus est Dominus, et super hircos, et populum visitavit, iuxta illud quod scriptum est: Grex perditus factus est populus meus, pastores eiecerunt eos [Ier. L, 6], ut vitio magistrorum discipuli punirentur: non iniustitia iudicis, qui peccata patrum reddit in filios; sed quia, illis peccantibus, populus applausit simul: et tunc quidem visitavit Dominus hircos suos, vel agnos pinguissimos, et fecit, iuxta Septuaginta, ariditate siccari. Postea vero visitavit Dominus omnipotens gregem suum domum Iuda: suscitavit enim Iudam Machabaeum, et caeteros ex eo, contra duces Antiochi, et posuit illos quasi equum gloriae suae in praelio, hoc est, qui de illius stirpe generati sunt: multo enim tempore Macedonas oppresserunt.
8 Quodque sequitur: Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul, sic μεταφορικῶς intelligunt, ut angulum interpretentur regiam potestatem, quod parietes ipsa contineat [Al. continebat]. Et ex ipso, inquit, paxillus, id est, sacerdotium.
9 Lege Isaiam, in quo Eliachim in templo Dei quasi paxillus figitur [Isai. XXII]. Ex ipso arcus praelii, fortes ab bellandum: ex ipso etiam omnis exactor simul, quod in Hebraico scriptum est, NOGES, et Aquila interpretatus est εἰσπράσσων: ut non solum fortes et boni, sed alii ex eis fuerint indigni genere suo.
10 Iudas enim Machabaeus et omnes qui de genere ipsius principes fuere in populo, et angulus erant; quia regia potestate populum continebant, et paxillus, ipsi enim erant sacerdotes, et arcus praelii, quia viri exstitere fortissimi, ut non solum exercitum aciemque disponerent; sed primi ad praelium prosilirent. Possumus de hoc quod sequitur: Ex ipso egredietur omnis exactor simul, pro quo LXX transtulerunt: Ex ipso egredietur omnis qui educit simul, et hoc dicere: Nulla erit dignitas in exercitu, quae non illius arbitrio disponatur.
11 Et erunt viri fortissimi, conculcantes Macedonas quasi lutum viarum in praelio: erunt autem fortissimi, atque bellabunt, quia Dominus cum eis est. Nostri haec ad persecutionis tempora referunt, quod pro vitio sacerdotum frequenter etiam populus tradatur adversariis: et tamen Dominus omnipotens visitet postea gregem suum domum Iuda, qui Deum et sermone et animo confitetur: et ponat eos quasi equum gloriae suae in bello, de quo sancti dicunt: Ascende super equos tuos, et equitatio tua salus [Abac. III, 8]. Ipse erit et arcus furoris Domini, de quo ait: Inebriabo sagittas meas sanguine [Deut. XXXII, 42]. Et rursum: Sagittae meae consument eos. De hoc arcu, et de his sagittis in septimo Psalmo (Vers. 13, 14) legimus: Arcum suum tetendit, et paravit illum; et in ipso paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. Et conculcabunt, ait, adversarios suos in martyrio coronati, et dicent: Dominus illuminatio mea, et salus mea, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dum appropinquarent super me nocentes, ut ederent carnes meas.
12 Qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: Si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo [Psal. XXVI, 1 seqq.] Quando implebitur illud eloquium: Unus ex vobis persequetur mille, et duo convertent in fugam [Idem ms., decem millia.] multa millia [Deut. XXXII].
13 (Vers. 6, 7.) Et confundentur ascensores equorum, et confortabo domum Iuda, et domum Ioseph salvabo: et convertam eos, quia miserebor eorum: et erunt sicut fuerant, quando non proieceram eos: ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos. Et erunt quasi fortes Ephraim: et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt, et laetabuntur: et exsultabit cor eorum in Domino. LXX: Et confundentur ascensores equorum: et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo, et habitare eos faciam, quia dilexi eos.
14 Et erunt sicut quando non eos abieceram, quia ego Dominus Deus eorum, et exaudiam eos: et erunt quasi bellatores Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi in vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et gaudebit [Addit Regin. ms., et exsultabit.] cor eorum in Domino. Et haec iuxta superiorem sensum dupliciter edisserunt, ut aut sub Machabaeis transacta iam dicant, aut sub Christo in ultimo saeculo transigenda commemorent: Et est sensus: Cum positus fuerit Iudas quasi equus decorus in praelio, et conculcaverit quasi lutum adversarios, et Domino secum bellante, superarit: tunc omnis equitatus Graeciae corruet, et domus Iuda et domus Israel (eam enim vocat domum Ioseph, id est, decem tribuum) pariter salvabuntur, et convertam eos de captivitate in qua fuerant, et erunt sicut eo tempore, quando non proieceram eos: ego enim sum Dominus Deus eorum, qui illos exaudiam deprecantes.
15 Et Ephraim qui nunc captivi detinentur, postea laxabuntur, et in tantum venient gaudii, ut eos vino madidos arbitreris. Filii quoque eorum cernent patrum triumphos, et in Domino laetabuntur, quo praebente, victoriam consecuti sunt. Quaeramus historiam quando Iudas et Israel adversum Graecos pariter dimicarint, vel quo tempore Ephraim de captivitate Assyria sit reversus, quando, iuxta Ezechielem [Ezech. XXXVII] duae virgae, id est, Iudas et Ephraim, sibi iunctae sint, et in unum baculum copulatae.
16 Quod iuxta tropologiam sic explanari potest. Quando visitaverit Dominus omnipotens gregem suum domum Iuda, tunc confundentur ascensores equorum, de quibus scriptum est: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem proiecit in mare [Exod. XV, 1]. De quibus etiam Psalmistae voce cantatur: Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos [Ps. LXXV, 7]. Et sanctorum congeminat chorus: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine [Al. nomen] Dei nostri invocabimus; ipsi obligati sunt, et ceciderunt: nos vero surreximus, et erecti sumus [Ps. XIX, 8, 9]. In hoc equitatu confidebat rex Aegyptius; et praecipitatus in mare, quasi plumbum submersus est in profundum [Exod. XV], et suo exemplo didicit verum esse, quod scriptum est: Fallax equus ad salutem [Ps. XXXII, 17]. Hos currus et quadrigas, supra in quatuor perturbationibus interpretati sumus, qui nisi frenis boni regantur aurigae, ad praecipitia deferuntur.
17 Alius est autem auriga, de quo loquitur Elisaeus: Pater, pater, currus Israel, et auriga eius [IV Reg. II, 12]. Tunc Deus domum Iuda et domum Ioseph confortare se dicit [III Reg. XII, 16], ut qui, Ieroboam regnante, divisi sunt, Christo imperante, socientur, et sit unus pastor et unus grex. Et Iudas enim et Ioseph diversis nominibus, ad unam Salvatoris conferuntur intelligentiam, quia et Ioseph esurientibus in Aegypto populis frumenta largitus est [Genes. XLII seqq.]: et Dominus famem mundi sua saturavit praesentia.
18 Et convertet eos, et miserebitur eorum: et sic erunt unum sicut fuerunt antequam proiiceret eos. Haec universa in persecutionibus accipe, quando, desperatis omnibus, exaudivit servos suos Dominus. Et erunt quasi fortes Ephraim, qui primum debiles et infirmi, postea fortes erant, et suo nomine digni: Ephraim enim interpretatur ubertas. Et laetabitur cor eorum, cum biberint vinum, quod expressum est de vinea Sorec.
19 Filii quoque eorum quibus Paulus apostolus loquitur: Filioli mei, quos rursum parturio donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. Et Petrus princeps apostolorum: Sicut filii, ait, obedientiae, non conformati iuxta priorem conversationem [I Pet. I, 14]. Et in Psalmo legimus: Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos [Ps. XXXIII, 12]. Isti igitur filii exsultabunt et laetabuntur, et cor eorum gaudebit in Domino.
20 (Vers. 8 seqq.) Sibilabo eis, et congregabo illos quia redemi eos, et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati. Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei, et vivent cum filiis suis, et revertentur. Et reducam eos de terra Aegypti, de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus. LXX: Significabo eis, et suscipiam illos, quia redimam eos, et multiplicabuntur sicut erant plurimi, et seminabo eos in populis, et qui erant de longe, recordabuntur mei. Nutrient filios suos et convertentur, et convertam eos de terra Aegypti, et de Assyriis suscipiam illos, et in Galaaditin et in Libanum introducam eos, et nullus ex eis deerit. Signum congregationis suae, vel sub Macedonibus, vel in consummatione mundi, ut prius diximus, meum, inquit, habebunt sibilum, ut ex sibilo meo illos congregem, et me doceam esse pastorem.
21 Ego enim redemi eos, et liberavi eos de captivitate, extenso brachio: et ego eos multiplicabo, qui ante multiplicaveram, ut dispersio in populis non videatur esse divisio, sed sementis operatio, et liberorum ac nepotum segete multiplicata, vivant cum filiis suis: et revertantur non solum de terra Aegypti, sed et de Assyriis, et ex utraque orbis parte redeant ad Iudaeam, et ad terram Galaad et Libani, quam prius decem possidebant tribus, quae appellantur domus Ioseph et Ephraim: et tantus erit numerus reductorum, ut multitudinem terra non capiat.
22 Secundum ἀναγωγὴν significat Dominus et sibilat his qui peccatis fuerant ante captivi, et loquitur ad eos: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis, [Rescribit Victorius ex ipso Matthaei textu, et ego reficiam vos, pro, et invenietis requiem animabus vestris, quae verba subiungit illis, et humilis corde, etc.] et invenietis requiem animabus vestris.
23 Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mansuetus sum et humilis corde: Iugum enim meum suave, et onus meum leve est [Matth. XI, 29, 30]. Quid hac significatione sibiloque clementius, quo dispersus populus congregatur? Congregantur autem, quia Dominus redemit eos: non corruptibilibus argento et auro, ex vana sua conversatione; sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati Domini Iesu [I Pet. I]. Unde loquitur in Psalmo: Exsultatio mea, erue me a circumdantibus me [Psal. XXXI, 7]. Et iterum: Redemisti me, Domine, Deus veritatis [Psal. XXX, 6]. Et multiplicabit [Al. multiplicabo] eos sicut fuerant antea multiplicati, ut impleretur illud quod promissum est Abrahae: Multiplicabo eum, et benedicam illi, et benedictus erit, ut fiat pater multarum gentium [Gen. XVII, 9]. Filios autem Abraham non eos debemus accipere, quibus Dominus loquitur: Si filii essetis Abraham, opera patris vestri faceretis [Ioan. VIII, 39], sed illos de quibus Apostolus ait: Quotquot ex fide sunt, filii sunt Abraham [Rom. VIII]. De hac multiplicatione Isaias mystico sermone testatur, dicens: Qui modicus est, erit in millibus; et qui parvus, erit in gentem magnam [Isai. LX, 22]. Multiplicationem autem et benedictionem liberorum non accipiamus carnaliter: alioquin Elias et Elisaeus et Ieremias et Baptista Ioannes (quo maior inter natos mulierum non fuit) [Matth. XI] hac benedictione caruerunt, sed illam qua vocantur ad fidem multitudines nationum.
24 Denique sequitur: Seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei. Seminati sunt in populis, qui Domini audiere sermonem: Euntes, docete omnes gentes [Matt. XXVIII, 19]. Et in alio loco: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat in aeternum [Ioan. XV, 16]. Cumque apostoli fuerint in populis seminati, gentes et populi longe positi recordabuntur mei, illo prophetico huic sententiae congruente: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae.
25 Et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium [Ps. XXI, 28, 29]. Quodque dicitur: De longe recordabuntur mei, illi simile est: Qui longe estis, recordamini Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum [Ier. XXXI]. Longe fuit omnis gentium multitudo; sed recordata est Dei, quia ex uno omnes parente generamur. Cumque apostolis in cunctis gentibus seminatis, gentes longe positae Dei fuerint recordatae, vivent cum filiis suis, ut qui prius infidelitate mortui erant, fide vivere incipiant.
26 Isti sunt filii, quos Paulus nutrivit in Evangelio, scribens ad Corinthios: Lac vobis potum dedi [I Cor. III, 2]. Et Petrus in dispersione scribit fidelibus, qui renati erant: Non ex semine corruptibili, sed incorruptibili, per sermonem viventis Dei, et permanentis, sicut modo generati parvuli, ut rationabile lac concupiscerent et in ipso crescerent in salutem [I Pet. I]. Ad hos filios scribebat et evangelista Ioannes: Filioli, custodite vos ab idolis [I Ioan. V, 21]. Et reducam, inquit, eos de terra Aegypti, et de Assyriis congregabo eos.
27 De terra Aegypti, in qua imperabat rex Pharao, qui quondam gloriabundus aiebat: Mea sunt flumina, et ego feci ea [Ezech. XXIX, 3]. Et de terra Assur, quam tenebat rex Assyrius, sensus magnus, qui et ipse dicebat: Super sidera coeli ponam thronum meum, et ero similis Altissimo [Isai. XIV, 13]. Cum autem de tenebris Aegypti et de tribulatione mundi, et de potestate Assyrii, qui interpretatur arguens atque convincens (ipse est enim inimicus et ultor), nationes Dominus congregarit, inducet eos in terram Galaad, et Libani.
28 Galaad in linguam nostram vertitur, testimonium transmigrationis, quando de carnalibus transimus ad spiritualia, de parte venimus ad totum: terrena relinquimus, et ad coelestia transmigramus: Libanus autem interpretatur λευκασμὸς, id est, dealbatio. Adducimur itaque de tenebris Aegypti, ut postquam transierimus et migraverimus a mundo, dealbemur in Domino, et dicatur de nobis: Quae est ista quae ascendit dealbata [Cant. VIII, 6]? Alii iuxta Graeci sermonis ambiguitatem, qua et mons Phoenicis et thus Libanus dicitur, nunc Libanum thus interpretantur, et ex thure significari putant Deum, ut postquam de terra transierimus ad coelum, impleatur in nobis oratio Salvatoris: Pater, da eis ut sint in nobis unum, sicut ego et tu unum sumus [Ioan. XVII, 22]. Unde et sponsa in Cantico dicit ad sponsum: Odor vestimentorum tuorum, sicut odor Libani [Cant. IV, 11]. Cumque induxerit nos in terram Galaad et Libani, non invenietur nobis locus, ut nequaquam terrae stringamur angustiis; sed coelorum latitudine [Al. altitudine] perfruamur.
29 (Vers. 11, 12.) Et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus: et confundentur omnia profunda fluminis: et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet. Confortabo eos in Domino: Et in nomine eius ambulabunt, dicit Dominus. LXX: Et pertransibunt in mari angusto: et percutient in mari fluctus, et siccabuntur omnia profunda fluviorum: et auferetur universa iniuria Assyriorum, et sceptrum Aegypti tolletur.
30 Et confortabo eos in Domino Deo suo, et in nomine eius gloriabuntur, dicit Dominus. Narrant Hebraei captivum populum Iudaeorum, non solum in Medos et Persas, sed in Bosphorum quoque et septentrionalem plagam ab Assyriis atque Chaldaeis esse translatum, et postea eos ex parte revocatos, Dei [Regin. ms., Dei ad eos se convertente clementia.] eos ad se convertente clementia; et hoc esse quod nunc dicitur: Transibunt in mari angusto. Propontidis angustias, quae Chalcedonem, et quondam Bizantium brevi freto dividunt.
31 Et percutiet, inquit, Dominus (vadens ante populum suum) maris fluctus, et confundentur omnia profunda fluviorum, ut olim factum est, Iordane siccato (Iosue III), et mare Rubrum transgressus est populus in deserto [Exod. XXIV]. Cumque fuerit de captivitatis profundo et malorum amaritudine liberatus, humiliabitur Assur, et Aegypti imperium recedet ab eis.
32 Et confortabuntur in Domino, et in nomine illius ambulabunt in terra Israel, dicit Dominus. Haec ut ab Hebraeis nobis tradita sunt, nostrae linguae hominibus expressimus, fidem dictorum ad eos a quibus sunt dicta referentes. Caeterum nos qui Christi censemur nomine, occidentem relinquimus litteram, et sequimur spiritum vivificantem, immo spiritualia spiritualibus comparantes, non Bosphorum et siccitatem rursum maris et arentia fluenta Iordanis, quae fabularum similia sunt, sed dignam in servos suos Dei clementiam quaerimus, quo praeeunte, et nobis aperiente viam, transimus maris fretum, sive angustum mare, quod peccatoribus latissimum est: Lata enim et spatiosa via quae ducit ad mortem: arcta et angusta quae ducit ad vitam [Matth. VII, 13]. De hoc mari et in Psalmis legimus: Qui descendunt in mare navibus, facientes operationem in aquis multis, ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo [Ps. CVI, 22]. In hoc mare saeculi, in quo sanctorum numerus coarctatur, et in tribulatione positus est, descenderunt apostoli, et primus Dominus, ut nos de amaris fluctibus liberaret [Marc. IV]. In hoc mare sagena Evangelii mittitur [Matth. XIII], quae testimoniis texta est Scripturarum, ut pisces multos et obrutos mundi huius gurgitibus, in auram extrahat liberam, ut possint laudes Deo canere.
33 Hi sunt qui descenderunt in mare, et in Ecclesiarum navibus faciunt opera multa, et Dei cernunt mirabilia in profundo divitiarum sapientiae et scientiae eius [I Cor. II]; et in Spiritu sancto qui scrutatur etiam alta Dei, quibus Dominus loquitur: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum [Matth. IV, 19]. De his piscatoribus qui descendunt in mare, et sunt in navibus, Isaias quoque vaticinatur: Volabunt in navibus alienigenarum, et mare pariter depraedabuntur [Isai. XI, 14]. In Ecclesiis enim de numero gentium congregatis, toto apostoli orbe volitarunt, ut depraedarentur mare, et draconis spolia tollerent, qui regnabat in mari, et de quo scriptum est: Hoc mare magnum et spatiosum manibus: illic reptilia, quorum non est numerus: animalia pusilla cum magnis, illic naves pertransibunt: Draco iste quem formasti ad illudendum ei [Psal. CIII, 25, 26]. Latum et spatiosum mare est parvis et magnis animantibus, quae cum dracone versantur, et quorum non est numerus.
34 Qui autem super mare sunt, et ipso mari volitant in navibus, audient cum Salvatore: Tu dominaris potestati maris: motum fluctuum eius tu mitigas [Ps. LXXXVIII, 10]. Cumque transierint in maris freto, et fluctus eius suo conculcaverint pede, confundentur omnia profunda fluminis, de quo scriptum est: Qui convertit mare in aridam, in flumine pertransibunt pede [Psal. LXV, 6], ut humilietur iniuria, sive superbia Assur, et Aegypti a sanctis atque credentibus recedat imperium, et qui liberati sunt, confortentur in Domino, et dicant: Fortitudo mea, et laudatio mea, Dominus [Ps. CXVII, 14]. Et iterum: Diligam te, Domine, fortitudo mea [Psal. XVII, 1]. Et cum Ieremia: Fortitudo mea, et auxilium meum, et refugium meum, Domine Deus meus [Ierem. XVI, 19]. Unde et Apostolus, in quo Christus loquebatur, aiebat: Omnia possum in eo qui me confortat [Phil. IV, 13]. Et non solum confortabuntur in Domino, sed et gloriabuntur in eo et dicent: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 14]. Et: Qui gloriatur, in Domino glorietur [I Cor. I, 31]. Et in alio loco: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur qui gloriatur: intelligere et scire Dominum, et facere misericordiam et iudicium in medio terrae [Ierem. IX, 23, 24]. Verum quia in Hebraico scriptum est: Et in nomine eius ambulabunt, sic intelligendum est: quod in nomine Christi ambulent Christiani, et scribatur in calculis eorum nomen novum, et sub tanti nominis dignitate ambulent cum Domino, sicut ambulavit Enoch, et placuit Deo, et translatus est [Genes. V].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Zachariam, , IX <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 10