monumenta.ch > Hieronymus > 9
Hieronymus, in Zachariam, , VIII <<<     >>> X

Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 2, Caput IX

1 (Vers. 1.) Onus verbi Domini in terra Adrach, et Damasci requiei eius: quia Domini est oculus hominis, et omnium tribuum Israel. LXX: Assumptio verbi Domini in terra Adrach [Al. Sedrach] et Damasci sacrificii eius, quia Dominus respicit homines, et omnes tribus Israel. Omnis haec Visio sive pondus et onus verbi Domini, ut interpretatus est Aquila, ad vocationem gentium, et exstructionem Ecclesiae pertinet.
2 Et est ordo verborum: Assumptio verbi Domini, acuti in peccatores, mollis in iustos: ADRACH quippe hoc resonat ex duobus integris nomen compositum: AD, acutum, RACH, molle, tenerumque significans: et non ut male a quibusdam legitur, Sedrach. Quidam Adrach referunt ad populum Iudaeorum, Damascum ad vocationem gentium. Unde populus, sive assumptio verbi Domini fit in terra Adrach super quam et austeritatem suam Dominus exercuit et clementiam [Isai. XI, 10, sec. LXX]. Austeritatem in eos, qui credere noluerunt: clementiam in illos, qui cum Apostolis sunt reversi. Damascus autem propter requies Domini est, iuxta illud quod scriptum est in Isaia: Et erit requeis eius honor.
3 Siquidem antequam sciret puer eligere bonum aut malum, et vocare patrem et matrem, accepit virtutem Damasci et spolia Samariae [Isai. VIII, 4]. Unde et Damascus in linguam nostram vertitur, sanguinem bibens aut sanguis cilicii, ut prior interpretatio cruentum populum significet; secunda, crudelitati eius poenitentiam copulatam.
4 Quodque sequitur: Quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israel, sic edisserunt: Idcirco templum Dei de utroque populo construendum est, id est, et de terra Adrach, et de Damasco requie eius: quia Domin est, quicumque et de gentibus respicit Deum, et sperat in eum, et de cunctis tribubus Israel: sive, iuxta LXX, quia Dominus aequaliter cunctos homines respicit, et universas tribus Israel.
5 Dicamus et aliter: in terra Adrach onus verbi Domini est, et pondus gravissimum. In Damasco autem victimae eius et sacrificium, quia Dominus et gentium fidem et Circumcisionis perfidiam absque acceptione ulla respicit personarum, et est aequaliter omnium Deus: aliis sententiae suae grave pondus imponens, et in aliorum sede requiescens.
6 Iudaei haec omnia in adventu Christi, quem sibi ultimo tempore repromittunt, dicunt esse complenda, et terra Adrach, et Damascus, et Emath, et Tyrus, et Sidon, et Ascalon, et Gaza, Accaron quoque et Azotus et Philisthiim, potentissimo regi colla submittant, et ei serviant habitanti in Ierusalem: nullusque audeat elevare contra Israel manum, pacatis omnibus per circuitum. Quae nos universa spiritualiter in adventu Domini et in Ecclesia eius transacta convincimus.
7 (Vers. 2 seqq.) Emath quoque in terminis eius, et Tyrus et Sidon: assumpserunt quippe sibi sapientiam valde. Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum. Ecce Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem eius, et haec igne devorabitur. LXX: Emath in finibus eius Tyrus et Sidon: quoniam sapientes fuerunt nimis, et aedificavit Tyrus munitionem suam, et congregavit argentum ut humum, et aurum ut lutum viarum.
8 Propterea Dominus possidebit eam, et percutiet in mari fortitudinem eius, et ipsa in igne concremabitur. [Nomen Emath, quod deerat, utpote contextui necessarium, ex Reginae ms. suffecimus.] Emath, quae interpretatur χόλος, id est, indignatio, ipsa est quae ab Antiocho Ἑπιφανεῖ, Epiphaniae nomen accepit, et nunc Syriae Coeles est civitas.
9 Et haec igitur, et Tyrus et Sidon erunt in terminis Damasci, sive in terminis terrae Adrach, ut credant in Dominum Salvatorem, cui a Patre dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Ps. II, 8]. Huius Tyri filiae, id est, animae Christo credentium, deferent regi munera, ut impleatur quod scriptum est: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus [Ps. XLIV, 13]. Cumque urbs Dei Ecclesia fuerit exstructa, de qua Psalmista decantat: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Ps. LXXXVI, 2], statim sequentur et caetera: Ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum, isti nati sunt ibi [Ps. LVI, 4]. De alienigenis in duobus psalmis dicitur: Mihi alienigenae serviunt, sive subiecti sunt. De Aethiopibus in propheta legimus Sophonia: Trans flumina Aethiopiae inde ferent dona mihi [Soph. III, 10]. Et in Psalmo: Aethiopia praeveniet manus eius Deo [Ps. LXVII, 32]. De Tyro autem Evangelium loquitur: Vae tibi, Chorozaim; vae tibi, Bethsaida; quoniam si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae fuerunt in vobis, olim forsitan in sacco et cinere poenitentiam egissent [Mat. XI, 21]. De Tyri et Sidonis finibus illa mulier Chananaea Syrophoenissa, cuius filia male se habebat a daemonio, occurrit Domino Salvatori [Marc. VII]; et Tyriorum ac Sidoniorum fidei primitias dedicavit, ut quae tempore Christi non crediderant, quia necdum viderant signa atque virtutes, postea viderent per apostolos et crederent, essentque beatitudinis illius compotes, quam Dominus repromittit, dicens: Beatiores qui non viderunt et crediderunt [Ioan. XX, 29]. Tyrus autem et Sidon (quarum altera συνοχὴ, id est, angustia: altera θήρευμα, id est, venatio, interpretatur) intantum sibi sumpsere sapientiam, ut sophismatibus suis et [Victor., et dialecticae retibus et σειρειτῶν (sic) texturis.] dialecticorum retibus et sophistarum texturis, quas munitiones, Scriptura commemorat, proponeret [Non repetit hic Regin. ms. nec Vict. nomen Tyrus.] Tyrus aenigmata Salomoni, id est, regi pacifico, et argentum suum, nitorem videlicet eloquentiae, et aurum, sensuum calliditatem, instar pulveris et luti quod in plateis ac viis est, congregaret, ut regnum idololatriae quod munierat, possideret. Sed adversus has munitiones Apostolus loquitur: Nam arma militiae nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum: cogitationes destruentia, et omnem altitudinem extollentem se adversum scientiam Dei [II Cor. X, 4, 5]. Et sub persona Ninive quae interpretatur ornata, vel pulchra (nihil enim mundo ornatius est), Dei per prophetam contra mundi homines sermo dirigitur: Et tu inebriaris, erisque despecta, et quaeres auxilium ab inimico: omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis: si concussae fuerint, cadent in os comedentis. Et Tyrum igitur et Sidonem Dominus possidebit, cum ante percusserit fortitudinem earum in salsissimo et amarissimo mari huius saeculi, et ne quid in eis pristinae remaneat sapientiae, id est, tumentis stultitiae, per quam sibi imbecillas munitiones, et argentum et aurum luto similia compararunt, igne eas excoquet et mundabit ad purum, de quo Salvator loquitur in Evangelio: Ignem veni mittere super terram, et quam volo, ut ardeat [Luc. XII, 49], iuxta illud quod in Marco scriptum est: Omnis igne salietur [Marc. IX, 48].
10 (Vers. 5 seqq.) Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est spes eius, et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur. Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philistinorum. Et auferam sanguinem eius de ore eius, et abominationes eius de medio dentium eius, et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Iuda, et Accaron quasi Iebusaeus.
11 Et circumdabo domum meam ex his qui mihi militant, euntes, et revertentes, et non transibit super eos ultra exactor: quia nunc vidi in oculis meis. LXX: Videbit Ascalon, et timebit: et Gaza, et dolebit nimis: et Accaron, quoniam confusa est de spe sua, et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
12 Et habitabunt alienigenae in Azoto: et destruam iniuciam alienigenarum, et auferam sanguinem eorum de ore illorum, et abominationes eorum de medio dentium illorum, et remanebunt et isti Deo nostro, et erunt ut χιλίαρχος, id est, tribunus in Iuda: et Accaron sicut Iebusaeus, et ponamin domo mea elevationem, ut nemo pertranseat, sive revertatur, et nequaquam superveniat eis ultra abactor et eminans: quia nunc vidi in oculis meis. Ascalon interpretatur ignis ignobilis, sive ponderata [Al. pondera]: Gaza, fortis, aut imperium: Accaron, sterilis, sive eradicata: Azotus, quae Hebraice dicitur ESDOD, ignis [Confer quae superius observamus ad Sophon. cap. II, col. 699, not.] generans, aut ignis patrui, vel ignis mamillae; Iebusaeus, conculcatam sonat.
13 Nominum expressimus etymologias, ut sensum breviter percurramus. Videns Ascalon et Gaza et Accaron, quod Emath esset in finibus Damasci, et Tyrum et Sidonem, postquam percussae sunt in circuitu, et omne earum fenum, ligna, et stipula incendio conflagravit, possessas esse a Domino, et ipsae timore ac dolore et confusione perterritae, coeperunt sperare meliora.
14 Denique Ascalon, in qua erat prius diabolus, ignis ignobilis, et usque ad mensuram ac pondus venerat peccatorum, pavore contremuit, eo quod habitatores habere desiverit. Et Gaza doluit nimis, agens poenitudinem scelerum pristinorum, quae quondam fortis ac dura fuerat indomabilis, et sibi regnum omnium promittebat, eo quod rex eius et princeps, sermo contrarius et potestas inimici, suum perdidisset imperium.
15 Accaron quoque sterilis, quia absque Lege et notitia Dei filios non habebat, eradicata est, ut audiret illud propheticum: Laetare, sterilis; quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis: quoniam plures filii desertae magis, quam eius quae habet virum [Isai. LIV, I]. Cumque Ascalon et Gaza et Accaron fuerint perterritae, et doluerint, eo quod vel habitatores non habuerint, vel regem perdiderint, vel spes eas [Al. earum] frustrata sit pristina, alienigenae sedebunt in Azoto, ubi ignis generat, quem Dominus misit super terram, et ardere desiderat [Luc. XII]. Ipse enim baptizat in Spiritu sancto et igne [Matth. III], ubi fratruelis et patruus est ἀδελφιδοῦς [Al. gr|ἀδελφίδος]|gr καὶ πατράδελφος, quem in Cantico canticorum sponsa desiderat: ubi ignis mamillae est et largissimi uberis, de quo in eodem Cantico legimus: In medio uberum meorum commorabitur [Cant. I, 12]. Et in Apostolo: Lac vobis potum dedi non escam [I Cor. III, 3]. Pro eo quod iuxta LXX diximus: et habitabunt alienigenae in Azoto, in Hebraeo legitur, habitabit, vel sedebit MAMZER in Azoto, pro quo nos posuimus, et sedebit separator in Azoto. Separatorem Dominum intellige, qui frumentum a paleis separet [Matth. III ] [et XIII], et pisces bonos a piscibus malis, et argentum et aurum a sordibus scoriaque discernat.
16 Cumque hoc fecerit, promittit et caetera: Disperdam iniuriam, vel superbiam Philisthinorum. Pro quibus LXX alienigenas transtulerunt. Philisthiim interpretantur in lingua nostra, cadentes poculo: quod de calice biberint Babylonis, et inebriati corruerint. Hi itaque tempore vocationis gentium et adventus Christi non habebunt superbiam, sed humilem et mansuetum sequentur Iesum.
17 Et auferet de ore eorum sanguinem, verba blasphemiae et abominationes, idolorum cultum, et esum eorum quae immolata sunt idolis, de medio dentium eorum: ut postquam haec ablata fuerint, ipsi Philistiim, hoc est, alienigenae relinquantur Domino, et sit dux in Iuda, id est, in populo Dominum confitente, ut prior populus qui erat in capite, vertatur in caudam, et novissimus qui erat in cauda, in caput transeat; et Accaron sterilis quondam, et idcirco, eradicata, sit quasi Iebus, id est, quasi Ierusalem.
18 Haec enim civitas tribus nominibus appellatur, Iebus, Salem et Ierusalem. Et circumdabo, inquit, domum meam, hoc est, Ecclesiam, ex his qui militant mihi, id est, ex his qui mihi serviunt in variis ministeriis, et ad meum imperium huc illucque discurrunt, euntes et revertentes. Sive: Circumdabo domum meam angelorum praesidio, de quibus et in alio loco scriptum est: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos [Ps. XXXIII, 8]: ut non sit qui vadai et revertatur, hoc est, qui insidias meo populo moliatur. Nec transibit super eum ultra exactor, de quo dicit Isaias: Cessavit exactor [Is. XIV, 5]: vel certe, ἐξελαύνων, id est, foras educens, et vinctos in captivitatem trahens: quia oculis suis, quos prophetas et omnes sanctos intelligere possumus, vidit Dominus vocationem gentium et Ecclesiae securitatem.
19 Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem: Ecce rex tuus veniet tibi, iustus et salvator: ipse pauper et ascendens super asinam, et super pullum filium asinae. Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et dissipabitur arcus belli, et loquetur pacem gentibus, et potestas eius a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae. LXX: Gaude vehementer, filia Sion; praedica, filia Ierusalem: Ecce rex tuus veniet tibi iustus, et salvans, ipse mansuetus et ascendens super subiugalem et pullum novum, et disperdet quadrigas ex Ephraim, et equum de Ierusalem, et disperdet arcus pugnantium et multitudinem, et pacem ex gentibus, et dominabitur [Regin. ms., dominabitur aquis usque ad mare, et flumina exitus terrae, iuxta Graecum in plerisque exemplaribus, καὶ κατάρξει ὑδάτων ἕως θαλάσσης, καὶ ποταμῶν διεκβολὰς γῆς.] ab aquis usque ad mare, et a fluminibus usque ad exitus terrae. Hanc prophetiam Evangelistae scribunt esse completam, quando Dominus ingressus est Ierusalem, sedens super asinam et pullum asinae, et puerorum cum palmarum ramis occurrit turba, clamantium: Benedictus qui venit in nomine Domini: hosanna in excelsis [Mat. XXI]; et increpantibus Pharisaeis, cur non corriperet clamantes pueros, respondit: Non legistis: Ex ore infantium et lactentium parfecisti laudem [Ps. VIII, 3]? Exsultat ergo Sion et iubilat Ierusalem, una atque eadem civitas (Sion enim arx est Ierusalem) quia venit ei rex suus, qui omnium prophetarum vaticiniis repromissus est: Iustus et ipse, Salvator, id est, Iesus, sicut angelus interpretatus est, loquens ad Virginem: Et vocabitur Iesus, quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis suis [Al. eorum] [Mat. I, 21]. Pauper quoque, sive, ut LXX transtulerunt, mansuetus, qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est, et dicit in Evangelio: Discite a me, quoniam mansuetus sum, et humilis corde [Mat. XI, 29]. Et, ascendens super asinam subiugalem, sive super pullum novum, utrumque videlicet populum, Circumcisionis et Praeputii, quorum prior gravissimum Legis portaverat iugum, sicut in Actis apostolorum scriptum est: Nec nos, nec patres nostri potuerunt portare grave Legis iugum [Act. XV]. Unde et Paulus scribit ad Galatas qui circumcidi volebant: State, et nolite iterum iugo servitutis contineri [Galat. V, 1]. Pullus autem novus, gentilium multitudo, frena non habens Legis, nec rectus ab aliquo, sed semper in praecipitiis et in voraginibus idololatriae elisus atque confractus, Domini sessione didicit ambulare et rectam viam ingredi.
20 Et disperdam, inquit, quadrigam ex Ephraim. Adhuc ex Dei Patris persona dicitur, quod quadriga, sive currus, ex Ephraim pereat, et equus de Ierusalem. Et interim secundum litteram haec loquitur: Non erunt praelia, omnibus Christi adventu et nativitate pacatis. Porro secundum altiorem intelligentiam, Ephraim refertur ad haeresum multitudinem, quae interpretatur καρποφορία, id est, ubertas et frugum abundantia, de quibus scriptum est in septuagesimo septimo psalmo: Filii Ephraim intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. De his quadrigis et curribus [Al. aurigis] legimus: Hi in curribus et hi in equis, nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus: ipsi obligati sunt et ceciderunt, nos autem surreximus et erecti sumus [Ps. XIX, 8, 9]. Equus qui disperditur de Ierusalem, ille est de quo legimus: Fallax equus in salutem [Ps. XXXII, 17], Et in Ieremia, qui luxuriae vacabant et libidini, audiunt: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat [Ier. V, 8]. Unde revocantur ad poenitudinem, dicente Psalmographo: Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus [Ps. XXXI, 9]. Cumque disperdiderit Deus currus Ephraim et equum de Ierusalem, qui de istiusmodi equis et curribus fuerint liberati; transferentur in Domini servitutem, et efficientur Cherubim, et de ipsis dicetur: Currus Dei decem millium multiplex, millia loetantium [Ps. LXVII, 18]. Et: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, proxima mea [Cant. I, 8]. Et: [Refigit Victor. ad Graec. textum, et Latinam editionem, Ascendes super equos tuos, etc.] Ascende equos, et equitatio tua salus [Abac. III, 8]. Dissipabitur arcus belli, ut non mittantur ignita iacula, quae voluptuosorum possint corda percutere.
21 Et loquetur pacem gentibus, de quibus scriptum est: Ipse erit exspectatio gentium [Gen. XLIX, 10]. Et rursum: Super ipsum gentes sperabunt [Isai. XI]. Et: Potestas eius a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae [Ps. LXXI, 8]. Hoc non est extenuandum per allegoriam; sed credendum vere esse completum, secundum illud quod legimus: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Ps. II, 8]. In septuagesimo quoque primo psalmo sub persona Salomonis et veri pacifici dicitur: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terrae terminos (Vers. 8).
22 (Vers. 11, 12.) Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua: convertimini ad munitionem, vincti spei: hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi. LXX: Et tu in sanguine testamenti emisisti vinctos tuos de lacu qui non habet aquam: sedebitis in munitione vincti congregationis, et pro una die peregrinationis tuae duplicia reddam tibi. Postquam sermo prophetae, immo ipse Deus Pater omnipotens, nuntiavit Sion et Ierusalem quod veniret ad eas rex suus, mitis, et ascendens super asinam subiugalem, et pullum asinae, et potestas eius esset futura a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad terminos terrae, facit apostropham ad ipsum Christum, de quo vaticinium est, et loquitur: Tu quoque in sanguine testamenti, sive pacti tui, emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Quod ita intelligitur: In sanguine passionis tuae eos qui vincti in carcere tenebantur inferni, in quo non est ulla misericordia, tua clementia liberasti.
23 Denique postquam Dominus resurrexit, hi qui peccatis Adam, sive, ut quidam volunt, erroris inoliti, ac mortis vinculis tenebantur, resurrexerunt cum eo, et apparuerunt in sancta civitate. De hoc sanguine testamenti, et ipse futuram indicans passionem, ad discipulos loquebatur: Accipite, et bibite ex hoc omnes: hic est enim catix novi testamenti in sanguine meo [Matth. XXVI, 27, 28]. In huius praefigurationem lacus qui non habet aquas, et Ioseph a fratribus missus est in [Voces, in lacam, non habet Regin. ms. qui et Eleanan pro Banaias, paulo post praefert.] lacum [Gen. XXXVII]: et Daniel [Dan. VI] et Ieremias a Chaldaeis et populo Iudaeorum: Banaias quoque tempore nivis et frigoris descendit in lacum, ut ibi leonem interficeret [II Reg. XXIII, 20]. Ieremias autem non in aquam laci; sed in lutum coenumque laci demergitur, quod posset suffocare magis quam refrigerare sitientem [Ierem. XXXVII ] [et XXXVIII]. Unde in psalmo scribitur: Infixus sum in limum profundi, et non est substantia [Ps. LXVIII]. In hoc lacu inferni morabatur dives ille quondam purpuratus, cuius lingua magniloqua poenarum exurebatur incendiis, et intantum non habebat ulla aquarum refrigeria, ut extremi digiti pauperis tincti in aqua refrigerium postularet [Luc. XVI]. Rursumque ad ipsos qui vincti erant, et Christi misericordia liberandi sermo dirigitur: Convertimini ad munitionem, vincti spei. Et est sensus: Qui nunc vincti estis et immiti atque terribili inferno tenemini, qui solutionem vinculorum in Christi speratis adventu, convertimini ad munitionem, sive sedebitis in munitione, de qua scriptum est: Munimentum sancti timor Domini; ut possitis discere: Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum, ut salvum me facias [Ps. LXX, 3], et de vobis quoque propheta commemoret: Ecce civitas firma, salutare nostrum ponet murum et antemurale [Isai. XXVI, 1]. Hanc autem munitionem ad quam Deus cohortatur vinctos spei, sive vinctos sperantes Ecclesiae, non aliam debemus accipere nisi habitationem paradisi, in quam primus cum Domino latro ingressus est [Luc. XXIII]: et idcirco per Zachariam provocantur ad munitionem, quia iam tunc et ex illo tempore Dominus promittebat, ut pro brevi tribulatione, aeterna reciperent praemia.
24 Sive, ut in LXX legitur: pro una die peregrinationis tuae, duplicia reddam tibi. Ad comparationem enim aeternitatis, omne quod patimur in mundo una dies appellanda est, non habitationis, sed peregrinationis: quia advenae sumus et peregrini sicut omnes patres nostri. Nam in praesenti momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus quae videntur, sed quae non videntur [II Cor. 4]. Quae enim videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna.
25 (Vers. 13.) Quoniam extendi mihi Iudam, quasi arcum implevi Ephraim, et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia, et ponam te quasi gladium fortium. LXX: Quoniam tetendi te, Iuda, mihi quasi arcum: implevi Ephraim, et suscitabo filios tuos, Sion. super filios Graecorum, et attrectabo te quasi gladium pugnatoris. Hoc Iudaei ad Machabaeorum tempora referunt. qui vicere Macedonas, et sordidatum templum idololatria post trium et semis annorum spatium mundaverunt.
26 Quodque sequitur: Quasi arcum implevi Ephraim, eos significari aestimant, qui de decem tribubus quae appellantur Israel, venerant sub Ezechia, quibus etiam Iosias regnasse memoratur: ita dumtaxat ut prius testimonium aliter quam nos explanavimus, interpretentur, et dicant: O Christe, quem speramus [Al. sperabamus] esse venturum, et qui regnaturus es in universis terminis terrae: in sanguine testamenti tui quo conspersam Ierusalem, iuxta Ezechielem [Ezech. XVI], in suo sanguine reperisti, et inisti pactum cum Abraham in divisionibus vituli et arietis et hirci; dimisisti populum tuum Israel de captivitate et camino Chaldaeorum, in quibus nulla erat misericordia [Gen. XV]. Propterea et vos, o Israelitae, qui vincti eratis, et sperabatis in Domino, revertimini ad minitissimam Ierusalem: quoniam hodie vobis habetis Dominum pollicentem, quod pro brevi captivitatis iniuria, duplicata omnia recipiatis, sicut recepisse legimus et Iob (Iob XLII). Iuxta tropologiam hic locus explanari sic potest: Extenditur Iudas in arcu, cum Dominus atque Salvator a Patre in hunc mundum mittitur, qui ipse est et arcus, et sagittarius et sagitta.
27 Arcus, ut in praesenti loco. Sagittarius, ut in quadragesimo quarto psalmo: Sagittae tuae acutae potentissimae [Psal. XLIV, 6], quibus [Al. qui] cum fuerit vulneratus, dicit: Vulneratus charitate ego sum [Cant. II, 5]. Sagitta vero, ipse est qui loquitur per Isaiam: Posuit me sicut sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me [Isai. XLIX, 2]. Sagitta electa, verbum Dei est; pharetra in qua sagitta absconditur, dispensatio carnis assumptae.
28 Hac impletur Ephraim, ut cum armatus fuerit et paratus ad bellum, et ipse cum gentibus sagitis Domini vulneretur, ex cuius tribu primus populum scidit Ieroboam [III Reg. 12], quem in haereticorum persona accipi, Osce propheta plenius demonstrat [Ose. V ] [et VI], et quod supra diximus: Filii Ephraim, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli [Ps. LXXVII, 9]. Suscitante enim Domino filios Sion, hoc est, filios Ecclesiae, et contrariorum dogmatum magistri, et philosophorum omnis assertio, atque argumenta gentilium destruentur, quia ipse Dominus gladius fortium est, de quo dicitur: Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime. Specie tua et pulchritudine tua, intende, prospere procede et regna; propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua [Ibid. XLIV, 4 et seqq.]. Hoc gladio Aethiopes vulnerantur, de quibus scriptum est: Et vos, Aethiopes, vulnerati meo gladio eritis [Soph. II, 12], qui postquam Christi gladio fuerint vulnerati, deponent tetrum colorem, et exsultantes loquentur: Erit splendor Domini Dei nostri super nos [Ps. LXXXIX, 17]: quod et David sibi post poenitentiam repromittit: Lavabis me, et super nivem dealbabor [Ibid., L, 9]. Iste est gladius de quo scribit Apostolus: Vivens sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus.
29 (Vers. 14.) Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius, et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine Austri. Dominus exercituum proteget eos. LXX: Et Dominus Deus super ipsos apparebit; et egredietur sicut fulgur sagitta eius: et Dominus Deus [In Graeco Deus, in Regin. ms. omnipotens desideratur.] omnipotens sonabit in tuba, et ibit in commotione terroris sui.
30 Dominus omnipotens proteget eos. Et hunc locum ad Machabaeorum referunt tempora quod illis contra Antiochum dimicantibus atque vincentibus, Domini fuerit pugna atque victoria, qui egressus sit fortis ad praelium, et instar fulguris illius potentia apparuerit victisque adversariis, et turbinis morte dispersis, protexerit populum Iudaeorum. Nos autem referemus cuncta ad intelligentiam Salvatoris, de quo supra dictum est: Extendi mihi Iudam quasi arcum. Quo extenso, et haereticis atque gentilibus a Sion filiis interfectis, apparebit gloria Domini, et egredietur ut fulgur iaculum eius, de quo fulgure et in Abacuc legimus: In luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis hastae tuae [Abac. III, 11]. Quod fulgur et splendor alio vocabulo tuba appellatur et clangor, ut cum sanctus clamor [Al. clangor] insonuerit, dicat qui prius surdis auribus fuerat: Disciplina Domini aperuit mihi aures, et dedit mihi aurem ad audiendum. Quodque sequitur: Et vadet in turbine Austri, sive vadet in motu comminationis suae. Ideo comminatur, et dicit, se illaturum esse supplicia, ut poenitentium misereatur.
31 Denique iungit et dicit: Dominus omnipotens proteget eos, quos prius sua comminatione terruerat. Legamus historiam Ninivitarum.
32 (Vers. 15, 16.) Et devorabunt et subiicient lapidibus fundae: et bibentes inebriabuntur quasi vino [Vulg. a vino], et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris, et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram eius. LXX: Et consument eos, et obruent in lapidibus fundae, et bibent sanguinem eorum sicut vinum, et implebunt sicut phialas altare, et salvabit eos Dominus in die illa sicut oves populum suum, quia lapides sancti volventur super terram eius. Pro eo quod nos diximus, elevabuntur, et in Hebraico scriptum est METHNOSASOTH, potest interpretari vagantes, sive fugientes. Protectis filiis Sion, et Domino canente, et vadente in turbine contra adversarios eorum, tanta erit ruina Graecorum, ut non dicam gladiis, sed iactu lapidum et fundarum rotatibus opprimantur, ita ut praedae sint et devorationi inimicis suis. Tunc bibentes inebriabuntur quasi vino. Non hi qui caesi sunt, ebrii erunt sanguine suo; sed hi qui vicerint quasi ebrii cum desperatione pugnabunt, et placebunt Domino quasi altaris cornua, eiusque libatio. Hoc enim intelligitur in phialis, quibus super altare liba funduntur.
33 Salvabit quoque Dominus eos sicut oves et gregem populi sui: non enim ut armatus exercitus et instructus arte bellandi adversum Macedones dimicabit; sed veniet quasi grex paratus ad mortem, et Domino auxiliante, superabit. Et lapides sancti qui oppressi fuerint (lapides autem vocat, propter duritiam tribulationum et animi fortitudinem) elevabuntur de humilitate sua, et erunt in terra illius gloriosi.
34 Aliter: Lapides sancti eius de genere sacerdotali per diversa fugientes, illo tribuente victoriam consequentur, dicamus et iuxta anagogen, immo explanemus prophetiam multis obscuritatibus involutam. Filii Sion protecti a Domino suo, devorabunt adversarios suos, quos intelligimus filios Graeciae. Et subiicient lapidibus fundae, comminationibus Scripturarum, de adversariis suis subiectos humilesque facientes: nihil enim ita percutit, ut exemplum de Scripturis sanctis, et testimonium rotatu oris emissum. Quod autem in LXX dicitur: Et bibent sanguinem eorum quasi vinum, in Hebraeo non ita legimus; sed bibentes inebriabuntur quasi vino, ut audiant illud de Cantico canticorum: Bibite, amici, et inebriamini [Cant. V, 1]. Et ita placebit eorum ebrietas, quasi altaris sacrificium; et quasi cornua, sive anguli altaris. Salvabit quoque eos Dominus, quasi gregem populi sui, quia lapides sancti volventur super terram eius, qui tantum erunt leves et in sublime nitentes, ut non praestolentur aedificantium manus, sed ipsi festinent imponi super fundamentum Christi, et contineri angulari lapide, de quibus et Petrus apostolus loquitur: Sicut lapides vivi superaedificamini in domum spiritualem, et sacerdotium sanctum, offerentes spirituales victimas, placentes Deo [I Petr. I, 5]. Isti sunt lapides qui clamabunt, si tacuerit populus Iudaeorum [Luc. XIX], et volventur quamdiu in corpore fuerint super terram, quia aggravat terrena habitatio sensum multa curantem [Sapien. IX], et in carne positus Sanctus loquitur: Quis dabit mihi pennas sicut columbae [Ps. LIV, 7]? qui quantum in se est, conatur et volvitur; et erigitur ad summa, sed carnis fragilitate retinetur.
35 Terra autem illa est super quam volvuntur lapides, de qua legimus: Cantate Domino, omnis terra [Ps. XCV, 1]. Et: Omnis terra adoret te, et psallat tibi [Ps. LXV, 4].
36 (Vers. 17.) Quid enim bonum eius est, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines? LXX: Quia si quid optimum illius, et si quid bonum ab eo, frumentum iuvenibus et vinum boni odoris ad virgines. Ideo, inquiunt, Machabaei huc illucque fugientes, Domino auxiliante, superabunt, ut, eiectis Macedonibus de terra Israel, mundetur templum, Legis praecepta serventur, et eruditio Scripturarum rursum germinet virgines, id est, populos credentium in unum Deum, qui prius idololatriae fuerant cultibus constuprati.
37 In frumento electorum, id est, BAURIM, non iuvenes, ut Septuaginta transtulerunt; sed electos et eruditos viros intelligi volunt, qui frumentum, id est. Legem Dei comedere mereantur. Pro vino, quod Hebraice dicitur THIROS, Aquila οἰνίαν interpretatus est: quod et ipsum ad ubertatem vindemiae referri potest. Haec Iudaei aestimant. Caeterum nos frumentum electorum, sive iuvenum, et vinum germinans virgines, sive vinum boni odoris ad virgines, intelligimus Dominum Salvatorem, qui loquitur in Evangelio: Nisi granum tritici cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum permanet: sin autem moriatur, maiores fructus affert [Ioan. XII, 24]. De hoc tritico efficitur ille panis, qui de coelo descendit, et qui confirmat cor hominis [Ps. CIII]. Hunc panem comedunt, qui in Christo robusti sunt, et ad quos Ioannes Evangelista loquitur: Scribo vobis, iuvenes, quia sermo Dei in vobis [Al. nobis] manet, et fortes estis, et vicistis malignum [I Ioan. II, 14]. Qui frumentum est electorum, sive iuvenum, ipse est et vinum quod laetificat cor hominis, et bibitur ab his virginibus, quae sunt sanctae et corpore et spiritu, ut inebriatae atque gaudentes, sequantur Ecclesiam, et dicatur de eis: Adducentur regi virgines post eam, proximae eius afferentur tibi: afferentur in laetitia et exsultatione [Ps. XLIV, 15, 16]. Quomodo enim laetitiam non habebunt, quae inebriatae poculo Salvatoris generantur in virgines, et audent dicere: Introducite me in cellulam vini, confortate me in unguentis [Cant. II, 4]? Vinum hoc boni odoris est, unde in eodem carmine dicitur: Potabis me de vino unguentarii, de rivis malogranatorum [Al. gnatorum] tuorum [Ibidem]. Hoc vino inebriati sunt qui sequuntur Agnum Dei quocumque vadit, vestiti candidis vestibus; quia se cum mulieribus non coinquinaverunt: virgines enim permanserunt [Apoc. XIV].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Zachariam, , VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Hieronymus > 9