Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 2, Caput VIII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est verbum Domini exercituum, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Haec dicit Dominus exercituum: Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Ierusalem: et vocabitur Ierusalem, civitas veritatis; et mons Domini exercituum, mons sanctificatus. LXX: Et factus est sermo Domini omnipotentis, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: Zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, et furore maximo zelatus sum eam. |
2 | Haec dicit Dominus omnipotens: Revertar ad Sion, et habitabo in medio Ierusalem: et vocabitur Ierusalem civitas vera, et mons Domini omnipotentis, mons sanctus. Quod Dominus Ierusalem, id est, Israeliticum populum in solitudine instar uxoris acceperit, et iacentem in idololatriae sanguine, operuerit pallio suo, et amore coluerit maritali, in Ezechiele [Ezech. XVI] plenius discimus, quae postea similam comedens, et mel, et oleum, et vestibus ornata pulcherrimis, et habens ex largitate viri omnia ornamenta gemmarum, fornicata est cum Assyriis atque Chaldaeis, et audivit a Domino: Sicut despicit uxor virum suum, sic despexit me domus Israel [Ierem. III]. Captivitati autem tradita et illusa ab amatoribus suis, et pristino decore nudata, postquam divaricavit pedes suos omni transeunti, et polluta est usque ad verticem, memor pristinae felicitatis ingemit: Revertar ad virum meum priorem: quia melius mihi erat tunc quam nunc (Osee II, 7). Quam ille suscipiens et rursum habens in coniugio, cui prius dixerat: Non irascar tibi, et zelus meus recessit a te [Ezech. XVI], nunc loquitur: Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam. Quantum prius indignatus sum, quod a multis amatoribus deturpata est, et maculavit torum meum: unde, et tradidi eam amatoribus suis, nequaquam ut sub marito adulteram, sed ut scortum et vile mancipium, et in lupanaribus prostitutam: tanto nunc amplius ad eam reversus sum; quia egit poenitentiam, et aedificavit templum meum in quo habitabo in medio illius. |
3 | Et vocabitur civitas veritatis, quae antea dicebatur urbs mendacii, de qua et in Isaia scriptum est: Veritas dormivit [Al. dormitavit] in ea: nunc autem homicidae [Isai. II, 21]. Vocabitur autem et mons Domini omnipotentis, mons sanctificatus, in quo templo instaurato, immolantur victimae, caeremoniarum ordo servatur. Haec iuxta historiam. |
4 | Caeterum nulli dubium est, Sion et Ierusalem, speculam et visionem pacis, posse accipi animas fidelium, quibus cum peccaverint, iratus Dominus tradit eas captivitati, ut quae Deum per bona prosperaque non senserant, per mala sentiant et adversa. Cumque egerint poenitentiam, revertetur Dominus ad Sion, et habitabit in medio Ierusalem, quam unam atque eamdem intelligimus civitatem, et in quibus ante regnabant vitiorum peccatorumque mendacia, postea Christus veritas commorabitur. Et mons Domini exercituum vocabitur mons sanctus, de quo dicitur: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion [Ps. CXLII, 1]. Et: Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri in monte sancto suo [Ps. XLVII, 1]. De quo Isaias Michaeasque clamitant: In novissimo dierum erit mons Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles, et fluent ad eum omnes populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et ad domum Dei Iacob [Isai. II, 2, 3] [Mich. IV, 1, 2]. De hoc monte, et de hac civitate, et apostolus Paulus (si tamen in suscipienda Epistola, Graecorum auctoritatem Latina lingua non respuit) sacrata oratione disputans ait: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et multorum angelorum millia, et Ecclesiam primitivorum, qui scripti sunt in coelis [Heb. XII, 22]. |
5 | (Vers. 4, 5.) Haec dicit Dominus exercituum. Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Ierusalem, et viri baculus in manu eius prae multitudine dierum. Et plateae civitatis complebuntur infantibus, et puellis, ludentibus in plateis eius. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem, unusquisque in manu virgam suam retinens, prae multitudine dierum: et plateae civitatis replebuntur pueris et puellis, ludentibus in plateis eius. Tanta, inquit, erit, reverso me in Sion, et habitante in medio Ierusalem, rerum omnium prosperitas, et bellorum quies atque tranquillitas, ut nullo hoste remanente, usque ad ultimam aetatem in utroque sexu senilis aetas perveniat, et trementes artus baculo regente sustentent. |
6 | Plateae quoque civitatis impleantur pueris puellisque ludentibus. Hoc autem fieri solet, quando securitas et profunda pax urbium est, ut gaudium civitatum, lusibus et choreis [Al. choris] aetas lasciva concelebret. Quod si referimus ad Ecclesiam, de qua dicitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei [Ps. LXXXIX, 2]: Et: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum altissimus: Deus in medio eius non commovebitur [Ps. XLV, 45], quis poterit ambigere plateas Ecclesiae, esse virtutes, in quibus sapientia agit fiducialiter et in murorum summitatibus praedicatur? Unde et ad Dominum Psalmista conclamat: Latum mandatum tuum vehementer [Ps. CXVIII, 96]. In his plateis Dominum Salvatorem sponsa perquirens, loquitur in Cantico canticorum: Consurgam et circuibo civitatem in foro, et in plateis eius, donec inveniam eum quem dilexit anima mea [Cant. III, 2]. Habitabunt igitur, vel sedebunt, senes et anus, de quibus scriptum est (si cui tamen placet librum recipere): Senectus honorabilis, non multi temporis, nec numero annorum aestimabilis [Sap. IV, 8]. Cani autem sunt hominum prudentia, et senectus vita immaculata: de quibus et Dominus loquitur ad Moysen: Constitue tecum septuaginta senes, quos ipse nosti quoniam senes sunt [Num. XI, 16]; quamobrem et ante Abraham nullus appellatus est senex, de quo scriptum legimus: Deficiens Abraham mortuus est: nutritus in senectute bona, senex et plenus dierum (Gen. XXV, 8. Gloria enim senum cani sunt, de quibus dicitur: Cani hominis sapientia eius [Sap. IV, 8]. Hi tenebunt prae dierum multitudine virgas et baculos in manibus suis, et dicent ad discipulos: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in spiritu lenitatis et mansuetudinis [I Cor. IV, 21]? Qui enim de labiis suis profert sapientiam, virga percutit virum excordem. Et e contrario: Qui parcit baculo suo, odit filium suum: qui autem diligenter corripit, diligit [Prov. XIII, 24]. Et non solum senes, sed anus quoque sedebunt in plateis Ierusalem: quas Paulus apostolico ore describens: Honora, inquit. |
7 | viduas quae vere viduae sunt. Et in alio [Al. eodem] loco: Vidua eligatur non minus annorum sexaginta, quae fuit unius viri uxor, in bonis operibus habens testimonium: si educavit liberos, si recepit hospitio, si sanctorum pedes lavit, si in tribulationibus positis ministravit, si omne opus bonum persecuta est [I Tim. V, 3, 9, 10]. Istiusmodi senes et anus sedebunt in plateis Ierusalem, et tenebunt baculos in manibus suis, et plateae civitatis complebuntur pueris et puellis ludentibus. Isti sunt pueri et puellae, senes, et iuvenes, quos Psalmista ad cantandum Domino cohortatur dicens: Iuvenes et virgines, senes cum iunioribus laudent nomen Domini [Ps. CXLVII, 12]. Et Ioannes evangelista atque apostolus: Scribo, inquit, vobis, pueri, quoniam dimittuntur vobis peccata propter nomen Salvatoris: Scribo vobis, patres, quia cognovistis eum qui a principio est [I Ioan. II, 12, 13]. Et de his Salomon in Proverbiis loquitur: Et det innocentibus versutiam: puero autem iuniori sensum, et intelligentiam. Et rursum: Audite, pueri, disciplinam patris, et attendite ut cognoscatis intelligentiam [Prov. I, 4, 8]. De his pueris, virgunculis ac puellis, et quadragesimus quartus psalmus, Adducentur, inquit, regi virgines post eam. Iuxta quod scriptum est: Exsultaverunt et laetatae sunt filiae Iudae in omnibus iudiciis tuis. Domine [Ps. XCVI, 8]. Quae cum audierint ab Apostolo: Gaudete, iterum dico gaudete [Philip. IV, 4], mentis laetitiam gestu corporis indicabunt, et tripudiante saltatu, dicent cum David: Saltabo et ludam in conspectu Domini [II Reg. VI, 22]. |
8 | (Vers. 6.) Haec dicit Dominus exercituum: Si difficile videbitur in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit? dicit Dominus exercituum? LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Si impossibile erit coram reliquiis populi huius in diebus illis: numquid et coram me impossibile erit? dicit Dominus omnipotens. Per singula verba atque sententias quibus Israeli prospera et pro rerum magnitudine pene incredibilia promittuntur, propheta proponit: Haec dicit Dominus omnipotens, alio sermone hoc loquens: Ne putetis mea esse quae spondeo, et quasi homini non credatis: Dei sunt promissa quae replico. |
9 | Supra dixerat, anus et senes in plateis esse sessuros, et pro temporis longitudine baculos manibus retenturos, arctandas plateas hominum multitudine, pueros ac puellas quasi in festis diebus choros ducere, et exstruendam Ierusalem, atque in statum felicitatis pristinae restituendam. Hoc reliquiis populi, quae de captivitate venerant, videbatur incredibile, cernentibus urbem penitus destitutam, murorum ruinas, combustos parietes, manus Babylonias ostentare; idcirco consociat: Si vobis qui estis reliquiae captivi populi, vel difficile vel impossibile videtur esse quod spondeo, ut in diebus illis quibus aedificanda est Ierusalem, tanta felicitas sit: numquid in conspectu Domini aut difficile erit, aut impossibile, qui haec futura meo ore promittit? Quae enim apud homines impossibilia sunt, apud Deum possibilia sunt [Matth. XIX, 26]. Haec persecutionis tempore in Ecclesiis Christi expleta conspeximus, quando in tantam rabiem persecutorum feritas excitata est, ut etiam conciliabula nostra destruerent, divinos libros ignibus traderent, omnes insulae, metalla, carceres, confessorum et martyrum catenatis gregibus implerentur. |
10 | Quis eo tempore crederet rursum Ecclesias construendas ab his ipsis qui ante destruxerant? non quod iidem homines fuerint, sed quod eadem regalis potestas quae prius sedebat in insidiis cum divitibus [Psal. X], et quasi ex senatus-consulto Christi nomen conabatur exstinguere, nunc expensis reipublicae Ecclesiarum basilicas exstruat, et exaltet summa fastigia, ut non solum laquearia et tecta fulgentia auro decoret; sed parietes diversi marmoris vestiat crustis, et divinos libros quos prius tradebat incendio, nunc deauratos et purpuratos, et gemmarum varietate distinctos, in custodiam Romani veneretur status. |
11 | (Vers. 7, 8.) Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, et de terra occasus solis. Et adducam eos, et habitabunt in medio Ierusalem: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in iustitia. LXX similiter. |
12 | Haec Iudaeorum alii dicunt, post Zorobabel et Nehemiam, aedificato templo, et muris civitatis exstructis, et statu Iudaico restituto, a Machabaeis et diversis principibus, qui usque ad Herodem rexere Iudaeam, esse completa. Alii in consummatione mundi sub Christo, quem frustra praestolantur, explenda commemorant. |
13 | Nos autem et illo tempore, id est, post Zorobabel et Nehemiam, dicimus ex parte completa, et quasi in typis et imaginibus praecessisse, quando populus reductus est de captivitate, et habitavit in Ierusalem, et Dei populus appellatus est, et rursum Dominus vocatus est Deus eorum: nequaquam in mendacio et iniquitate, sed in veritate et iustitia. |
14 | Et nunc plenissime sub Domino Salvatore in Ecclesia, id est, in vera Ierusalem promissionem rebus expleri, maxime quia dicitur: Ecce ego salvabo populum meum de terra Orientis, et de terra Occidentis, de quibus et Dominus in Evangello loquebatur: Multi de Oriente et Occidente venient, et accubabunt in regno coelorum cum Abraham, Isaac, et Iacob [Matt. VIII, 11]. Et multo ante Psalmista promiserat, dicens: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. |
15 | Ab ortu solis usque ad occasum, de Sion decor pulchritudinis eius [Psal. XLIX, 1, 2]. Veniet enim ex Sion qui eripiat, et avertat iniquitates a Iacob quando ab Oriente, et Occidente incensum offertur nomini Domini in omni loco, et sacrificium mundum, nequaquam in victimis veteris Testamenti, sed in sanctitate evangelicae puritatis, de quo incenso et alibi legimus: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo [Ps. CXL, 2, 3]. Et quod sit hoc incensum, sequens sermo demonstrat: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Postquam enim de virga Iesse pullulavit, qui dominaretur gentibus, et in ipso gentes sperarunt [Rom. XV], et de Oriente, et de Occidente, tam primus populus quam novissimus in Dominum crediderunt, et factus est grex unus: tunc ad laetitiam omnes provocatae sunt nationes, et concitatae ad gaudium, propheta dicente: Laetamini, gentes, cum populo eius [Ps. XXI, 28]. Iuxta illud quod alibi scriptum est: Recordabuntur et convertentur ad Dominum omnes fines terrae, et adorabunt coram eo universae familiae gentium. Quodque sequitur: In veritate et iustitia, hoc significat, quod veteris Legis umbra discedat, et Evangelii veritas veniat, nequaquam in iustitia Iudaeorum, sed in iustitia Christiana: ipse enim Dominus veritas est atque iustitia, de quo legimus: Veritas de terra orta est, et iustitia de coelo prospexit [Psal. LXXXIV, 12]. Unde et in quarto decimo psalmo, iustitia simul et veritas nominantur: Qui ambulat sine macula et operatur iustitiam, et loquitur veritatem in corde suo. |
16 | (Vers. 9.) Haec dicit Dominus exercituum: Confortentur manus vestrae, qui auditis in diebus his sermones illos per os prophetarum in die quo fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur. Septuaginta pro Domino exercituum, Dominum omnipotentem, caetera similiter transtulerunt. Aedificato templo sub Zorobabel et Iesu (in quarto enim anno Darii regis, quarta die mensis noni, qui appellatur CASLEU, haec universa dicuntur, quando iam templum fuerat exstructum) iidem prophetae Aggaeus et Zacharias, qui ut aedificaretur, et duces et populum fuerant cohortati, nunc cohortantur eos, ut ex priorum veritate his quae in futurum promittuntur, accommodent fidem, et confortent manus suas, nequaquam Medorum impetum et impedire cupientium per circuitum nationum insidias formidantes: et confortentur per os prophetarum ex die quo templi fundamenta sunt iacta, usque ad diem quo superaedificatum est templum, et audiant quae sequuntur. |
17 | Breviter explanamus historiam quidquid de Ierusalem, et de templo dicitur, spiritualiter ad Ecclesiam referentes, in qua confortantur manus per bona opera, et fundantur domus, quando fidei fundamenta iaciuntur, templumque exstruitur, quando multitudo credentium roboratur, et ita vivit, ut templum Dei esse mereatur. |
18 | (Vers. 10.) Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces iumentorum erat, neque introeunti et exeunti erat pax prae tribulatione: et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum. LXX: Quia ante dies illos merces hominum non erit in lucrum, et merces iumentorum non subsistet, et egredienti, et ingredienti non erit pax prae tribulatione: et emittam omnes homines unumquemque ad proximum suum. Septuaginta ad futurum tempus omnia retulerunt, sed melius ad praeteritum, ut in Hebraico habetur, et expositionis veritas approbabit. |
19 | Antequam fundaretur domus Domini, et aedificaretur templum Domini, omnis labor vester irritus fuit. Et tam homines quam iumenta in agricultura, in mercimoniis, operibusque diversis, cassis conatibus frustrabantur: foris adversarii, domi seditio turbabant pacem, et erat ubique iustitium ob bellorum frequentiam, et insidias domesticas, dum nec frater fratri exhibet fidem, et omnis est inimica propinquitas. |
20 | Hunc sensum aliis verbis Aggaeus propheta comprehendens ait: Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra: antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini. Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem: et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti. Percussi vos vento urente et aurigine, et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non erat in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus [Agg. II, 16 seqq.]: quod et in Ecclesia et in unoquoque credentium accipere possumus. |
21 | Siquidem antequam domus Dei in nobis fundamenta iaciantur, et aedificemur templum Deo, et audiamus de Apostolo; Vos estis templum Dei: et Spiritus sanctus habitat in vobis [II Cor. VI, 16], quidquid boni operis habere videbamur [Al. videamur], sive rationales, qui appellantur homines, sive simplices, qui iumenta dicuntur (homines enim et iumenta, inquit, salvos facies, Domine [Ps. XXXV, 7], mercedem non habet apud Deum, et sunt in nobis bella atque discordiae, et ubique tribulatio et sine pace Christi, quam ad Patrem vadens, apostolis dereliquit [Ioan. XIV], impleturque in nobis Domini sententia: Inimici hominis, domestici eius [Mich. VII, 6]. Omnis enim frater supplantatione supplantat; et omnis amicus fraudulenter incedit, et vir fratrem suum deridet, et veritatem non loquitur, didicit lingua eorum loqui mendacium [Ierem. IX, 4]. Quod si convertamur ad Christum, et templum eius efficiamur, statim audiemus Apostolum proclamantem: Unusquisque accipiet propriam mercedem iuxta opus suum [I Cor. III, 8]. |
22 | (Vers. 11, 12.) Nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius, dicit Dominus exercituum; sed semen pacis erit. Vinea dabit fructum suum: et terra dabit germen suum: et coeli dabunt rorem suum: et possidere faciam reliquias populi huius, universa haec. LXX: Et nunc non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius, dicit Dominus omnipotens; sed pacem monstrabo. |
23 | Vinea dabit fructum suum: et terra dabit germina sua: et coelum dabit rorem suum: et possidere faciam reliquias populi mei haec omnia. Priusquam domus Dei fundamenta iacerentur, et aedificaretur templum, merces hominum non erat, nec merces iumentorum, nec prae tribulatione et angustia pax introeuntibus, et exeuntibus, et omnes homines inter se hostili odio dissidebant. |
24 | Nunc autem quia iam domus Domini fundamenta iacta sunt, et templum aedificatum est, nequaquam faciam ut prius feceram his qui de captivitate Babylonia sunt reversi; sed erit ubique pax et gaudium, et ariditatem ac famem pristini temporis futura abundantia compensabit. Vinea enim dabit fructum suum, et torcularia omnia complebuntur, terra laetis segetibus vestietur, et irrigantibus pluviis ac rore nocturno, omnia pullulabunt: universa quae dixi, faciam reliquiis populi mei possidere: quia fundamenta domus Domini iacta sunt, et templum exstructum est. |
25 | Haec eadem et Aggaeus propheta eodem tempore loquitur, qui supra dixerat: Percussi vos vento urente et aurigine et grandine omnia opera manuum vestrarum, postquam templi fundamenta sunt iacta: Ponite, inquit, in corda vestra ex die ista et in futurum, a die vicesimo quarto noni mensis: a die quo fundamenta iacta sunt templi, ponite super cor vestrum. |
26 | Numquid iam semen in germine est: et adhuc vinea et ficus et malogranatum et lignum olivae non floruit? Ex die ista benedicam, et rursum movebo coelum pariter et terram [Agg. II, 18 seqq.]. Dicamus et aliter, coeptam super Ecclesia explanationem sequentes. Priusquam fidem Christi quis recipiat, et in eo Spiritus sancti fundamenta iaciantur, nullus audire poterit, est merces operi tuo. |
27 | Sive ille Iudaeus sit, sive haereticus, sive gentilis: quidquid boni operis fecerit, nisi in nomine Christi fecerit, mercedem sui boni operis non habebit. Videmus haereticorum virgines, philosophorum rigorem, Iudaeorum in escarum varietate observantiam: et tamen dicimus [Al. dicitur], iuxta Aggaeum, quod comedant, et non satientur: bibant, et non inebrientur: operiantur, et non calefiant: et qui mercedes congregat, mittat eas in pertusum sacculum [Agg. I]. Postquam vero fidem Christi receperint, et illi et hi qui in Ecclesia fuerant peccatores, et pro magnitudine delictorum captivitati huius mundi traditi, et Babylonio igne combusti, et audierint Dominum praedicantem: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me: praedicare captivis remissionem, et caecis ut videant: sanare eos qui contrito sunt corde [Isai. LXI, 2], et completum fuerit in eis illud quod per Amos dicitur: Convertam populi mei Israel captivitatem, et aedificabunt civitates dissipatas, et plantabo eos (Amos IX, 14), tunc in diebus illis orietur iustitia et multitudo pacis [Psal. LXXI]. Vinea dabit fructum suum, quae dicit in Evangelio: Ego sum vitis, vos rami. |
28 | Omnem ramum qui manet in me, mundat Pater, ut maiores fructus afferat [Ioan. XV, 8]. Cumque mundati fuerint rami eius, id est, flagella et propagines, et gemmantibus oculis spem futurorum coeperint fructuum polliceri, ut impleatur illud quod scriptum est: Vineae florentes dederunt odorem [Cant. II, 13]: tunc pendentes botros colorabit sol iustitiae, ut missi in torcularia octavi et octogesimi tertii psalmi, qui pro torcularibus inscribuntur, Domini calcentur pede, qui ascendit de Bosor, ut fundat vinum quod laetificat cor hominis. |
29 | Terra quoque dabit germen suum, non arida et petrosa et plena sentium; sed terra bona quae dat centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum [Matth. XIII]: ut qui seminaverint in lacrymis, in gaudio metant [Psal. CXXV]. Sed et coeli dabunt rorem suum, de quibus de decimo octavo Psalmo (Vers. 1) scriptum est: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. De his coelis in Deuteronomii cantico dicitur: Laetamini, coeli cum eo [Deut. XXXII, 43], id est, cum Domino Salvatore, quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui [Rom. VIII], qui loquitur cum Moyse: Exspectetur ut pluvia eloquium meum, et descendant ut ros verba mea [Deut. XXXII, 2]. Resurgent enim qui erant peccatis mortui, et suscitabuntur qui iacebant in sepulcris dealbatis, quae plena sunt ossibus mortuorum, et laetabuntur qui morantur in terra. |
30 | Et quae sit causa laetitiae, sequens sermo demonstrat: Ros enim qui a te est, sanitas eorum est. Et haec omnia, pacem videlicet et vinearum fructum, et terrarum abundantiam, quae coelorum rore succrevit, possidebunt reliquiae populi mei, de quibus Isaias loquitur: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus [Isai. I, 9]. Reliquiae enim secundum electionem gratiae, salvae factae sunt: non ex operibus; alioquin non esset gratia. |
31 | (Vers. 13 seqq.) Et erit, sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iuda, et domus Israel: sic salvabo vos et eritis benedictio: nolite timere, confortentur manus vestrae. Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent me patres vestri, dicit Dominus, et non sum misertus: sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda: nolite timere. LXX: Et erit, sicut eratis in maledictione inter gentes, domus Iuda et domus Israel: sic salvabo vos, et eritis in benedictione: confidite et confortamini in cordibus vestris, quia haec dicit Dominus omnipotens: Sicut cogitavi ut affligerem vos in eo quod me ad iracundiam provocassent patres vestri, dicit Dominus omnipotens, et non me poenituit: sic paratus sum et cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda: confidite. Haec post aedificationem templi futura promittit, ut sicut erant in cunctis gentibus in maledictionem et in sibilum, et in exemplum, domus Iuda, et domus Israel (duae videlicet, et decem tribus), sic cum salvatae fuerint, et reversae in Iudaeam, sint omnium benedictio. |
32 | Nolite, inquit, timere adversarios rebellantes: confidite vera esse quae per me Dominus pollicetur: confortentur manus vestrae: implete opera quae coepistis. Causa confortationis, Domini promissio est: Haec enim dicit Dominus omnipotens, cui nihil impossibile est, qui potest quae promittit, implere: sicut excogitavi ut affligerem vos, et captivitati traderem, quia me patres vestri ad iracundiam provocarunt, et non sum misertus: quod LXX transtulerunt οὐ μετενόησα, hoc est, non me poenituit, quod Hebraice scribitur ULO; NAAMATHI, non sum autem misertus, ut vos captivitate corrigerem, et per omnia tormenta et flagella erudirem: sic nunc in praesenti tempore cogitavi, ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda. Et notandum quod quando irascitur, maledictio sit in gentibus domus Iuda, et domus Israel, id est, omnes duodecim tribus quae captivitati traditae sunt. Postquam autem cogitavit ut benefaciat, non facit Iudae et Israel, id est, duabus et decem tribubus, Ierusalem videlicet et Samariae, Oollae et Oolibae; sed relicto Israel in captivitate, benefacit Ierusalem et domui Iuda: et iungit in fine: Nolite timere, sive, confidite, eo sensu quem supra exposuimus. Super Ecclesia autem et super unoquoque credentium sic intelligi potest, quod persecutionis tempore cunctis in circuitu gentibus in maledictum, et in exemplum fuerint Christiani, quia offenderint Dominum suum: et postea sint in benedictione, quando pax reddita fuerit, et hoc omne eveniat, quia Dominus qui prius fuerat iratus, postea sit misertus Ierusalem, visioni pacis, et Iudae, quae fidem Domini confitetur. |
33 | Singuli quoque credentium, qui propter vitia eiiciuntur de Ecclesia, et traduntur Satanae in interitum carnis [I Cor. V], ut discant non blasphemare [I Tim. I], cum egerint poenitentiam, revertentur in pristinum statum, et videbunt pacem Dei, et confessionis suae gloriam possidebunt. Hoc quod scriptum est: Non sum misertus, vel non me poenituit, calumniantur haeretici, quasi aut crudelis, aut mutabilis sit Deus, si eum aut non poeniteat, aut poeniteat. |
34 | Si enim poenituerit, dicunt eum esse mutabilem; si non poenituerit, asserunt esse crudelem. Poenituit autem Deum quod Saul unxit in regem [I Reg. XV]. Et apud Ninivitas, quibus per prophetam nuntiaverat: Adhuc triduum, et Ninive subvertetur (Ionae III, 4), qui egerunt poenitentiam, dicitur et ipse mutasse sententiam suam, non vitio mentis improvidae, sed ex eorum quae male aut bene faciunt, varietate. |
35 | Si enim male fecerint, comminatur: si pristina peccata defleverint, miseretur: non mutatur Deus qui unus atque idem est, et mutari non potest; sed illis ex malis ad bona opera commutatis, mutat et suum ipse decretum. Qui et in Genesi loquitur: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est; et peccata eorum magna sunt nimis: descendens ergo videbo si iuxta clamorem eorum qui venit ad me, compleant: sin autem non, ut sciam [Gen. XVIII, 20, 21]. Quod dixit, hoc est: Si permanserint in furore, non deerit poena peccantibus: si desierint ab insania, mea fient cognitione dignissimi. |
36 | Cognoscit autem Dominus eos qui sui sunt [II Tim. II, 19]. Et Apostolus scribit ad Galatas: Sed tunc nescientes Deum [Galat. IV, 8]. Cumque noverit omnes Deus, et nihil eum nec praeteritorum, nec praesentium lateat, nec futurorum, impios in Evangelio nescire se dicit: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos [Luc. XIII, 27]. Ergo et notitiam, et poenitentiam, et iram, et indignationem et omnes affectus Dei, non humani sermonis vitio, sed divinae maiestatis sensu accipiamus. |
37 | (Vers. 16, 17.) Haec sunt ergo verba quae facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris, et unusquisque malum contra amicum suum non cogitetis in cordibus vestris, et iuramentum mendax ne diligatis: omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus. LXX: Isti sermones sunt quos facietis: Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: veritatem et iudicium pacificum, et iustum iudicate in portis vestris, et unusquisque malum proximo suo non cogitet in cordibus vestris, et iuramentum mendax ne diligatis, quia haec omnia odi, dicit Dominus omnipotens. Promisi, me non iuxta dies priores facere reliquiis populi captivorum. |
38 | Et sicut cogitavi ut affligerem eos, cum me ad iracundiam provocassent patres eorum, et non sum misertus: sic nunc cogitavi conversus in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iuda. Ut igitur permaneat sententia mea, et non fiat irrita pollicitatio, haec facite quae praecipio: Loquimini veritatem cum proximis vestris. Proximum, omne hominum genus accipiamus, quia ex uno sumus parente generati. |
39 | Alioquin si proximus propinquus accipitur, peregrinis et alienis mentiendum est. Hoc idem Apostolus loquitur: Deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo [Ephes. IV, 25]. Veritatem, inquit, et iudicium pacis iudicate in portis vestris. In iudicio prima sit veritas atque iustitia; deinde sequitur misericordia. |
40 | Hoc est enim iudicium pacis, ut propositum iudex habeat pacificare discordes, iuxta illud Evangelii: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur [Matth. V, 9]. Quodque sequitur: In portis vestris, illi prophetico congruit: Oderunt in portis corripientem, et verbum sanctum abominati sunt (Amos V, 10). Et in alio loco: Non confundentur cum loquentur inimicis suis in porta [Ps. CXXIX, 6]. David quoque iudicabat in portis, quando Absalon veritatem iudicii repromittens, patri tendebat insidias [II Reg. XIX]. Et quaeritur quare apud Iudaeos in portis locus fuerit iudicandi. Ne cogerentur agricolae intrare urbes, et aliquod subire dispendium, iudices in portis residebant, ut tam urbanos quam rusticos in exitu et introitu urbis audirent, et finito negotio, unusquisque confestim ad sedes proprias reverteretur. |
41 | Et malum, inquit, contra amicos vestros ne cogitetis in cordibus vestris: RAAH, quod omnes voce consona κακίαν, id est, malitiam interpretati sunt, dupliciter accipere possumus, et pro afflictione, et pro malo. Pro afflictione: Si est malitia in civitate quam Dominus non fecerit (Amos III, 6). Et: Sufficit diei malitia sua [Mat. VI, 34]. Pro malo in Iona propheta loquitur Deus: Ascendit clamor malitiae eorum ad me (Ionae I, 2). Et in Apostolo legimus: Repleti omni iniquitate et malitia [Rom. I, 29]. Utroque igitur modo nec affligit amicum suum, nec malum adversum eum cogitat in corde, qui sanctus est. Et iuramentum, ait, mendax ne diligatis: praecipiente Domino in Evangelio: Ego autem dico vobis, ut non iuretis penitus, sed sit vester sermo, est est, non non [Mat. V, 34]; qui enim non iuraverit, numquam poterit peierare. |
42 | Qui iurat, audiat illud quod scriptum est: Non assumes nomen Domini Dei tui super re vana [Exod. XX, 7]. Omnia haec sunt quae odi, dicit Dominus: iuxta Malachiae verba dicentis: Et omnia quae oderam, faciebatis [Mala. II, 13; sec. LXX]. In praeceptis quae ad vitam pertinent, et sunt perspicua, non debemus quaerere allegoriam, ne iuxta Comicum, nodum quaeramus in scirpo (Plautus, Men. II, 1). |
43 | (Vers. 18, 19,.) Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam, et in solemnitates praeclaras: veritatem tantum, et pacem diligite. LXX: Et factus est sermo Domini omnipotentis ad me, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens. |
44 | Ieiunium quartum, et ieiunium quintum, et ieiunium septimum, et ieiunium decimum erunt domui Iuda in gaudium et in laetitiam, et in festivitates [Al. solemnitates] bonas (hoc enim Hebraice dicitur TOBIM, id est, ἀγαθὰς), et laetamini, et veritatem et pacem diligite. Ad id quod supra Sarasar, et Rogommelech per legatos quaesierant, utrum in mense quinto, et in mense septimo, sicut habetur in LXX, ieiunare deberent et plangere, an post aedificationem templi finire ieiunium, luctumque deponere, multis in medio positis quae facerent, et quae sperarent, ex persona Domini propheta respondit: ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi (ἀπὸ κοινοῦ enim subauditur mensis) domui Iuda et Ierusalem in dies festos vertetur et gaudium. Veritatem tantum Deus quaerit, et pacem. |
45 | In hoc loco nostrorum multi multa dixerunt, et inter se dissonantia. Quidam obscuritatem silentio professi, quasi profundissimam foveam in commentariis transierunt: rectius arbitrantes, nihil omnino quam parum dicere. Cogimur igitur ad Hebraeos recurrere, et scientiae veritatem de fonte magis quam de rivulis quaerere: praesertim cum non prophetia aliqua de Christo, ubi tergiversari solent, et veritatem celare mendacio; sed historiae ex praecedentibus et consequentibus ordo texatur. Ieiunium quarti mensis, qui apud Latinos vocatur Iulius, die septima et decima eiusdem mensis, illud arbitrantur, quando descendens Moyses de monte Sina tabulas Legis abiecerit atque confregerit [Exod. XXXII], et iuxta Ieremiam muri primum rupti sunt civitatis [Ier. LII]. In quinto mense, qui apud Latinos appellatur Augustus, cum propter exploratores terrae sanctae seditio orta esset in populo, iussi sunt montem non ascendere; sed per quadraginta annos longis ad terram sanctam circuire dispendiis, ut exceptis duobus, Caleb et Iosue, omnes in solitudine caderent [Num. XIV]. In hoc mense, et a Nabuchodonosor [Ier. LII], et multa post saecula a Tito et Vespasiano, templum Ierosolymis incensum est, atque destructum, capta urbs Bether, ad quam multa millia confugerant Iudaeorum, aratum templum in ignominiam gentis oppressae, a Turannio Rufo. In septimo vero, qui apud nos appellatur October, sicut supra diximus, occisus est Godolias, et Iudae tribus ac Ierusalem reliquiae dissipatae [IV Reg. 25]. Legamus Ieremiam [Ier. XXXIX ] [et XLI]. Mense decimo, qui apud nos Ianuarius dicitur, eo quod ianua anni sit atque principium, Ezechiel in captivitate positus audivit, et cunctus populus captivorum quinto mense templum esse subversum, quod plenissime in eodem propheta cognoscimus. |
46 | Hoc est igitur omne quod dicitur: Dies planctus et ieiuniorum quos hactenus habuistis in luctum, sciatis vobis, quia cogitavi ut benefaciam Ierusalem, et domui Iuda, in laetitiam et gaudium, et solemnitates, esse vertendos: ita dumtaxat si veritatem diligatis et pacem. Iuxta ἀναγωγὴν, quia tunc ieiunamus, quando sponsus aufertur a nobis [Luc. V], et non meremur eius habere praesentiam, cum reversus fuerit Dominus ad nos, et cogitaverit ut benefaciat nobis, omnis tristitia vertetur in gaudium; et fames pristina sermonis Dei, praesentia doctrinarum eius, et coelestis panis saturitate, pensabitur. |
47 | (Vers. 21, 22.) Haec dicit Dominus exercituum: Usquequo veniant populi, et habitent in civitatibus multis, et vadant habitatores unus ad alterum, dicentes: Eamus et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum. Vadam etiam ego, et venient populi multi, et gentes robustae ad quaerendum Dominum exercituum in Ierusalem, et deprecandum faciem Domini. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Adhuc venient populi multi, et habitatores urbium multarum; et congregabuntur qui habitant civitates in una civitate, dicentes: Eamus ut deprecemur faciem Domini, et quaeramus vultum Domini omnipotentis. |
48 | Vadam etiam ego, et venient populi multi et gentes plurimae, ut quaerant faciem Domini omnipotentis in Ierusalem, et ut deprecentur faciem Domini. Ieiunium quarti, et quinti, et septimi, et decimi mensis in solemnitates optimas commutabitur, intantum ut civitates Iudaeae quae prius desertae erant, frequenti habitatore celebrentur: et una civitas pergat ad alteram, et se mutuo cohortentur, et dicant: quia per hos septuaginta annos viae Sion luxerant, eo quod non esset qui iret ad solemnitatem, omnes portae eius desertae, et sacerdotes illius gementes: nunc pace reddita, pergamus Ierusalem, in qua lege praeceptum est, ut victimas immolemus, et ter in anno omne masculinum nostrum appareat in conspectu Domini [Exod. XXIII], et dicente altera ad alteram: Eamus et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum omnipotentem, respondebit altera civitas: Vadam etiam ego: quo tempore venient populi multi et gentes innumerabiles et robustae, ut sacrificia in Ierusalem offerant Domino exercituum, et deprecentur faciem eius. |
49 | Appropinquat enim Dominus his qui non tentant eum, et ostendit faciem suam his qui non sunt increduli [Sap. I]. Qui viderit Filium, videt et Patrem [Ioan. XIV]; et imago est Dominus atque Salvator Dei invisibilis: non quod Filius visibilis sit, et invisibilis Pater; sed quod Filio nominato, sentiatur Pater. Nequaquam enim Pater, si non habet Filium. Unde et ipse loquitur in Evangelio: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII, 6]. Quod de Ierusalem et Zorobabel, sive post Zorobabel, diximus, rectius et plenius refertur ad Christum, et Ierusalem, quae intelligitur Ecclesia: et tunc de terrarum toto orbe, et populos, et gentes ad offerenda in templo Domini sacrificia concursuras. Persecutionis quoque tempore, ut ante perstrinximus, magistri et sacerdotes Ecclesiae audacter captivis et credentibus repromittant, quod rursum aedificandae sint παροικίαι et pacis reddenda tranquillitas, et in Ecclesiis facies Domini deprecanda. |
50 | Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur. |
51 | (Vers. 23.) Haec dicit Dominus exercituum: In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Iudae, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: In diebus illis si apprehenderint decem viri de omnibus linguis gentium, et tenuerint [Al. tetigerint] fimbriam viri Iudaei, dicentes: Ibimus tecum, quia audivimus quod Deus vobiscum est. Quidam ex Iudaeis haec sub Zorobabel, et post Zorobabel dicunt esse completa. |
52 | Alii in futurum tempus, differunt, quando Christum sperant esse venturum. Nos autem in adventu Domini Salvatoris, quando de Maria natus est Virgine, et rectius et verius intelligimus. Denique scriptum est: Usquequo veniant populi [Zach. VIII, 20]? Quando dicitur, usquequo, non de praesenti tempore significat, in quo erant Zorobabel et Iesus; sed de futuro, quando venient populi multi et gentes robustae, ut quaerant Dominum exercituum in Ierusalem, et deprecentur faciem Domini. In illo igitur tempore, et in illis diebus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, fimbriam viri Iudaei, dicentes: Ibimus vobiscum: audivimus enim quoniam Deus vobiscum est. Et in Isaia legimus: Apprehendent septem mulieres virum unum, dicentes: Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur: tantum vocetur [Al. invocetur] nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum [Isai. IV, 1]. Quae igitur ibi septem mulieres appellantur, id est, Ecclesiae, quarum numerus et in Paulo apostolo continetur: ad septem enim scribit Ecclesias, ad Romanos, ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses. |
53 | Et in Ioannis Apocalypsi in medio septem candelabrorum [Apoc. I], id est, Ecclesiarum, Ephesiorum, Smyrnensium, Pergamenorum, Thyatirenorum, Sardensium, Philadelphiensium, Laodicenorum varietate (Al. veritate], et auro purissimo Dominus accinctus ingreditur: nunc in propheta Zacharia decem nominantur, quas requisivit et Dominus, ut si invenisset in Sodomis et Gomorrhis, Adama et Seboim, eas de interitu liberaret. Iota enim littera, ex qua sumit nomen Salvatoris exordium, non solum apud Graecos, sed et apud Hebraeos, denarium numerum significat. |
54 | Et hoc mystico sermone monstratur, quod omnes qui censentur vocabulo Christiano, quos et Dominus septem millia tempore persecutionis Iezabel et fugae Eliae reliquisse se dicit, qui non curvaverunt genua ante Baal [III Reg. XIX], et in mensuram viri perfecti venerint ex omnibus linguis et nationibus, apprehendent fimbriam viri Iudaei, id est, Domini Salvatoris, de quo et in Psalmis dicitur: Iuda rex meus [Ps. LIX, 9]. Et: Iudas, te laudabunt fratres tui. Et rursum; Non deficiet princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium [Gen. XLIX, 8, 10]: Erit enim radix Iesse: et qui exsurrexerit ut dominetur gentibus, in ipso gentes sperabunt [Isai. XI, 10]. Cumque apprehenderint eum, cupient eius haerere vestigiis; quoniam Deus cum eo sit. |
55 | Vel certe ex omnibus linguis et nationibus quicumque crediderint, apprehendent virum Iudaeum, apostolos qui ex Iudaeis sunt et dicent: Eamus vobiscum: audivimus enim per prophetas, et omnium Scripturarum voce cognovimus, quod Dei Filius Christus Deus et Dominus sit vobiscum. Ubi manifestissima prophetia est, et de Christi atque apostolorum eius praedicatur adventu, et fide universarum gentium, nihil amplius requiramus. |
56 | Quod autem numerum septem millium ad Christianorum nomen diximus pertinere, supputa Graece ἑπτάκεις χιλίους et χριστειανοὺς, et eumdem numerum summamque reperies, id est, mille nongentos quadraginta et unum. |
57 | Sed et parabolam decem virginum in Evangelio [Matt. XXV], quas in sensibus carnis et spiritus interpretamur, si oleum bonorum operum suis lampadibus praepararint, et quinarium numerum duplicaverint, ut sint sanctae (iuxta Apostolum) corpore et spiritu, ad huius numeri referunt sacramentum. Decem quoque civitates, quas qui corporis sensus optime gubernarit, numero duplicato, accipiet in futurum [Luc. XVI]. |